Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

SECTIO XI.

De modis enucleandi Juris, et tollendi

ambigua.

APHORISMUS LXXII.

Modi enucleandi Juris, et tollendi dubia, quinque sunt. Hoc enim fit, aut per perscriptiones judiciorum; aut per scriptores authenticos; aut per libros auxiliares; aut per prælectiones , aut per responsa, sive consulta prudentum: hæc omnia, si benè instituantur, præstò erunt magna legum obscuritati subsidia.

72. Quinque ) Hîc materia proponitur, cujus divisiones posteà evolvuntur.

SECTIO XII.

De perscriptione judiciorum. :

APHORISMUS LXXIII.

Antè omnia, judicia reddita in curiis supremis et principalibus, atque causis gravioribus, præsertim dubiis, quæque aliquid habent difficultatis, aut novitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Judicia enim anchoræ legum sunt, ut leges reipublicæ.

APHORISMUS LXXIV.

Modus hujusmodi judicia excipiendi, et in scripta referendi, talis esto. Casus præcisè, judicia ipsa exactè perscribito; rationes judiciorum, quas adduxerunt judices, adjicito; casuum, ad exemplum adductorum, auctoritatem, cum casibus principalibus, ne commisceio.; de advo

[ocr errors]

catorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodùm eximium, sileto.

APHORISMUS LXXV.

Personæ, quæ hujusmodi judicia excipiant, ex advocatis maximè doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Judices ipsi ab hujusmodi perscriptionibus abstinento; ne fortè opipionibus propriis addicti, et auctoritate propriâ freti, limites referendarii trascendant.

APHORISMUS LXXVI.

Judicia illa, in ordine, serie temporis, digerito, non per methodum et titulos. Sunt enim scripta ejusmodi tanquàm historiæ, aut narrationes legum. Neque solùm acta ipsa , sed et tempora ipsorum, judici prudenti, lucem præbent.

75. Ne fortè opinionibus propriis) Idem à fortiori de advocatis dicendum , si propiarum causarum historiam scribant; rarò enim rei contra ipsos judicatæ auctoritatem agnoscunt.

SECTIO XIII.

De scriptoribus authenticis.

APHORISMUS LXXVII.

Ex legibus ipsis, quæ juis commune constituunt; deinde ex constitutionibus, sive statutis; tertio loco ex judiciis perscriptis, corpus juris tantummodò constituitor; præter illa, alia authentica, aut nulla sunto, aut parcè recipiuntor.

APHORISMUS LXXVIII.

Nihil tam interest certitudinis legum (de quâ nunc tractamnus) quàm ut scrip

78. Nec in auctoritatem transeunto) Quam. vis nomen Auctoris habeant, libri tamen quicumque ab homine privato compositi, in auctoritatem non transeunt, sed tantùm in consilium adhibentur.

ta authentica, intra fines moderatos coërceantur, et facessat multitudo enormis auctorum, et doctorum in jure; undè laceratur sententia legum, judex fit attonitus, processus immortales, atque advocatus ipse, cùm tot libros perlegere et vincere non possit, compendia sectatur. Glossa fortasse aliqua bona ; et ex scriptoribus classicis pauci, vel potiùs scriptorum paucorum pauculæ portiones, recipi possint pro authenticis. Relinquorum nibilominùs maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspi, ciant judices, aut advocati, cùm opus fae. rit: sed in causis agendis , in foro citare eos non permittitor, nec in auctoritatem transeunto.

SECTIO XIV.

De libris auxiliaribus.

APHORISMUS LXXIX.

At scientiani juris, et practicam, au

« VorigeDoorgaan »