Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Si enim apud scribas tantùm et ministros justitiæ, ex cursu curiæ, absque notitiâ manifestâ superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum; conculcanda sunt, et parvi facienda. Sin apud senatores, aut judices, aut curias principales, ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa, approbatione judicum, saltem tacitâ, munita fuisse, plus dignationis habent.

APHORISMUS XXVIII.

Exemplis, quæ publicata fuerint utcumque minùs fuerint in usu, cùm tamen sermonibus, et disceptationibus hominum, agitata et ventilata extiterint, plus auctoritatis tribuendum. Quæ veró in scriniis et archivis mansuerunt, tanquam sepulta, et palàm in oblivionem

ex contestatione causæ percipitur, dum utræque partes æquè audiuntur.

Errorum populum magistrum) Et tamen dicitur, vox populi vox Dei; sed alio sensu. In profluente sanissima.)

Multùm crede mihi refert à fonte bibatur
Quæ fluit, an pigro quæ latet unda lacu.

transierunt, minùs. Exempla enim, sicut aquæ; in profluente, sanissima.

APHORISMUS XXIX.

Exempla, quæ ad leges spectant, non placet ab historicis peti, sed ab actis publicis, et traditionibus diligentioribus: versatur enim infelicitas quædam inter historicos vel optimos, ut legibus, et actis judicialibus, non satis immorentur; aut si fortè diligentiam quamdam adhibuerint, tamen ab authenticis longè varient.

APHORISMUS XXX.

Exemplum quod ætas contemporanea, aut proxima respuit, cùm casus subindè recurreret, non facilè admittendum est. Neque enim tantùm pro illo facit, quòd homines illud quandoque usurparunt: quàm contrà, quòd experti reliquerunt.

30. Respuit) Talia sunt omnia exempla quæ temporibus factiosis data, sæculum suum sapiunt, magis quàm rectam rationem. Vid. aphor. 23.

APHORISMUS XXXI.

Exempla in consilium adhibentur; non utique jubent, aut imperant. Igitur ita regantur, ut auctoritas præteriti temporis flectatur ad usum præsentis.

Atque de informatione ab exemplis, ubi lex deficit, hæc dicta sint. Jam dicendum de curiis prætoriis et censoriis.

31. In consilium) In hâc deliberatione de exemplis et eorum usu, semper oportet memor esse ejus quod legimus in oratione Cæsaris apud Sallustium; scilicet, quòd omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt ; sed ubi imperium ad ignaros aut minùs probos pervenit, novum illud exemplum à dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Undè patet exemplis non esse serviendum.

Ad usum præsentis) De præsenti etiam dici potest: Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla.

SECTIO V.

De curiis pretoriis et censoriis.

APHORISMUS XXII.

Curiæ sunto et jurisdictiones, quæ statuant ex arbitrio boni viri, et discretio

32. De curiis prætoriis, etc.) Hìc mera utopia proponitur, non necessaria forsan, nec satis intellecta, dum supponit auctor, jus non esse quibuslibet judicibus ex arbitrio boni viri et discretione sanâ statuendi, ubi legis norma deficit. Sanè lex omnibus non sufficit casibus; sed ubi lex silet, aut obscura est, judex (in materiâ civili) nihilominus judicare debet ex æquitate, quæ, eo sensu, potest cum Grotio definiri, & virtus correc"trix ejus in quo lex, propter universalitatem "deficit." GROT. de aquit. indulg. et facil. cap. 1, §. 3.

Quæ plerumque accidunt) Non quæ ex inopinato. L. 3, ff. de legibus.

Sapientissima res tempus) Tempus est vir bonus qui verum omnibus dicit.

ne sanâ, ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus: sed ad ea, quæ plerumque accidunt, aptatur. Sapientissima autem res tempus (ut ab antiquis dictum est), et novorum casuum quotidiè auctor et in

ventor.

APHORISMUS XXXIII.

Interveniunt autem novi casus, et in criminalibus, qui pœnâ indigent; et in civilibus, qui auxilio. Curias, quæ ad priora illa respiciunt, censorias; quæ ad posteriora, prætorias appellamus.

33. Novi casus) Vide quae notavi ad aph. 13.

Qui penâ indigent) Puniri non debet à magistratu, quod lege non punitur. Sanè, non omne quod licet honestum est; sed licet tamen, eo ipso quod non est ullâ lege prohibitum. Si lege novâ opus sit, feratur; sed intereà, quod non prohibetur, licebit impunè. Certè apud antiquos, qui à judicibus condemnari non potuissent, saltem à censoribus notabantur. Sed ubi sunt prisci Catones?.... Hodiè censura omnibus bonis promiscuè permittitur, et infamiæ nota ab Opinione publicâ in commune decernitur.

« VorigeDoorgaan »