Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

que publicè affigere debent. Etenim op. tima est lex, quæ minimum relinquit arbitrio judicis ; optimus judex , qui minimum sibi.

Verùm de curis istis fusiùs tractabi. mus, cùm ad locum de judiciis veniemus ; obiter tantùm jam locuti de jis, quatenùs expediant et suppleant omissa à lege.

SECTIO VI.

De retrospectione legum.

APHORISMUS XLVII.

Est et aliud genus supplementi casuunn omissorum, cùm lex legem supervenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus, sive statutis , que re

47. Rarò) In materiâ pænali, nunquàm; in civili , rarò et cautè, id est,

attendendo ne juri jam acquisito præjudicium afferatur. trospiciunt , ut vulgò loquuntur. Gajus generis leges, rarò, et magnâ cum cautione sunt adhibendæ : neque enim placet Janus in legibus.

APHORISMUS XLVIII.

Qui verba , aut sententiam legis, captione et fraude eludit, et circumscribit, dignus est, qui etiam à lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et evasionis dolosa, justum est, nit leges retrospiciant, atque alteræ alteris in st:bsidiis sint; ut qui dolos meditatur, et eversionem legum præsentium, saltem à futuris metuat.

APHORISMUS XLIX.

Leges, que actorum et instrumentorum veras intentiones, contrà formularum aut solemnitatum defectus roborant et confirmant, rectissimè præterita complectuntur. Legis enim, quæ retrospicit, vitium vel præcipuum est, quòd perturbet. At hujusmodi leges confirmatoriæ, ad pacem et stabilimentum eorum qur

transacta sunt, spectant. Cavendum tamen est, ne convellantur res judicatæ.

APHORISMUS L.

Diligenter attendendum, ne eæ leges tantùm ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant: sed et eæ, quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessariò connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat ne mercimonia sua in posterum vendant: hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum: neque enim illis aliâ ratione victum quærere jam integrum est.

APHORISMUS LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsâ vi declarationis, omninò trahitur. Non enim tum incipit in erpreta

50. Cum præteritis connexa) Hujus generis sunt leges quas vocant transitorias , quibus anteacta flectuntur ad usoin præsentis. Vide I. 26 et l. 28. ff. de legibus.

51. Contemporanea) Ergo leges quæ jus naturale declarant, retrospicere possunt, et nemo de hoc queri potest. Etenim civilis ratio cùm declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitiâ retrospicere possint.

Hîc verò eain partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de alterâ illâ parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura.

SECTIO VII.

De obscuritate legum.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum , à quatuor rebus originem ducit; vel ab accumulatione tio jura naturalia corrumpere nequit; contrà talium jurium usurpationem , regressus semper adınittitur.

52. A quatuor ) Singula horum expenduntur sub aphor. seqq.

legum nimiâ, præsertim admixtis obsoletis: vel à descriptione earuın aoibiguâ, aut minùs perspicuâ et dilucidà : vel à modis enucleandi juris neglectis, aut non benè institutis; : vel denique à contradictione et vacillatione judicio

rum.

SECTIO VIII.

De accumulatione legum nimia.

APHORISMUS LIII.

Dieit propheta, Pluet super cos laqueos : non sunt autem pejores laquei quàm laquei legum, præsertim poenalium, si nunero inmensæ et temporis decursu inutiles, non lucernamn pedibus præbeant , sed retia potiùs objiciant.

aph. 39.

53. Præsertim pænalium) Vide not. ad Sed retia) Armaque tyrannidi ministrent.

« VorigeDoorgaan »