Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

substernendæ et subordinandæ, ut si in aliquâ re voti compotes in summo gradu fieri non possumus, in secundo tamen liceat consistere; immò vel in tertio: quod si nec in aliquâ omninò parte rei hærere aut consistere possimus, tum verò ad alium quempiam præter destinatum finem operam impensam flectamus. Sin nec in præsenti aliquem fructum demetere queamus, saltem aliquid ex eâ extrahamus quod in futurum prosit. Si verò nihil solidi nec in præsenti nec in futuro indè elicere detur, satagamus saltèm ut aliquid existimationi nostræ indè accrescat, et alia id genus; rationes semper a nobis ipsis exigendo, quibus constet nos fructus aliquid plus minus ex singulis actionibus et consiliis nostris percepisse; neque ullo modo permittendo, ut tanquam confusi ac consternati animum illicò despondeamus, si fortè scopum principalem non licuerit attingere. Nihil enim minùs convenit viro politico, quàm uni rei unicè esse intentum. Qui enim hoc facit occasionum innumerarum jacturâ mulctabitur, quæ rebus agendis ex obliquo intervenire solent; quæque fortassè magis fuerint propitiæ et commodæ ad alia, quæ posteà usui futura sint, quàm ad ea quæ in manibus habeamus. Ideòque benè calleamus illam regulam; "Hæc oportet facere, et illa non omittere."

Sextum est Præceptum, ut nos rei alicui nimìs peremptoriè non astringamus, quanquam casui videatur primo intuitu minùs obnoxia; sed semper habeamus vel fenestram apertam ad evolandum, vel posticum aliquod secretum ad redeundum.

Septimum Præceptum est antiquum illud Bian

tis, modò non ad perfidiam, sed ad cautionem et moderationem, adhibeatur ; "Et ames tanquam inimicus futurus, et oderis tanquam amaturus." Nam utilitates quasque mirum in modum prodit et corrumpit, si quis nimiùm se immerserit amicitiis infelicibus, molestis et turbidis odiis, aut puerilibus et futilibus æmulationibus.

Hæc, exempli loco, circa doctrinam de Ambitu Vitæ sufficient. Illud enim hominibus in memoriam subindè reducendum est, longè abesse ut adumbrationes istæ, quibus utimur in Desideratis, loco justorum tractatuum ponantur; sed sint solummodò tanquam schedæ aut fimbriæ, ex quibus de telâ integrâ judicium fieri possit. Neque rursùs ita desipimus, ut fortunam absque tanto quantum diximus molimine minimè parari asseramus. Probè enim novimus, eam tanquam sponte in gremium aliquorum defluere: alii autem eam diligentiâ solâ et assiduitate (cautione nonnullâ aspersâ) absque arte multâ aut operosâ adipiscuntur. Verùm sicut Cicero, oratorem perfectum depingens, non id vult ut caussidici singuli tales esse debeant aut possint: ac rursùs, sicut in principe aut aulico describendo (quod nonnulli tractandum susceperunt) modulus effingitur prorsùs secundum artis perfectionem, non autem secundum practicam vulgatam; idem et nos in politico instruendo præstitimus, politico (inquam) quoad fortunam propriam.

Enimverò illud utique monendum, Præcepta, quæ circa hanc rem delegimus et proposuimus, omnia ex genere eorum esse quæ Bonæ Artes vocantur.

Quod enim ad Malas Artes attinet, si quis Machiavello se dederit in disciplinam qui præcipit "virtutem ipsam non magnoperè curandam, sed tantùm speciem ejus in publicum versam : quia virtutis fama et opinio homini adjumento sit, virtus ipsa impedimento;" quique alio loco præcipit " ut homo politicus illud tanquam fundamentum prudentiæ suæ substernat; quòd præsupponas homines non rectè nec tutò ad ea quæ volumus flecti aut adduci posse præterquam solo metu, ideòque det operam ut omnes quantum in se est obnoxii sint, atque in periculis et angustiis constituti;" ita ut politicus suus videatur esse, quod Itali dicunt, seminator spinarum : aut si quis axioma illud, quod a Cicerone citatur, amplecti velit; "Cadant amici, dummodò inimici intercidant;" sicut triumviri fecerunt, qui inimicorum interitum amicissimorum exitio redimebant: aut si quis L. Catilinæ imitator esse velit, ut rerumpublicarum incendiarius fiat et perturbator, quo meliùs in aquis turbidis piscari et fortunam suam expedire possit; "Ego (inquit), si in fortunis meis incendium sit excitatum, id non aquâ sed ruinâ restinguam:" aut si quis illud Lysandri ad se transferat, qui dicere solebat " pueros placentis, viros perjuriis alliciendos;" cum aliis ejusdem farinæ pravis ac perniciosis dogmatibus (quorum, ut fit in ceteris rebus omnibus, major est numerus quàm rectorum et sanorum) si quis inquam hujusmodi inquinatâ prudentiâ delectetur; non iërim inficias eum, quandoquidem legibus caritatis et virtutis omnibus seipsum solutum fortunæ solummodò mancipârit, posse majore compendio

et celeriùs fortunam suam promovere. Fit verò in vitâ, quemadmodum et in viâ, ut iter brevius sit fœdius et cœnosius; neque sanè, ut per viam meliorem quis incedat, multâ circuitione opus est.

Tantum verò abest, ut homines ad hujusmodi artes pravas se applicare oporteat, ut potiùs sanè (si modò sint apud se, seque sustinere valeant, neque ambitionis turbine et procellâ in adversum rapiantur) ante oculos proponere debeant non solùm mundi chorographiam generalem illam, quòd " omnia sint vanitas et vexatio spiritûs," verùm etiam et illam magis specialem: videlicèt quòd ipsum Esse, sejunctum a Benè Esse, maledictionis loco sit, et quo grandius sit Esse, eo major sit maledictio; quòdque amplissimum virtutis præmium sit ipsa virtus, quemadmodum et ultimum vitii supplicium est vitium ipsum, sicut egregiè pöeta;

"Quæ vobis, quæ digna, viri, pro laudibus istis

Præmia posse rear solvi? Pulcherrima primùm
Dii moresque dabunt vestri."-

Ete contra non minùs verè ille de sceleratis, "Atque eum ulciscentur mores sui." Quinetiam mortales, dum in omnes partes cogitationes suas agitant et diffundunt, ut fortunis suis rectè prospectum atque consultum sit, interìm in mediis illis animi transcursibus ad divina judicia et providentiam æternam oculos attollere debent; quæ sæpissimè impiorum machinationes et consilia prava, licèt profunda, subvertit et ad nihilum redigit, secundum illud Scripturæ ; Concepit iniquitatem, et pariet vanitatem." Immò, etsi injuriis et malis artibus absti

VOL. IX.

[ocr errors]

6

F

neant, attamen hæc jugis et irrequieta anhelatio ad ardua fortunæ, absque cessatione et quasi sine sabbato, tributum temporis nostri Deo debitum minimè solvit; qui, ut videre est, facultatum nostrarum decimas, temporis autem septimas exigit et sibi seponit. Quorsùm enim fuerit os gerere in cœli sublimia erectum, mentem verò humi prostratam et pulverem instar serpentis comedentem? Quod etiam ethnicos non fugit;

"Atque affigit humi divinæ particulam auræ."

Quòd si in hoc sibi quisquam adblandiatur, quòd fortunâ suâ, utcunque eam malis artibus obtinuerit, rectè uti decreverit ; sicut de Augusto Cæsare et Septimio Severo solitum erat dici," Debuisse illos aut nunquam nasci, aut nunquam mori" (tanta in ambitu fortunæ suæ patrârunt mala ; tanta rursùs summa adepti, contulerunt bona): intelligat nihilominùs hanc malorum per bona compensationem post factum probari, consilium autem hujusmodi meritò damnari. Abs re postremò nobis non fuerit, in cursu isto incitato et fervido versus fortunam nostram, frigidam paullispèr adspergere, haustam e dicterio illo non inelegante Caroli Quinti mperatoris, in Institutionibus suis ad filium; "Imitari Fortunam mores mulierum, quæ procos plus nimio ambientes plerumque superbè aversantur." Verùm hoc ultimum remedium pertinet ad eos, quibus gustus ex morbo animi corruptus est. Innitantur potiùs homines lapidi illi, qui Theologiæ et Philosophiæ est tanquam angularis; quæ idem ferè asserunt de eo, quod primum quæri debeat. Etenim Theologia edicit, " Primùm quærite

« VorigeDoorgaan »