Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

majorem in modum intuetur et procurat, interpretatio ejus extensiva esto et amplians.

APHORISMUS XIII.

Durum est torquere leges, ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges pœnales, multò minùs capitales, ad delicta nova. Quòd si crimen ve

13. Torquere leges) Isto aphorismo illorum doctrina damnatur, qui in accusationum prosecutione, ex interpretatione dictorum scriptorumve nimiùm subtili, ficta eliciunt crimina, et conantur procurare quocumque modo condemnationem; causâ velut propriâ cecidisse existimantes, si cui periculum in accusando semel fecerunt, salvus evadat! (Adde not. ad aph. 39.)

Non placet) Immò valdè illud mihi displicet: est enim illegale, et, ità dicam, impium! Adde aphor. 20 et 33.

Recedatur à placitis juris) Immò etiam, delicta maneant impunita potiùs quàm ab ipso legis textu recedatur in materiâ criminali. Omnis hujusmodi exceptio periculosa est; perimit namque, ac penè ad non esse redigit regulam, dum illam facit arbitrariam.

Vide infrà aph. 33.

tus fuerit, et legibus notum; sed prosecutio ejus incidat in casum novum, à legibus non provisum; omninò recedatur à placitis juris, potiùs quàm delicta maneant impunita.

APHORISMUS XIV.

In statutis, quæ jus commune (præsertim circa ea quæ frequenter incidunt, et diù coaluerunt) planè abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quandò enim respublica totâ lege diù caruerit; idque in casibus expressis; parùm periculi est, si casus omis si expectent remedium à statuto novo.

14. Quæ jus commune abrogant) Talia statuta sunt exceptiones. Atqui regula est, ut non extendantur exceptiones ultrà specialem

suum casum.

Per similitudinem) Hic repetendum est principium anteà positum, aphor. 11, exceptio sterilis eo, nec generet casus.

Expectent remedium) Si lacuna existat, à legislatore cumuletur; si speciali lege opus sit, feratur: sed intereà valeat jus commune; ipsa enim exceptione singulari confirmatur in casibus non exceptis. Aphor. 17.

APHORISMUS XV.

Statuta, quæ manifestò temporis leges fuere, atque ex occasionibus reipublicæ tunc invalescentibus natæ, mutatâ ratione temporum, satis habent, si se in propriis casibus sustinere possint: præposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur.

APHORISMUS XVI.

Consequentia non est consequentia: sed sisti debet extensio intrà casus proximos. Alioqui labetur paulatim ad dissimilia; et magis valebunt acumina ingeniorum, quàm auctoritates legum.

15. Ex ocasionibus reipublica) leyes de circunstancias.

16. Consequentiæ non est consequentia) Confer. n. xi. Principium instar est patris, cujus est consequentia, soboles; sed ista, priori tantùm gradu ad successionem admittitur, nec est consequentia consequentiæ quasi pen repræsentationem.

APHORISMUS XVII.

In legibus et statutis brevioris stili, extensio facienda est liberius. At in illis, quæ sunt enumerativa casuum particularium, cautiùs. Nam ut exceptio firmat vim legis in casibus non exceptis; ita enumeratio infirmat eam, in casibus non enumeratis.

APHORISMUS XVIII.

Statutum explanatorium claudit rivos

17. Brevioris stili) Ut erant XII Tabulæ quas eleganti atque absolutâ brevitate verborum scriptas fuisse, testatur Gellius, noct. Attic. lib. xx, cap. 1. Undè necesse fuit ut interpretatione adjuvarentur.

Exceptio) Hic notandæ sunt duæ regulæ verissimæ et fecundissimæ. Quibus tanquam finitimæ addendæ sunt illæ: Qui dicit de uno, negat de altero; inclusio unius est exclusio alterius.

18. Statutum explanatorium) Leges interpretativæ seu declaratoriæ strictè sunt accipiendae; dantur enim ad hoc ut præcisè delimitetur usquequò dispositio legis sese por

statuti prioris, nec recipitur posteà extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est superextensio à judice, ubi semel cœpit fieri extensio à lege.

APHORISMUS XIX.

Solemnitas verborum et actorum, non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solemnis, quod transit à more ad arbitrium; et introductio novorum corrumpit majestatem veterum.

APHORISMUS XX.

Proclivis est extensio legis ad casus post natos, qui in rerum naturâ non fuerunt tempore legis latæ. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, milis fuerit ratio.

si si

rigere debeat; non debent igitur ultrà porrigi.

19. Solemnitas verborum) Quùm legis executio in formulâ consistit, à formulâ legali recedi non debet: in pari casu, æquipollens non admittitur, simile non est idem.

20. Extensio legis) Semper distinguendum est inter leges poenales et civiles. In

« VorigeDoorgaan »