Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

102. In re pari, potiorem causam esse prohibentis constat. L. 28, ff. comm. divid

S. 1. Et possidentis. L. 8, ff. de condict. ob. turp. caus. L. 36, S. 3, jf. de test. milit.

103. Jus civile vigilantibus scriptum est. L. 24, ff. quæ in fraud. cred.

102. Prohibentis) Sabinus scribit: in re commuoi neminem dominorum jure facere quicquam invito altero posse. Uudè manifestum est prohibendi jus esse ; in re enim pari potiorem, etc. d. I. 28.

S. 1. Et possidentis) v. g. Si ob turpem causam promisseris Titio; quamvis si petit, exceptione doli mali summovere eum possis; tamen si solveris, non posse te repetere conse tat. Nam ubi dantis et accipientis turpitudo versatur, possessorem potiorem esse, et ideò repetitionem cessare, tametsi ex stipulatione solutum est. d. l. 8, ff. de condict. ob turp.

caus.

103. Vigilantibus) Exemplam offert ipsa lex 24, in specie creditoris qui, suâ diligentiâ, consecutus est solutionem ejus quod sibi debitum erat. Quæritur an id quod accepit, ab eo revocari possit ? Negaturque ; sibi enim vigilavit, et alii creditores semetipsis imputa

debent cur intereà dormierunt.

[ocr errors]

104. Ignorantia excusatur, non juris

, sed facti. L. 9, ff. de jur. et fact. ign. L. 11, S. 4, ff. de his qui not.

OBSERVATIO.

105. (Duo superiores tituli quasi quædam juris prolegomena continent: sequitur jam jus ipsum.)

S. 1. (Jus autem circà tria objecta versatur; nam) omne jus quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. L. 1. ff. de stat. hom. Inst. S. 12, de jure nat. et gent. et civ.

104. Non juris ) Non obligat lex nisi promulgata. Semel promulgatâ autem , idem est eam cognoscere, aut cognoscere debuisse , aut potuisse. Hinc ignorantia Juris non excusat; imò, et in multis casibus nocet. Vide tit. ff. de jur. et fact, ignor. Monitus caveas,

non fortè negotí, Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum.

Hor. II. Sat. 1. v. 80 105. S. 1. Omne jus) Omne jus redditur personis, de rebus, per actiones et judicia (M. WESEMBECHIUS. :)

DE OFFICIO ADVOCATI.

Qui sancta sunis arma civilis toga,
Cui se reorum capita , fortunæ, decus
Tutanda credunt; nomini præsta fidem,
Juris Sacerdos! Ipse dic causam tibi,
Litemque durus arbiter præjudica.
Voto clientûm jura metiri time,
Nec quod colorem patitur, id justum puta.
Peccet necesse est sæpè , qui nunquàm negat.

Grotius, lib. 1. Epig.

Neque verò pudor obstet quominùs susceptam, cùm melior videretur , litem, cognitâ inter disceptandum iniquitate, dimittat , cùm priùs litigatori dixerit verum. Nam et in hoc maximum, si æqui judices sumus, beneficium est, ut non fallamus vanâ spe litigantem. QUINTIL.

Ubi verò jus et fas sinunt, causam fortiter adeat advocatus; defensioni clientis incumbat, tantò fortiùs quantò adversùs potentiorem partem, et proprio quan

lib. XII. cap. 7.

tumvis periculo. Posteritatem cerneris, in memoriam revocet quod:

Nunquam Sanguine Causidici maduerunt

rostra pusilli

JUVEN. Sat. X. Præcipuum igitur Advocati officium est:

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Extractum ex ejusdem Auctoris Opere :

De dignitate et augmentis Scientiarum.
ANNOTATIONES QUASDAM SUBJECIT

A. M. J. J. DUPIN,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Dictabimus igitur quasdam LEGUM LEGBS , ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus, benè aut perperam positum aut constitutum sit.

(APHORISM. 6.)

[graphic]
« VorigeDoorgaan »