Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

men reverentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circà leges et judicia, sive illa fuerint edita, sive non, quæ ipsum corpus legum tempore præcesserunt. Earum siquidem jactura facienda non est. Itaque ex iis, utilissima quæque excerpito (multa enim invenientur inania et frivola), eaque in unum volumen redigito; ne antiquæ fabulæ, ut loquitur Tribonianus, cum legibus ipsis misceantur.

APHORISMUS LXXXVII.

Practicæ verò plurimum interest, ut jus universum digeratur ordine, in locos et titulos, ad quos subitò (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, veluti in promptuarium paratum ad

præsentes Reverentia ) Proprium est Antiquitatis , ut dicatur venerabilis , sancta, his præsertim temporibus ubi exundant laudatores temporis acti.

87. Summe ista) Sive juris compendia; qualia sunt, Jacobi Gothofredi , Manuale ju

, ris; P. Pithæi Comes juridicus ; Domatii, Legum Delectus ; et si quæ similia.

usus. Hujusmodi libri summarum, et ordinant sparsa, et abbreviant fusa et prolixa in lege. Cavendum autem est ne summæ istæ reddant homines promptos ad prácticam, cessatores in scientiâ ipsâ. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur jus, non perdiscatur. Summæ autem omninò, magnâ diligentiâ, fide et judicio, sunt conficienda , ne furtum faciant legibus.

APHORISMUS LXXXVIII.

Formulas agendi diversas in unoquoque genere colligito. Nam, et practicæ hoc interest; et certè pandunt illæ oracula et occulta legum. Sunt enim non

88. Formulas agendi) Doctissimum habemus Barnabæ Brissonii librum , cui titulum indidit: De formulis ac solemnibus populi romani : extat etiam Heineccii curiosa disşertatio ; De Jurisprudentiâ formulariâ, veterum, Romanorum. Constat enim veterum Romanorum jurisprudentiam totam fuisse formulariam, et innumeris illigatam atyue implicatam solemnitatibus. Apud illos verè dici poterat; qui cadit à syllaba cadit à toto.

pauca, quæ latent in legibus: at in formulis agendi, meliùs et fusiùs perspiciuntur, instar pugni et palmæ.

SECTIO XV.

De Responsis et Consultis.

APHORISMUS LXXXIX.

Dubitationes particulares, quæ de tempore

in

tempas emergunt, dirimendi et solvendi, aliqua ratio iniri debet. Durum enim est ut ii, qui ab errore cavere cupiant, ducem viæ non inveniant; durum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam juris prænoscendi modus

APHORISMUS XC.

Responsa prudentum, quæ petentibus.

90. Non placet ) Nec mihi quoque placet. Ita tamen se habuit res sub Augusto Cæsare. dantur de jure, sive ab advocatis, sive a doctoribus, tanta vallare auctoritate, ut ab eorum sententiâ, judici recedere non sit licitum, non placet; jura å juratis judicibus sumunto.

APHORISMUS XCI.

Tentari judicia, per causas et perso nas fictas, ut eo modo experiantur homines, qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim majestatem le

Primus enim facultatem de jure respondendi, olim omnibus cominunem , certis tantùm exploratæ fidei viris beneficii loco dedit, simulque necessitatem imposuit judicibus, ne ab eorum sententiâ unquam recederent. Aliter tes se habet usu hodierno; numerus advocatorum indefinitè patet, et quisquis in eorum albo inscribitur, de jure respondere liberè potest; sed istorum responsorum non est tan. ta auctoritas, ut vel judices obstringant, vel dicendo non sæpè evertantur ab oratoribus.

91. Dedecorat) Dedecorat, si talia scenica coràm veris judicibus agantur; sed si inter studiosos juris juvenes fictum tribunal instituatur, optimum erit et laudabile tale exercitium.

gum, et pro prævaricatione quapiam censenda est. Judicia autem aliquid habere ex scenâ deforme est.

APHORISMUS XCII.

Judicum igitur solummodò, tàm judicia, quàm responsa, et consulta, sunto. Hla de litibus pendentibus, hæc de arduis juris quæstionibus in thesi. Ea consulta , sive in privatis rebus, sive in

publicis, à judicibus ipsis ne poscito (id enim si fiar, judex transeat in advocatum), sed à principe, aut statu. Ab illis, ad judices demandentur. Judices verò tali auctoritate freti; disceptationes advocato

92. In advocatum) Vel potiùs in legislato

rem.

A principe) Periculosum videtur, si à Principe responsum seu consultatio petatur, Hâc viâ, funesta legislatio rescriptorum renovaretur. Munus est legislatoris, leges facere, id est , regulas generales statuere in omnes personas et res : et in contrarium, judicis est, ut de litibus singulis specialiter cognoscat, nec ultrà fines cujusque causæ jura dare autumet.

« VorigeDoorgaan »