Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Si enim apud scribas tantùm et ministros justitiæ, ex cursu curiæ, absque notitiâ manifesta superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum; conculcanda sunt, et parvi facienda. Sin apud senatores, aut judices, aut curias principales, ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa, approbatione judicum, saltem tacitâ , munita fuisse, plus dignationis habent,

APHORISMUS XXVIII.

Exemplis, quæ publicata fuerint'ntcumque minùs fuerint in usu, cùm tamen sermonibus, et disceptationibus hominum, agitata et ventilata extiterint, plus auctoritatis tribuendum. Quæ vero in scriniis et archivis mansuerunt, tanquam sepulta, et palàm in oblivionem

ex contestatione causæ percipitur, dum utræque partes æquè audiuntur.

Errorum populum magistrum) Et tamen dicitur , vox populi vox Dei ; sed alio sensu. In profluente sanissima.) Multùm crede mihi refert à fonte bibalur Quæ fluit, an pigro quæ latet unda lacu.

transierunt, minùs. Exempla enim, sicut aquæ; in profluente, sanissima.

APHORISMUS XXIX.

Exempla, quæ ad leges spectant, non placet ab historicis peti, sed ab actis publicis, et traditionibus diligentioribus: versatur enim infelicitas quædam inter historicos vel optimos, ut legibus, et actis judicialibus, non satis immorentur; aut si fortè diligentiam quamdam adhibuerint, tamen ab authenticis longè varient.

APHORISMUS XXX.

Exemplum quod ætas contemporanea, aut proxima respuit, cùm casus subinde recurreret, non facile admittendum est. Neque enim tantùm pro illo facit, quòd homines illud quandoque usurparunt: quàm contrà, quòd experti reliquerunt.

30. Respuit) Talia sunt omnia exempla quæ temporibus factiosis data, sæculum suum sapiunt, magis quam rectam rationem.

Vid. aphor. 23.

[ocr errors][merged small]

Exempla in consilium adhibentur; non
utique jubent, aut imperant. Igitur ita
regantur , ut auctoritas præteriti tempo-
ris flectatur ad usum præsentis

.
Atque de informatione ab exemplis

,
ubi lex deficit, hæc dicta sint. Jam di-
cendum de curiis prætoriis et censoriis.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

31. In consilium) In hâc deliberatione de exemplis et eorum usu , semper oportet memor esse ejus quod legimus in oratione Cæsaris apud Sallustium; scilicet, quòd omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minùs probos pervenit, novum illud exemplum à dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Undè patet exemplis non esse serviendum.

Ad usum præsentis) De præsenti etiam dia ci potest : Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

SECTIO V.

De curiis pretoriis et censoris.

APHORISMUS XXII.

Curiæ sunto et jurisdictiones, quæ statuant ex arbitrio boni viri, et discretio

32. De curiis prætoriis, etc.) Hìc mera utopia proponitur, non necessaria forsan , nec satis intellecta , dum supponit auctor, jus non esse quibuslibet judicibus ex arbitrio boni viri et discretione sanâ statuendi, ubi legis norma deficit. Sanè lex omnibus non sufficit casibus; sed ubi lex silet, aut obscura est, judex (in materiâ civili nihilominus judicare debet ex æquitate, quæ, eo sensu, potest cum Grotio definiri, me virtus correc9 trix ejus in quo lex, propter universalitatem „ deficit.” Grot, de æquit. indulg. et facil, cap. 1, G. 3.

Quæ plerumque accidunt) Non quæ ex inopinato. L. 3, ff. de legibus.

Sapientissima res tempus) Tempus est vir bonus qui veruin omnibus dicit.

ne sanâ, ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus: sed ad ea, quæ plerumque accidunt, aptatur. Sapientissima autem res tempus (ut ab antiquis dictum est), et novorum casuum quotidiè auctor et inventor.

APHORISMUS XXXIII.

et in

Interveniunt autem novi casus, criminalibus, qui poenâ indigent; et in civilibus, qui auxilio. Curias, quæ ad priora illa respiciunt, censorias ;, quæ

ad posteriora, prætorias appellamus.

33. Novi casus) Vide quæ notavi ad aph. 13.

Qui penâ indigent) Puniri non debet à magistratu , quod lege non punitur. Sanè, non omne quod licet honestum est ; sed licet tamen, eo ipso quod non est ullâ lege prohibitum. Si lege novâ opus sit, feratur; sed intereà, quod non prohibetur, licebit impunè. Certe apud antiquos, qui à judicibus condemnari non potuissent, saltem à censoribus notabantur. Sed ubi sunt prisci Catones..... Hodiè censura omnibus bonis promiscuè permittitur, et infamiæ nota ab Opinione publi. câ in cominune decernitur.

« VorigeDoorgaan »