Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nomine tenus) prorsùs rejectis. Hinc elementum ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, quæ subjiciuntur sensui. Etiam elementis (quæ vocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessûs in raritate ad invicem; et hujusmodi somnia. Neque vanitas ista tantùm valet in dogmatibus, verùm etiam in notionibus simplicibus.

XLVI.

Intellectus humanus, in iis quæ semel placuerunt (aut quia recepta sunt et credita, aut quia delectant), alia etiam omnia trahit ad suffragationem, et consensum cum illis et licet major sit instantiarum vis et copia, quæ occurrunt in contrarium; tamen eas aut non observat, aut contemnit, aut distinguendo summovet et rejicit, non sine magno et pernicioso præjudicio, quò prioribus illis syllepsibus auctoritas maneat inviolata. Itaque rectè respondit ille, qui, cùm suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quòd naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur anne tum quidem deorum numen agnosceret, quæsivit denuo, "At ubi sint illi depicti qui post vota nuncupata perierint?" Eadem ratio est ferè omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi; in quibus homines, delectati hujusmodi vanitatibus, advertunt eventus ubi implentur; ast ubi fallunt, licet multo frequentiùs, tamen negligunt, et prætereunt. At longè subtiliùs serpit hoc malum in philosophiis et scientiis; in quibus quod semel placuit reliqua (licet multo fir

miora et potiora) inficit, et in ordinem redigit. Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quàm negativis; cùm ritè et ordine æquum se utrique præbere debeat; quin contrà, in omni axiomate vero constituendo, major est vis instantiæ negativæ.

XLVII.

Intellectus humanus illis, quæ simul et subitò mentem ferire et subire possunt, maximè movetur; a quibus phantasia impleri et inflari consuevit: reliqua verò modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur; ad illum verò transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata, tanquam igne, probantur, tardus omninò intellectus est et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.

XLVIII.

Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulteriùs petit; at frustrà. Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessariò occurrit ut sit aliquid ulterius: neque rursùs cogitari potest quomodo æternitas defluxerit ad hunc diem; cum distinctio illa quæ recipi consuevit, quòd sit infinitum a parte ante et a parte post, nullo modo constare possit; quia inde sequeretur, quòd sit unum infinitum alio infinito majus, atque ut consumatur infinitum, et vergat ad finitum. Si

milis est subtilitas de lineis semper divisibilibus, ex impotentiâ cogitationis. At majore cum pernicie intervenit hæc impotentia mentis in inventione catssarum: nam cùm maximè universalia in naturâ positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt reverà caussabilia; tamen intellectus humanus nescius acquiescere, adhuc appetit notiora. Tum verò ad ulteriora tendens ad proximiora recidit, videlicèt ad caussas finales; quæ sunt planè ex naturâ hominis, potiùs quàm universi: atque ex hoc fonte philosophiam miris modis corruperunt. Est autem æquè imperiti et leviter philosophantis, in maximè universalibus caussam requirere, ac in subordinatis et subalternis caussam non desiderare.

XLIX.

Intellectus humanus luminis sicci non est; sed recipit infusionem a voluntate et affectibus, id quod generat ad quod vult scientias. Quod enim mavult homo verum esse, id potiùs credit. Rejicit itaque difficilia, ob inquirendi impatientiam; sobria, quia coarctant spem; altiora naturæ, propter superstitionem; lumen experientiæ, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis; paradoxa, propter opinionem vulgi; denique innumeris modis, iisque interdum imperceptibilibus, affectus intellectum imbuit et inficit.

L.

At longè maximum impedimentum et aberratio intellectûs humani provenit a stupore et incompetentiâ et fallaciis sensuum; ut ea quæ sensum feriant, illis quæ sensum immediatè non feriunt, licet potio

ribus, præponderent. Itaque contemplatio ferè desinit cum aspectu: adeò ut rerum invisibilium exigua aut nulla sit observatio. Itaque omnis operatio spirituum in corporibus tangibilibus incluso. rum latet, et homines fugit. Omnis etiam subtilior meta-schematismus in partibus rerum crassiorum (quam vulgò alterationem vocant, cùm sit reverà latio per minima) latet similitèr : et tamen nisi duo ista, quæ diximus, explorata fuerint et in lucem producta, nihil magni fieri potest in naturà quoad opera. Rursus ipsa natura aëris communis, et corporum omnium, quæ aërem tenuitate superant (quæ plurima sunt) ferè incognita est. Sensus enim per se res infirma est, et aberrans; neque organa ad amplificandos sensus aut acuendos multùm valent; sed omnis verior interpretatio naturæ conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita; ubi sensus de experimento tantùm, experimentum de naturâ et re ipsâ judicat.

LI.

Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quæ fluxa sunt, fingit esse constantia ; melius autem est naturam secare, quàm abstrahere, id quod Democriti schola fecit, quæ magis penetravit in naturam, quàm reliquæ. Materia potiùs considerari debet, et ejus schematismi .et meta-schematismi, atque actus purus, et lex actûs sive motûs; formæ enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actûs formas appellare.

LII.

Hujusmodi itaque sunt idola, quæ vocamus Idola

Tribûs; quæ ortum habent aut ex æqualitate substantiæ spiritûs humani; aut ex præoccupatione ejus; aut ab angustiis ejus; aut ab inquieto motu ejus; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentiâ sensuum; aut ab impressionis modo.

LIII.

Idola Specûs ortum habent ex propriâ cujusque naturâ et animi et corporis; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis. Quod genus, licet sit varium et multiplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quæque plurimum valent ad polluendum intellectum, ne sit purus.

LIV.

Adamant homines scientias et contemplationes particulares; aut quia auctores et inventores se earum credunt; aut quia plurimum in illis operæ posuerunt, iisque maximè assueverunt. Hujusmodi verò homines, si ad philosophiam et contemplationes universales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent et corrumpunt; id quod maximè conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicæ suæ prorsùs mancipavit, ut eam ferè inutilem et contentiosam reddiderit. Chymicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem: quinetiam Gilbertus, postquàm in contemplationibus magnetis se laboriosissimè exercuisset, confinxit statìm philosophiam consentaneam rei apud ipsum præpollenti.

LV.

Maximum et velut radicale discrimen ingeniorum

« VorigeDoorgaan »