Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

APHORISMUS LIV.

Duplex in usum venit statuti novi condendi ratio: altera statuta priora circà idem subjectum confirmat et roborat, dein nonnulla addit aut mutat : altera abrogat et delet cuncta quæ ante ordinata sunt, et de integro legem novam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione ordinationes deveniunt complicatæ et perplexæ, et quod instat agitur sanè, sed corpus leguin interim redditur vitiosum. In posteriore autem, major certè est adbibenda diligentia , dum de lege ipsâ deliberatur ; et anteacta scilicet evolvenda et pensitanda , antequàin lex feratur ; sed optimè, procedit per hoc legum concordia in futurum.

[ocr errors][merged small][merged small]

55. Erat in more) Optima institutio, digo na quæ apud nos instauretur.

contraria legum capita (quæ · Antinomias vocant) quotannis à sex viris examinarentur , et quæ reconciliari non poterant proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum exemplum, ii, qui potestatem in singuJis politiis legum condendarum habent, per trienum, aut quinquennium, aut prout videbitur, Antinomias retractanto. Eæ autem à viris ad hoc delegatis, priùs inspiciantur et præparentur, et demùm comitiis exhibeantur, ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.

APHORISMUS LVI.

Neque verò contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut logountur) salvandi, per disi inctiones subtiles et quæsitas, nimis sedula aut anxia cura es

56. Per distinctiones subtiles) Alioquin, jurisconsulti et judices nolleot stare interpretationi adeò subtili, et res ad idem rediret ac si nulla facta esset interpretatio. Magni enim interest , utrùm sit labor controversitarum, an legislatoris opus.

1

to. Ingenii enim hæc tela esť: atque iitcunque modestiam quandam et reveren- : tiam præ se ferat, inter noxia tamen censenda est ; utpote quæ reddat corpus universum legum varium et malè consutum. Meliùs est prorsùs ut succumbaot deteriora, et meliora stent sola.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

APHORISMUS, LVII.

ti b

[ocr errors]

Obsoletæ leges , et quæ abierünt in desuetudinem, non minùs quàm Antinomiæ , proponantur à delegatis ex officio tollenda. Cùm enim statutum expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum, fiat nonnulla auctoritatis jactura etiam in reliquis: et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges vivæ in complexu mortuarum periman, tur. Atque omninò cavendum est à gangrænâ in legibus.

APHORISMUS LVIII.

Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec noviter promulgatis, curiis præ

toriis interim contra eas decernendi jog esto. Licet enim non malè dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus, cùm evigilent, non cùm dormitent: contra recentiora verò statuta (quæ juri publico nocere deprehenduntur ) non utique Prætoribus, sed Regibus, et sanctioribus Consiliis, et supremis Potestatibus auxilium præbendi jus esto, earum executionein per edicta aut acta suspendendo, donec redeant comitia , aut bujusmodi cotus, qui potestatem habeant eas abrogandi, ne salus populi interim

pes riclitetur.

SECTIO IX.

De novis digestis legumi

APHORISMUS LIX.

Quòd si leges aliæ super alias accumulatæ, in tam vasta excreverint volumina, aut tantâ confusione laboraverint, ut eas de integro retractare, et in.cor: pus sanum et habile redigere, ex usu sit, id ante omnia agito; atque opus ejusmodi opus heroïcum esto ; atque auctores talis operis, inter legislatores et instauratores, ritè et meritò numerantor.

APHORISMUS LX.

Hujusmodi legum expurgatio, et Digestum novum, quinque rebus absolvi. tur. Primò, omittantur obsoleta, quæ Justinianus antiquas fabulas vocat. Deinde ex antinomiis recipiantur probatissimæ, aboleantur contrariæ. Tertio Homoionomiæ, sive leges quæ idem sonant, atque nil aliud sunt, quàm iterationes ejusdem rei, expungantur ; atque una quæpiam ex iis, quæ inaximè est perfecta, retineatur vice omnium. Quartò, si

quæ gum nihil determinent, sed quæstiones tantùm proponant, easque relinquant in. decisas, similiter facessant. Postremò, quæ verbosæ inveniuntur, et nimis prolixæ, contrahantur magis in arctum.

le

« VorigeDoorgaan »