absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? Similiter, si incertam vocem det lex, quis si parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquàm feriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem que minimum relinquit arbitrio judicis: id quod certitudo ejus præstat. APHORISMUS IX. Duplex legum incertitudo: altera ubi Optimam legem) Continuationem hujus regulæ habes in aphor. 46. 9. Ubi lex nulla) Ubi lex nulla est, legem incertam esse propriè dici non potest. Aliquatenùs tamen incerta est, hoc nimirùm sensu quòd, silente lege, ad æquitatem recurrendum est. Atqui, nulla res certior videri potest quàm æquitas in se, et nulla tamen incertior est respectu personarum quæ secundùm æquitatem pronuntiare dicuntur. Hìc enim sæpè ocurrit, non æquitas naturalis, sed æquitas cerebrina, id est arbitraria, ad nutum judicis: et sic res ad incertum redigitur. Sin autem casus definitus fuisset à lege, nulla superesset incertitudo, modò lex lex nulla præscribitur, altera ubi ambigua et obscura. Itaque de casibus omissis à lege, primò dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma certitudinis. SECTIO II. De casibus omissis à lege. APHORISMUS X. Angustia prudentiæ humanæ casus omnes, quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus ipsa non esset ambigua vel obscura: hùc redit secundus casus distinctionis Baconianæ. 10. Non potest capere) Adde etiam quod si casus omnes lex capere posset, non deberet tamen illos comprehendere. Et enim si ad veram legis indolem spectare velimus, non id agitur in lege, ut casus varii, quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem; non magis quàm in geometria theo omissi et novi. In hujusmodi casibus, triplex adhibetur remedium, sive supplementum: vel per processum ad similia; vel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerit; vel per jurisdictiones quæ statuunt ex arbitrio boni viri, et secundùm discretionem sanam, sive illæ curiæ fuerint prætoriæ, sive censoriæ. rematibus, ut singula problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur, ut perspicuum sit undè possit sumi ratio decidendi. Cæterum lex nulla facere potest, ut non sit in unaquâque specie circunstantiarum tum à personis, tum à temporibus, tum à locis ponderatio, et de applicandâ lege inevitabilis quæstio. Per processum ad similia) De quo §. IO-20. Per usum exemplorum) De quo §. 21-31. Jurisdictiones) Hic Baconius desiderat jurisdictiones speciales quales inveniuntur in Angliâ, ubi dicuntur Curie Equitatis. Illa nostri autoris Utopia infrà deducitur, §. 32 ⚫t seqq. SECTIO III. De processu 'ad similia, et extensionibus legum. APHORISMUS XI. In casibus omissis, deducenda est norma legis à similibus; sed cautè, et cum 11. Cautè) Quia sæpè fallit analogia; parum est enim ut non subverti possit, ceu ait lex 202. ff. de reg. jur. Siquidem præsumptionem tantùm parit, non certitudinem. Ratio prolifica) Id est principium ex quo ratio decidendi sumitur. Sterilis esto) Genus est quoddam sterilitatis, fœtus tantum steriles edere, et progeniem propiam non daturos. Quemadmodùm autem ex mulo mulus non nascitur, ita consequentiæ non est consequentia. Confer. aph. 16 et 25. Quod contrà rationem juris) Facit lex 141, ff. de reg. jur. Adde l. 162, ff. eod. tit. et l. 39, ff. de legibus. judicio. Circa quod servandæ sunt regulæ sequentes. Ratio prolifica, consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem juris receptum est, vel etiam ubi ratio ejus est obscura, non trahendum est ad consequentias. APHORISMUS XII. Bonum publicum insigne, rapit ad se casus omissos. Quamobrem, quando lex aliqua reipublicæ commoda notabiliter et 12. Bonum publicum) Utilitas publica. Ipsa quoque utilitas justi propè mater et æqui. Insigne) Quod verbum valdè notandum est, ne sub vano prætextu exceptiones fiant, et juri publico vis inferatur. Quùm enim dicitur, salus populi suprema lex esto, satis indicatur oportere ut reverâ sit in morâ periculum adeo et legibus ordinariis silentium imponere jam necese sit, ne aliter quid detrimenti res publica capiat. Et amplians) Vice versâ, omnes leges duræ, sive perpetuæ sint, sive temporales; item leges circunstantiæ vel, ut aiunt, leges exceptionis, restringi debent tanquàm juri communi odiose, et bono publico parùm proficientes. |