Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

que publicè affigere debent. Etenim optima est lex, quæ minimum relinquit arbitrio judicis; optimus judex, qui

minimum sibi.

Verùm de curis istis fusiùs tractabimus, cùm ad locum de judiciis veniemus; obiter tantùm jam locuti de iis, quatenùs expediant et suppleant omissa à lege.

SECTIO VI.

De retrospectione legum.

APHORISMUS XLVII.

Est et aliud genus supplementi casuum omissorum, cùm lex legem supervenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus, sive statutis, que re

47. Rarò) In materiâ poenali, nunquàm; in civili, rarò et cautè, id est, attendendo ne juri jam acquisito præjudicium afferatur.

trospiciunt, ut vulgò loquuntur. Cujus generis leges, rarò, et magnâ cum cautione sunt adhibendæ : neque enim placet Janus in legibus.

APHORISMUS XLVIII.

Qui verba, aut sententiam legis, captione et fraude eludit, et circumscribit, dignus est, qui etiam à lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et evasionis dolosæ, justum est, ut leges retrospiciant, atque alteræ alteris in subsidiis sint; ut qui dolos meditatur, et eversionem legum præsentium, saltem à futuris metuat.

APHORISMUS XLIX.

Leges, quæ actorum et instrumentorum veras intentiones, contrà formularum aut solemnitatum defectus roborant et confirmant, rectissimè præterita complectuntur. Legis enim, quæ retrospicit, vitium vel præcipuum est, quòd perturbet. At hujusmodi leges confirmatoriæ, ad pacem et stabilimentum eorum qu

transacta sunt, spectant. Cavendum tamen est, ne convellantur res judicatæ.

APHORISMUS L.

Diligenter attendendum, ne eæ leges tantùm ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant: sed et eæ, quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessariò connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat ne mercimonia sua in posterum vendant: hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum: neque enim illis aliâ ratione victum quærere jam integrum est.

APHORISMUS LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsâ vi declarationis, omninò trahitur. Non enim tum incipit interpreta

50. Cum præteritis connexa) Hujus generis sunt leges quas vocant transitorias, quibus anteacta flectuntur ad usum præsentis. Vide 1. 26 et 1. 28. ff. de legibus.

51. Contemporanea) Ergo leges quæ jus naturale declarant, retrospicere possunt, et nemo de hoc queri potest. Etenim civilis ra

tio cùm declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitià retrospicere possint.

Hic verò eam partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de alterâ illâ parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura.

SECTIO VII.

De obscuritate legum.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum, à quatuor rebus originem ducit; vel ab accumulatione

tio jura naturalia corrumpere nequit; contrà talium jurium usurpationem, regressus semper admittitur.

52. A quatuor) Singula horum expenduntur sub aphor. seqq.

legum nimià, præsertim admixtis obso◄ letis: vel à descriptione earum ambiguâ, aut minùs perspicuâ et dilucidà: vel à modis enucleandi juris neglectis, aut non benè institutis; vel denique à contradictione et vacillatione judicio

rum.

SECTIO VIII.

De accumulatione legum nimiâ.

APHORISMUS LIII.

Dicit propheta, Pluet super cos laqueos: non sunt autem pejores laquei quàm laquei legum, præsertim pœna¬ lium, si numero inmensæ et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus præbeant, sed retia potiùs objiciant.

53. Præsertim pænalium) Vide not. ad aph. 39.

Sed retia) Armaque tyrannidi ministrent.

« VorigeDoorgaan »