Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

JURIS STUDIOSIS

MARCUS TULLIUS CICERO, quùm ab Attico interrogaretur, de jure civili quid sentiret, respondit: Ego memini summos fuisse in civitate viros, qui id interpretari populo et responsitare soliti sint: sed eos magna professos, in parvis esse versatos. Quid enim est tantum, quantum jus Civitatis? quid autem tam exiguum, quàm est munus hoc eorum qui consuluntur quanquàm est populo necessa→

rium?

Quamobrem eloquentissimus ipse Tullius de jure civili scribere recusabat: Quo enim me vocas, aiebat, aut quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum jure? aut, ut stipulationum et judiciorum formulas componam? quæ et scripta sunt à multis diligenter, et sunt humiliora, quàm illa, quæ á vobis expectari puto.

Jurisprudentiam, scilicet, tanquàm in

duas species, non sine aliquâ superbia, Orator-philosophus mihi videtur distinxisse: una, bumilis, simplex, et, ut ità dicam, villicana, ad viliorem usum ple

bis

comparata; altera verò, excelsa, digna quæ à maximis ingeniis coleretur; nempè, ut ipsa natura, universalis, ingens; quæ non à Pretoris edicto, sed ex intimâ Philosophiâ haurienda esset, et undè, semel explicatà, fons legum et juris inveniri facilè posset.

Quùm hoc intelligerent amici, eum hortabantur, ut postquàm de optimo Reipublicæ statu (1) ab eo scriptum erat; nunc et idem ille de Legibus scriberet, non tralatitium aliquid, sed uberiùs quàm forensis usus desiderat.

Quod olim in jurisprudentiâ Marcus Tullius optabat, idipsum præstare voluit, non ab eo dissimilior, Baconius. Hic enim dùm in uno eodemque opere, ausus est tractarè de Dignitate et augmentis

(1) Hujus libri amissionem plorabant litterati; sed demùm repertus est á doctissimo viro Mai, cujus operâ et curâ nunc typis Romæ mandatur: qui, postquàm è sinu patrio rursùs prodierit, omnibus permittetur.

scientiarum (quas omnes tamquàm sorores ab eodem patre natas ejusdem familiæ habebat), capite singulari quædam congessit, de certitudine Legum per aphorismos, quibus, vel paucis, ità complexus est totam causam universi juris,ut non ad popularem usum velut è trivio notiones tritas professus sit; sed tanquàm Legum leges ipsis legum conditoribus dictaverit.

Nihil est quod de Baconii vitâ scribere velim. Dixisse suficiat, eum, esti in muneribus et negotiis publicis infeliciter aliquandò se gessit, in scientiis tamen humanioribusque litteris virum summum nihilominùs esse habendum.

Separatim jàm prodierant laudati aphorismi, curante (nomen ignorare velis) jurisconsulto qui suas notas præfationemque adjecit (1); notas quidem inep

(1) Ità se habet libri titulus : FRANC. BACONII exemplum tractatûs de Justitiâ universali, sive de fontibus juris. Extractum ex ejusdem autoris opere de dignitate et augmentis scientiarum: Curante jurisconsulto, qui suas notas præfationemque adjecit. Pa risiis, è typis Vicent, 1752, in 36.

રે

tas, et præfationem cum emphasi descriptam, et philosophiam scholasticam redolentem; quæ omnia procul habere necesse fuit.

Hunc libellum mihi condiscipulisque jampridem, tamquàm auro pretiosiorem, commendaverat illustris vir Lanjuinais, in prælectionibus quas liberaliter professus est in Academiâ Legislationis, eodem tempore quo, in hâc eâdem celeberrimâ scholâ, eruditissimus antecessor Daniels, juris romani studium ab oblivione splendidè revocabat.

Cujus commendationis non immemor, Opusculum illud selectissimum, typis volui denuò mandari, notulis adjectis, quæ auctoris sensum explicant et complent, quibusque etiam contradictionis nonnullæ proprium feci periculum.

Mihi persuasum est, hos aphorismos, ipsis legislatoribus non dedignandos, juventuti etiam studiosæ perutiles fore, si singulos velint perpendere, meditari, ac sibi memorià infigere. Hâc cogitatione oblectatus sum; etenim, aiebam, quod majus Patriæ munus afferre possumus, quàm si erudimus Juventutem, his

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »