Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sertim temporibus, quibus ad optima quæque studia ità elata est, ut omnium opibus ei favendum sit?

Hæc igitur accipite, juris studiosi! Baconii scilicet opus, cum veneratione; et quæ tanto viro indignus adjeci , non sine indulgentiâ. Sic enim volo, illa, non ut à doctore, sed ab ejusdem quam vos frequentamini scholæ alumno, accipiatis: quod si non jàm à condiscipulo vobis offeratur, quia nido primus evasi majoris ætatis beneficio; semper tamen ab annico judicetis, qui vos, quantùm in se fuit, et privatis prælectionibus, et scriptis , et domi consilio adjuvit, et in accusationibus etiam vobis advocatus non defuit.

LEGUM LEGES.

PROOEMIUM.

Qui de legibus scripserunt, omnes vel tanquàm philosophi, vel tamquam jurisconsulti, argumentum illud tractaverunt. Atqui philosophi proponunt multa , dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem, suæ quisque patriæ legum, vel etiam Romanarum, aut Pontificiarum placitis obnoxii et addicti, judicio sincero non utuntur; sed tanquàm è vinculis sermocinantur. Certè cognitio ista ad viros civiles propriè spectat, qui optime norunt, quid ferat societas humana , quid salus populi, quid æquitas naturalis, quid gentium mores, quid

Ad viros civiles) Sapit Baconius dum contendit insulse philosophos de jurisprudentiâ disserere , si leges ignorent; ipsosque jurisconsultos idem officium minùs adimplere , si ad philosophiæ normam sententias suas accomodare nesciant. In hoc enim vera versatur ac plena juris cognitio, si non è verbis Edicti modò, sed ex intimâ Philosophiâ hauriatur. Is demùm perfectus in hâc disciplinâ videtur auctor haberi , qui non verba tantùm legis tenet, sed vim ac potestatem : qui non solùm id quod est , scit ac profitetur; sed etiam id quod fieri præstat, intelligit et promovet. Æquè dignus est enim qui jurisconsultus simul, et philosophus, ac penè legislator nominetur.

Talis erat Baconius.

rumpublicarum formæ diversæ, ideòque possunt de legibus, ex principiis et præceptis , tam æquitatis naturalis, quàm politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ, et utilitatis

publicæ, petantur, et in singulis juris partibus, character quidam et idea justi exhibeatur ; ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges, probare, atque indè emendationem moliri quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei, more nostro, exem plum in uno titulo

proponemus.

[graphic]

APHORISMUS I,

In societate civili, aut lex, aut vis, va

1. Aut vis valet) Ubi verò vis obtinet ac dominatur, est ne adhuc Societas civilis ?

Legem simulans ) Si dominus sit catus et cautus, et ut ita dicam, nube amictus , et conetur acta tyrannica tegere sub formâ legali.

Lex vim sapiens) Tales sunt leges proscriptionis, et omnes hujus modi.... quæ velut ab irato latæ , in certos homines compositæ sunt, et ad hoc ut pars aliqua Civitatis alteri permitteretur.

let. Est autem et vis quædam legem simulans, et lex nonnulla magis vim sapiens, quàm æquitatem juris. Triplex est, igitur injustitiæ fons; vis mera; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis.

APHORISMUS II.

Firmamentum juris privati tale est:

Nlaqueatio) Atqui, non sunt pejores laquei quàm legum; et orator selectissimus (Royer-Colard) apprimè dixit: arbitrarium imperium est contrà bonos mores valdè; sed Trọn tain fortè quàm si versetur inter dolos supa positos formæ legali :

Ut quondam Cretâ fertur labyrintus in alta Parietibus textum coecis iter, ancipitemque Mille viis habuisse dolum , quà signa sequendi Falleret indeprensus et irremeabilis error. Per vices) En represalia. Sit judicium cuipiam in re suâ delatum , jus cum injuria miscebit; nec licebit civibus quiescere nisi armatis velut inter hostes. Lex autem inducias facit inter cives ; et voluntates privatas astringit necessitate ei parendi.

Ex ratione temporum) Por efecto de las circunstancias.

qui injuriam facit, re, utilitatem aut voluptatem capit; exemplo, periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facilè coëunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et cominunione culpæ, id éveniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur, quàm caveatur; factio solvit legem : quod et sæpè fit.

Communione culpa) Si orta sit in civitate discordia , et permulti cives, inter ipsosque potentiores, seditionem induerint.

Per legem aliquam) Quâ v. g. pæna capitalis infligatur seditiosis.

Quàm caveatur) Si minores sunt numero qui fideles manserunt, quàm illi qui arma ceperunt, tunc periculum (id est pæna quae à lege contrà seditiosos instituta est) plurimus imminet quàm cavetur; tunc factio solvit legem. Factio , id est, omnes qui seditionem inierunt; hi solvunt legem ; imposibile est enim ut legi sint obnoxii , quum et plures sint et potentiores, quàm cæteri quorum gratiâ esset punienda seditio. Tunc aliquâ lege oblivionis ignosci solet.

« VorigeDoorgaan »