Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra, judicio inde dato seposito, et planè suspenso. Apud alios vero, ut judicium ipsum maneat in suo vigore, sed executio ejus tantùm cesset: neutrum placet; nisi curiæ, in quibus judicium redditum sit, fuerint humiles, et inferis ordinis: sed potiùs, ut et judicium stet, et procedat ejus executio, modò cautio detur à defendente, de damnis et expensis, si judicium fuerit rescis

sum.

APPENDIX.

DE OFFICIO JUDICIS.

E Baconii Sermonibus excerptum.

MEMINISSE debent judices esse muneris sui jus dicere, non autem jus dare: leges, inquam, interpretari, non condere. Aliter, deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam sibi vindicat Ecclesia romana (1); quæ prætextu interpretationis Scripturarum, etiam addit aliquid quandoque, et immutat; et pronunciat quod non invenit; atque specie antiquitatis, introducit novitatem. Judicem opportet esse potiùs eruditum quàm ingeniosum; venerabilem quàm gratiosum; magisque deliberativum quàm confidentem.

Antè omnia integritas, judicum quasi

(1) Hic sermonem agnoscis Anglicani

auctoris.

portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit Lex) qui terminum terræ movet antiquum. Sanè qui lapidem fines distinguentem transponit, culpâ non caret. Verùm judex injustus ille est, qui præcipuè terminos immutat, cùm de terris et rerum propietate iniquam fert sententiam. Una certè iniqua sententia plus nocet quàm exempla plurima. Hæc enim rivulos tantùm inficiunt, illa autem fontes. Ità ait Salomon: Fons turbatus et vena corrupta, est justus cadens in causâ suâ coràm adversario.

Officium judicis relationem habere possit partim ad litigantes; partim ad advocatos; partim ad scribas et ministros justitiæ subtùs; partim ad principem vel statum suprà.

Primò quantùm ad Causas et litigantes. Sunt (inquit Scriptura) qui judicium verrunt in absinthium: sunt etiam certè qui illud verrunt in acetum. Injustitia enim illud reddit amarum: mora acidum. Judex strenuus hoc præcipuè agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quantò apertior; dolus quantò arctior et occul

tior. Adde etiam lites contentiosas, quæ evomi debent, ut crapula curiarum. Judicem decet viam parare ad justam sententiam, qualem Deus parat; valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quandò ex alterutrâ parte videt judex manum elatam, veluti in prosecutione importunâ, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus; tùm elucescit virtus judicis in æquandis iis quæ sunt inæqualia; ut judicium suum veluti in areâ planâ fundare possit.

Qui fortiter emungit, elicit sanguinem cùmque torcular vini premitur fortiùs, vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi judices ab interpretationibus legum duris, et illationibus altè petitis. Neque enim pejor est tortura quàm tortura legum. Præcipuè in legibus poenalibus curæ iis esse debet, né, quæ in terrorem latæ sunt, vertantur in rigorem; neve in populum superinducant imbrem illum, de quo Scriptura: pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si severè executioni demandentur, sunt similes imbri la

queorum, cadenti super populum. Itaque hujusmodi leges, si vel dormiverint diù, vel temporibus præsentibus minùs quadrent, à judicibus prudentibus, executione earum, reprimantur:

in

Judicis officium est, ut res, ità tempora rerum etc.

In causis capitalibus, decet judices (quantùm lex permittit) in judicio meminisse misericordiæ; et cum severitate exemplum, cum pietate personam tueri.

Quantùm ad Advocatos qui causas agunt. Patientia et gravitas, in causis audiendis, justitiæ est pars essentialis (1), et judex nimiùm interloquens minimè est cymbalum benè-sonans. Non laudi est judici, si primus aliquid in causâ inveniat, et arripiat, quod ab advocatis, suo tempore, meliùs audire potuisset: aut acumen ostentet, in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis citò interrumpendis, aut anticipet informationes quæstionibus, licet ad rem pertinentibus.

(1) Patientia quæ pars magna justitiæ est. PLIN. JUN., lib. 6, epist. 2. Vide suprà not. ad aph. 94.

« VorigeDoorgaan »