Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Judicis partes in audiendo sunt quatuor: 1. probationum seriem ordinare; 2.o advocatorum, et testium, prolixitatem, repetitionem, aut sermones extrà rem moderari: 3.o eorum quæ allegata sunt medullam, et quæ majoris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; 4.° et demùm sententiam ferre. Quicquid ultrà hæc est, nimiùm est ; et oritur, aut à gloriolâ et loquendi aviditate aut ab audiendi impatientiâ; aut à memoriæ debilitate; aût à defectu attentionis sedatæ et æquabilis.

Sæpè numero mirum est visu quantùm advocatorum audacia apud judices valeat; ubi contrà judices, ad imitationem Dei (in cujus tribunali sedent), su perbos comprimere et humiles erigere, deberent. Sed etiamnum magis mirum est, judices advocatis quibusdam præ cæteris immoderatè et apertè favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multiplicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad judices aditus inducat.

Debetur advocato à judice laus aliqua, et commendatio, cùm causæ benè agun

tur et tractantur; præsertim si causâ suâ cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur, et simul opinionem ejus de causâ suâ prosternit.

Debetur etiam reipublicæ reprehensio advocatorum moderata; ubi calida nimis præstant consilia; aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio.

Advocatus autem illud tribuat judici, ne illi obstrepet, aut se rursùs in causam agendam callidè insinuet, postquam judex de re pronunciaverit. E contrario autem, judex se causæ mediæ, et nullatenùs peroratæ, non ingerat; nec clienti occasionem præbeat, ut advocatos suos, vel probationes ad plenum non auditas, conqueratur.

Quantùm ad Scribas et Ministros. Sedes justitiæ veluti locus sacratus est; ubi non tantùm sedes ipsa, sed et subsellia, et præcinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvæ ex spinis : neque justitia suaves suos fructus edere po test inter vepres et dumeta scribaru: er

ministrorum rapacium et lucris in hian

tium.

Curiarum asseclæ pravi sunt quatuor. Primò, seminatores litium, qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundò, qui curias contentionibus circà jurisdictionem implicant ; neque verè sunt (ut habentur), amici curiæ, sed parasiti curia; curias inflando ultrà terminos: propter micas et compendia propria. Tertiò, ii qui possunt censeri tanquàm curiarum manus sinistra: homines, qui curiarum processus legitimos, diverticulis, et versutiis distorquent; justitiamque in lineas obliquas, et labyrinthos trahunt. Quartò, explicatores et exactores. fœderum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum; quo, dùm ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit. Contrà, scriba antiquus, in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiæ solers, digitus est curiæ egregius; et sæpe judici ipsi viam mon

strat.

Quantùm verò ad Principem, aut Statum. Judices, antè omnia, in memoriâ

fixum tenere debent versiculum ultimum duodecim Tabularum romanarum: Salus populi suprema lex, et pro certo ponere, leges, nisi sint in ordine ad eum finem, res esse captiosas, et oracula malè inspirata. Itaque benè succedit, cùm Rex (1) aut Status sæpiùs cum judicibus deliberat, et rursùs cùm judices Principem aut Statum sæpiùs consulant. Ille, cùm inter deliberationes politicas interveniat quæstio juris: hi, cum in subjecto legali interveniant considerationes Status. Contingit enim haud rarò ut res in judicium adducta versetur circà meum et tuum, et nihilominùs consequentia ejus ad rationes Statûs penetret. Intelligo autem ad rationes Statûs pertinere, non solùm, si quid ad jura regalia impetenda spectet, verùm etiam si quid innovationem aliquam minùs tutam, aut exemplum periculosum introducat; aut si manifestò portionem aliquam populi majo

(1) Rex, ii velit, consulat judices in negotiis difficilioribus: à judicibus verò, de sententiis ferendis non consulatur Rex, sed tantùm Lex.

rem gravet. Neque quisquam infirmi judicii existimet justas leges adversùs politica vera aliquid antipathiæ habere. Sunt enim hæc duo veluti spiritus et nervi, quorum alteri in alteris moventur. Recordentur etiam judices Solomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse: sint sanè leones, sed leones sub throno: caventes, ne aliquid ex juribus regalibus impetant aut convellant. Postremò, ne sint judices tam ignari juris et prærogativæ suæ, ut cogitent non sibi relinqui tanquàm numeris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum, et applicationem. Etenim in animum revocare poterunt dictum illud Apostoli de lege humanis legibus majore: Nos scimus quia Lex bona est, modò quis eâ utatur legitimè.

« VorigeDoorgaan »