Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

CAPUT II.

Regulæ generales, tam naturalis quàm civilis juris.

SECTIO PRIMA.

Regula generales ex Jure naturali deductæ.

57. Juris præcepta sunt hæc: honestè vivere, alterum non lædere, suum cuique tribuere. L. 10, §. 1, ff. de justitia et jure.

57. Juris præcepta) Non propriè regulæ artis juris sed dictata naturæ; insitæ et quasi consignatæ in animis nostris notiones. (Vinnius.)

Honestè vivere) Hoc præcepto vetantur omnia quæ pugnant cum bonis moribus et pu blicâ honestate, etiamsi non expressè prohi

58. Non omne quod licet honestum est. L. 144, ff. de regulis juris.

59. In omnibus quidem, maximè tamen in jure, æquitas spectanda sit. L. 90, ff. dict. tit.

Alterum non lædere) Justitiæ primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus injuriâ. (Cic. de Offic. lib. 1.)

Suum cuique) Equissima vox est, et jus gentium præ se ferens, REDDE QUOD DEBES. Senec. 3. de Benef. cap. 14. Fallit regula in specie lib. 31, ff. depositi. Infrà n. 73, J. 3.

et 4.

58. Honestum est) Est aliquid quod non oporteat, etiamsi licet. (Cic. pro Balbo.)

La ley permite á veces lo que prohibe el honor.

Stultissimum enim est, existimare omnia justa esse, quæ scita sint in populorum institutis aut legibus. (Cic. de legibus lib. 1.) Stultissimus ergo Hobbes, de cive, c. XII. §. 1. Vid. Barbeyr. in. præf. ad Puffend.

59. Equitas spectanda) Jus semper quærendum est æquabile; neque enim aliter just esset. Cic. de Offic. lib. 2, n. 41. Qui aliter jus civile tradunt, non tam justitiæ quàm litigandi tradunt vias. (Cic. de leg. lib. 1.) Et etiam alibi laudat Servium Sulpicium,

J. 1. Placuit in omnibus rebus præci

quòd non magis juris quam justitiæ consultus esset, et jus civile ad æquitatem referret. (Cic. Philip. IX.)

J. 1. In omnibus) In omnibus scilicet,. quæ lege palàm non sunt definita (n. 17.) Cæterùm fallit regula in multis casibus, quos videre est in l. 69, ff. de legatis 3, l. 1. §. 20, ff. de exercitoriâ act. l. 12, ff. qui et à quib. 1. 2, C. de legib.

Equitatis) Ità Gothofredus ad hanc vocem: æquitas, justitia, ut hic; verum jus, germana justitia. Cic. Bona fides, l. 29. §. 4. ff. mandati. Naturalis justitia. Cic. l. 13, §. 7, ff. de excus. tutor. Humanitas, benignitas, æquum, bonum, bonum et æquam. 1. 1, ff. de justitiâ et jure. l. 91, §. 3. f. de verb. oblig. Utilitas communis, l. 51, §. 2. f. ad leg. Aquil. Justum quidem, sed non semper scriptum, et ita opponitur justo legitimo ab Aristotele. V. Ethic. 10. Equitas rationem personarum habet. l. 14, §. 6, ff. de relig. Educitur ex ipsarum rerum naturâ. d. l. 14, §. 13. Judici antè oculos esse debet; 1. 4, in fin. ff. de eo quod certo loco. Unde religio judicantis dicitur, l. 13, ff. de testib. Juris scripti duritiem habitâ ratione circums tantiarum mitigat. Hùc utique spectat ars æqui et boni. l. 1, ff. de just. et jur. Vera philosophia, non simulata, quæ sui studiosos sa

puam esse justitiæ æquitatisque quàm

cerdotes facit. ibid. §. 1. Stricto juri præferendam, ut hic. Obiter notandum est, originem æqui oriri ex universali lege: quippe legislatores non omnes casus definiunt; sed eos qui plerumque accidunt (n. 10) Decisio casûs omissi in lege universali petenda, non ex ipsâ lege, sed ex eo quod bonum et æquum diximus; et sic æquitatem ipsam possumus appellare, scriptæ legis supplementum. Eo sensu æquitas definiri potest. Virtus correctrix ejus, in quo lex propter universalitatem deficit. Grotius. de Equit. indulg. et facil. cap. 1, §. 3.

Stricti juris) Jus strictum hìc, pergit Gothofredus, non est jus scriptum, sed juris scripti prædura et ab humanitatis regulâ aliena interpretatio; stricta ratio. l. 43. in fin. f. de relig. jus summum; Cic. de Offic, lib. 1. Apices juris, ut hic J. 3. Mera cognitio. l. 14, S. 13, ff. de relig. Subtilitas verborum. 1. 20 in fine. ff. de reb. cred. Opponitur æquitati ut homini politico et humano, barbarus: ut spiritui, littera: dicitur et scrupulositas, nimiaque subtilitas. 7. 18, C. de injusto. Cavillatio, subtilitas juris, l. 17. ff. eod. tit. Authoritas juris scientiae, l. 91, §. 3, ff. de verb. oblig. Ratio disputandi, l. 51, §. 2, ff. ad leg. Aquil. Summum jus, summa injuria. Cic. loc. cit. Summum jus, summa

stricti juris rationem L. 8, C. de judic. J. 2. Quoties æquitatem desiderii, naturalis ratio aut dubitatio juris moratur; justis decretis res temperanda est. L. 85, S. 2, ff. de reg. jur.

5.3. (Bona fidei) non congruit de apicibus juris disputare. L. 29, S. 4, ff.

mandati.

crux: Columell. Summa malitia, Terent. Jus nimiùm scrupulosum et ideò non admittendum. l. 33, ff. de excus. tut. Subtilis ratio. 1. 51, in fine, ff. ad l. Aquil. Subtilis regula et humanitas opponuntur in l. 13. ff. de liber et posth.

J. 2. Desiderii) Id est, postulantis, agentis.
Naturalis ratio) Id est, æquitas justæ

causæ.

Dubitatio juris) Quæ oritur ex obscuritate vel contrarietate legum.

Moratur) Id est, impedimentum affert, quominùs res possit decidi.

Temperanda) Temperare est inter summum et nimiùm indulgens jus, medium locum tenere. Vid. L. 17, ff. de usuris.

J. 3. Bona fidei) Vide J. 1. Suprà, in voce Equitatis.

Apicibus juris) Vide J. 1. Suprà, in voce Stricti juris.

« VorigeDoorgaan »