Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Atque de extensiouibus legum, in casibus omissis, bæc dicta sint: nunc de usu exemplorum dicendum.

SECTIO IV.

De exemplis et usu eorum.

APHORISMUS XXI.

De exemplis jam dicendum est, ex quibus jus hauriendum sit, ubi lex deficit.

-pænalibus, nunquàm extensioni legis locus esse potest , ceu diximus ad aph. 13. - In civilibus, lex extendi potest, ut mox explicabimus.

Habetur pro expresso) In casibus hisce costhumis, silentium legis rationem dubitandi non facit. Aliis verbis : non habetur præcise pro expresso casus omnissus; sed dici non potest quod legislator voluerit eum excludere, eo solo quod de illo verbum non fecerit: quomodd enim de hoc locutus esset, quod futurum esse ignorabat?

21. De exemplis) Quæ etiam præcedentia dicuntur in foro politico.

Atque de consuetudine, quæ legis species est; deque exemplis, quæ per frequentern usum in consuetudinem transierunt, tanquam legem tacitam, suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur, quæ rarò et sparsim interveniunt, nec in legis vim evaluerunt; quandò, et quâ cautione, norma juris ab ipsis petenda sit, cùm lex deficiat.

APHORISMUS XXII.

Exempla à temporibus bonis et mode

Ubi lex deficit) Ubi vero lex extat, non cxemplis, sed legibus judicandum est. L. 130 C. de Sentent.

Legis species est) Jus, sed non scriptum.

Tunquam legem tacitam) Usus legem imitatur. Instit. J. 9. de jure nat. et gent.

22. Temporibus bonis et moderatis) Aphorismus ille quàm verissimus sit , hi intellige. re valent, qui, propriis oculis videre potuerunt, humanæ mentes usque adeò torbentur factionibus; quomodò judicia., opinionum æmulatione, distorqueantur; et quomodò etiam , civium inter discordias, sileant ipsæ leges ! Quâ de re , audiatur Argentræus, dùm litigatoribus suadet , ne inconsultò cap

ratis petenda sunt; non tyranicis aut factiosis, aut dissolutis. Hujusmodi cxempla temporis partus spurii sunt; et magis nocent quàm docent.

APHORISMUS XXIII.

In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulò ante factum est, undè nullum sit secutum incommodum, quidoi iterùm repetatur? Sed tamen minùs habent autoritatis recentia: et si fortè res in meliùs restitui opus sit, recentia exempla magis sæculum suum sapiunt, quàm rectam ratio

nem.

sas suas in forum deducant. Spectandum, inquit, quid tempora, quid conditio hominum, quid judicantium mentes agitet. Quid cùm sic dicitur, illo judice vinces, illo excides eâdem in causâ ! Sunt quædain temporum inopportunitates et alia quæ homini prudenti despici oporteat antequàm rem ‘aggrediatur.

23. Pro tutioribus ) In hâc deliberatione nil est absolutè verum, nec tutum; et cum Phædro dici potest: Periculosum est credere et non credere.

APHORISMUS XXIV.

At vetustiora exempla, cautè, et cum delectu recipienda: decursus siquidem ætatis multa mutat; ut quod tempore videatur antiquum, id perturbatione, et inconformitate ad presentia , sit planè novum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, vel etiam talis temporis quod cum tempore currente plurimùm conveniat; quod aliquandò præstat tempus remotius, magis quàm in proximo.

APHORISMUS XXV.

Intrà fines exempli, vel citrà potiùs, 24. Cautè) Judicio et prudentiâ in hâc deliberatione opus est.

Decursus si quidem ætatis ) Hùc pertinent versus Terenti, in Adelph. V. 4. I. Nunquam ita quisquam benè subducta ratione ad vi

tam fuit, Quin res, ætas, usus, semper aliquid adportet 'novi, Aliquid moneat; ut illa , quæ te scire credas, nescias; Et quæ tibi putaris prima , in experiundo te repudies.

25. Intrà fines exempli) Confer. aphor. 11

se cohibeto, nec illos ullo modo excedia to. Ubi enim non adest norma legis, omnia quasi pro suspectis habenda sunt. Itaque ùt in obscuris, minimum sequitor.

APHORISMUS XXVI.

Cavendum ab exemplorum fragmentis et compendiis: atque integrum exemplum, et universus ejus processus introspiciendus. Si enim incivile sit, nisi totâ lege perspectâ, de parte ejus judicare; multò magis hoc valere debet in exeinplis, quæ ancipitis sunt usûs, nisi valdè quadrent.

APHORISMUS XXVII.

In exemplis plurimùm interest, per quas manus transierint, et transacta sint.

Minimum sequitor) Quod minus severum; quod benignius præbet responsum; quod magis favet libertati.

26. Nisi valdè quadrent) Hoc opus, hic labor Advocatorum, sive quarant analogiam, sive differentias notent.

27. Absque notitiâ manifesta) Quæ notitia

« VorigeDoorgaan »