Teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens Impetis Haemonio majorem Scorpion arcu.
Hac tellure feri micuerunt semina Martis. Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen, Exsiluit: primus chalybem, frenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis. Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus, Terrenum ignotas hominem projecit in undas. Primus Thessalicae rector telluris Itonus In formam calidae percussit pondera massae, Fudit et argentum flammis, aurumque moneta Fregit, et inmensis coxit fornacibus aera. Illic, quod populos scelerata impegit in arma,
Divitias numerare datum est: hinc maxima serpens Descendit Python, Cirrhaeaque fluxit in antra: Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus. Impius hinc prolem superis immisit Aloeus Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incumbens abstulit Ossa.
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit Silva: vocant Tempe; per quae Penêus ab imo Effusus Pindo spumosis volvitur undis:
Dejectuque gravi tenues agitantia fumos Nubila conducit, summasque aspergine silvas Impluit; et sonitu plus quam vicina fatigat. Haec domus, hae sedes, haec sunt penetralia magni Amnis; in hoc residens facto de cautibus antro, Undis jura dabat, Nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum, Nescia gratentur consolenturne parentem ; Populifer Spherchêos, et irrequietus Enipeus, Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Aeas; Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, In mare deducunt fessas erroribus undas.
IV. MACEDONIA, THRACIA, &c.
Qualem Stilichon dejecerit hostem,
Thraces et Haemonii poterunt, Moesique, fateri. Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum Tendit hiems vestire gelu, totidemque solutis Ver nivibus viridem monti reparavit amictum, Ex quo jam patrios gens haec oblita Triones, Atque Istrum transvecta semel, vestigia fixit Threïcio funesta solo; seu fata vocabant, Seu gravis ira Deûm, seriem meditata ruinis. Ex illo, quocumque vagos impegit Erinnys, Grandinis aut morbi ritu per devia rerum Praecipites, per clausa, ruunt: nec contigit ullis Amnibus aut scopulis proprias defendere terras. Nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Haemus Odrysiis: facili contemtum Strymona saltu, Et frustra rapidum damnant Haliacmona Bessi. Nubibus intactum Macedo miratur Olympum More pererratum campi: gemit irrita Tempe Thessalus, et domitis irrisam cautibus Oeten. Sperchiusque, et virginibus dilectus Enipeus, Barbaricas lavêre comas. Non objice Pindi Servati Dryopes; nec nubifer Actia texit Litora Leucates: ipsae, quâ durius olim Restiterant Medis, primo conamine ruptae Thermopylae vallata mari Scironia rupes, Et duo continuo connectens aequora muro Isthmos, et angusti patuerunt claustra Lechaei.
-parvis moturae bella colonis
Ingenti clangore grues aestiva relinquunt
Thracia, cum tepido permutant Strymona Nilo: Ordinibus variis per nubila texitur ales
Litera: pennarumque notis inscribitur aër.
CLAUD. BELL. GILD. 474.
Strymona sic gelidum, brumâ pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras. Mox ubi percussit tensas Notus altior alas, Confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, Et turbata perit dispersis litera pennis.
Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum vidêre Philippi; Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
VIRG. GEO. I. 489. (vid, p.76.)
PONTUS EUXINUS-ASIA (Minor.)
EST mihi, sitque precor, flavae tutela Minervae Navis; et a picta casside nomen habet. Sive opus est velis; minimam bene currit ad auram : Sive opus est remo; remige carpit iter. Nec comites volucri contenta est vincere cursu; Occupat egressas quamlibet ante rates.
Et patitur fluctus, fertque assilientia longe Aequora, nec saevis icta fatiscit aquis. Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchris, Fida manet trepidae duxque comesque fugae. Perque tot eventus, et iniquis concita ventis
Aequora, Palladio numine tuta fuit. Nunc quoque tuta precor vasti secet ostia Ponti; Quasque petit, Getici littoris intret aquas. Quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,
Et longum tenui limite fecit iter;
Fleximus in laevum cursus; et ab Hectoris urbe Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
Inde levi vento Zerynthia littora nactis, Threïciam tetigit fessa carina Samon. Saltus ab hac terra brevis est Tempyra petenti. Hac dominum tenus est illa secuta suum. Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos; Hellespontiacas illa relegit aquas.
Dardaniamque petit auctoris nomen habentem ; Et te ruricola, Lampsace, tuta Deo : Quaque per angustas vectae male virginis undas Seston Abydena separat urbe fretum : Hincque Propontiacis haerentem Cyzicon oris, Cyzicon Haemoniae nobile gentis opus: Quaque tenent Ponti Byzantia littora fauces : (Hic locus est gemini janua vasta maris ;) Haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris Transeat instabiles strenua Cyaneas:
Thynniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem Acta, sub Anchiali moenia tendat iter. Inde Mesembriacos portus, et Odesson, et arces Praetereat dictas nomine, Bacche, tuo : Et quos Alcathoi memorant a moenibus ortos Sedibus his profugum constituisse Larem. A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, Offensi quo me compulit ira Dei. Hanc si contigerit, meritae cadet agna
Non facit ad nostras hostia major opes.
Vos quoque Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres, Mite, precor, duplici numen adeste viae.
Altera namque parat Symplegadas ire per arctas, Scindere Bistonias altera puppis aquas.
Vos facite, ut ventos, loca cum diversa petamus, Illa suos habeat, nec minus illa suos.
clauso miscentur flumina Ponto,
Vimque fretum multo perdit ab amne suam.
Huc Lycus, huc Sagaris, Peniusque, Hypanisque, Cratesque Influit, et crebro vortice tortus Halys:
Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapes Labitur, et nullo tardior amne Tyras : Et tu, femineae Thermodon cognite turmae; Et quondam Graiis Phasi petite viris : Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes, Et tacite peragens lene Melanthus iter : Quique duas terras, Asiam Cadmique sororem Separat, et cursus inter utramque facit : Innumerique alii, quos inter maximus omnes Cedere Danubius se tibi, Nile, neget. Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas : Nec patitur vires aequor habere suas. Quin etiam, stagno similis pigraeque paludi, Caeruleus vix est, diluiturque color.
Innatat unda freto dulcis, leviorque marina est; Quae proprium mixto de sale pondus habet.
OVID. EX PONTO, IV.
Pollentem solio Croesum victoria Cyri
Fregit, ut eunucho fluerent Pactolus et Hermus? Attalus haeredem voluit te, Roma, relinqui; Restitit Antiochus praescripto margine Tauri; Indomitos curru Servilius egit Isauros; Et Pharos Augusto jacuit, vel Creta Metello, Ne non Eutropio quaestus numerosior esset? In mercem veniunt Cilices, Judaea, Sophene, Romanusque labor, Pompeianique triumphi.
CLAUD, IN EUTROP. I. 213.
Nacta ducem, Latiisque palam descivit ab armis. Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget Proxima, Bithynos; Solem quae condit, Ionas; Quae levat, attingit Galatas: utrimque propinqui Finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces Continuant Australe latus: gens una fuêre Tot quondam populi, priscum cognomen et unum, Appellata Phryges: sed quid non longa valebit Permutare dies? dicti post Maeona regem
« VorigeDoorgaan » |