Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

APHORISMUS III.

At jus privatum, sub tutelâ juris publici, latet. Lex enim cavet civibus ; Magistratus, legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii, et fabricâ politiæ et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illa

parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minùs, parum in iis præsidii erit.

Quod et sepè fit) Et reverà id sæpè vidimus. Quod ne omninò fiat, justitiâ opus est, legesque erga omnes servandæ sunt. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosain in Civitatem inducunt, seditionem atque discordiam.

3. Magistratus legibus) Huc referri debet quod, ait Cicero: re Magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratuin.

Pendet ex majestate imperii) Ideòque dehilis auctoritas magistratûs invenitur , debile imperium.

Leges erunt in bono usu) Quia se mutuo consilio juvabunt.

Sin minùs) Quamvis rectá sit constitutio

[ocr errors]

ubi

APHORISMUS IV.

Neque tamen jus publicum, ad hoc tantùm spectat, ut addatur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur, atque ut cessent injuriæ; sed extenditur etiam ad religionem, et arma, et disciplinam, et ornamenta et opes, denique ad omnia circa bene esse civitatis.

APHORISMUS V.

Finis enim et scopus, quem leges in

scripta, si dubiâ executione laboret, si folta non sit legibus auxiliaribus naturæ constitutionis congruentibus, parùm in legibus erit præsidii. Erit enim sicut in fabulâ, caput et cauda serpentis. Oportet igitur ut omnes leges inter se quadrent et executioni sincere mandentur.

4. Bene esse Civitatis) Quod in hoc præcipuè consistit : majestas Civitatis illæsa ergà vicinos ; liberum supercilium in hostes: et inter cives , libertas, æqualitas, proprietas, securitas; omnia deniquè hominis et civis jura.

5. Adversùs hostes.... tuti) La independencia nacional. Qui non ab exteris hostibus

tueri,

, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent , non alius est, quàm ut cives feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione rectè instituti; moribus honesti; armis adversùs hostes externos tuti; legum auxilio adversùs seditiones, et privatas injurias muniti; imperio et magistratibus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges.

tuti sunt, quomodò suis rebus liberè consulere possent?

Adversus seditiones) Sive sub prætextu religionis homines cæde nefariâ sese cruentare audeant, sive alio colore.

Privatas injurias) Crimen cui obviảm iri non potuit, admissum saltem puniatur. (Brune.)

Copiis et opibus) Hùc pertinet libertas commerciorum et civium inter

sese , cum extraneis utriùsque mundi.

Et nervi sunt leges) Legum enim talis est scopus, ut protegere valeant majestatem Civitatis ergà alias gentes; pacem componant inter cives, justitiamque omnibus æquam impertiantur,

et civium APHORISMUS VI.

Atque hunc finem optimæ leges assequuntur: plurimæ verò ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo intervallo inter se differunt, ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant; aliæ prorsùs vitiosæ sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo, quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus, benè aut perperam positum aut constitutum sit.

APHORISMUS VII.

Antequam verò ad corpus ipsum legum particulariuin deveniamus, perstringemus paucis, virtutes et dignitates legum in genere. Lex bona censeri possit,

6. Legum leges) Hic notandus est egregii

auctoris scopus.

7. Lex bona) Sub isto l. enumerantur qualitates bonæ legis, quæ sub SS. seqq. evolventur.

Intimatione certa) Vide infrà, aphor. 8, 9 et io.

Præcepto justa) Memor esse debet legisla

quæ sit intimatione certa; præcepto justa;, executione commoda; cum formâ

politiæ congrua ; et generans virtutem in subditis.

SECTIO I.

De prima dignitate legum, ut sint certe.

APHORISMUS VIII.

Legis tantùm interest ut certa sit; ut

tor quòd civilis ratio jura naturalia corrumpere non potest.

Executione commoda) Ne in desuetudinem abeat. Quemadmodùm enim impossibilium nulla est obligatio; ita difficilium, rara ac plerumque nulla executio est.

Et generans virtutem) Ecce legis triumphus, si virtutem generet in subditis, si amore patriæ illos deviociat, et officiorum adimplendorum in omnium animis ardorem excitet!

8. Certa sit) Nam quid interest, nullæ sint, an incertæ leges ? QUINTIL. declam. 264.

« VorigeDoorgaan »