Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

APHORISMUS LXXI.

Est veró genus perscribendi leges valdè vitiosum. Cùm scilicet casus ad quem lex collimat, fusè exprimitur in præambulo: deindè ex vi verbi (talis) aut hujusmodi relativi corpus legis retrò vertitur in præambulum, undè præambulum, inseritur, et incorporatur ipsi legi: quod et obscurum est, et minùs tutum, quia non eadem adhiberi consuevit diligentia in ponderandis et examinandis verbis præambuli, quæ adhibetur in corpore ipsius legis.

Hanc partem de incertitudine legum, quæ ex malâ descriptione ipsarum ortum habet, fusiùs tractabimus quandò de interpretatione legum posteà agemus. Atque de descriptione legum obscurâ hæc dicta sint; jam de modis enucleandi juris dicendum..

SECTIO XI.

De modis enucleandi Juris, et tollendi ambigua.

APHORISMUS LXXII.

Modi enucleandi Juris, et tollendi dubia, quinque sunt. Hoc enim fit, aut per perscriptiones judiciorum; aut per scriptores authenticos; aut per libros auxiliares; aut per prælectiones, aut per responsa, sive consulta prudentum; hæc omnia, si benè instituantur, præstò erunt magna legum obscuritati subsidia.

72. Quinque) Hic materia proponitur, cujus divisiones posteà evolvuntur.

SECTIO XII.

De perscriptione judiciorum.

APHORISMUS LXXIII.

Antè omnia, judicia reddita in curiis supremis et principalibus, atque causis gravioribus, præsertim dubiis, quæque aliquid habent difficultatis, aut novitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Judicia enim anchoræ legum sunt, ut leges reipublicæ.

APHORISMUS LXXIV.

Modus hujusmodi judicia excipiendi, et in scripta referendi, talis esto. Casus præcisè, judicia ipsa exactè perscribito; rationes judiciorum, quas adduxerunt judices, adjicito; casuum, ad exemplum adductorum, auctoritatem, cum casibus principalibus, ne commisceto; de advo

catorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodùm eximium, sileto.

APHORISMUS LXXV.

Personæ, quæ hujusmodi judicia excipiant, ex advocatis maximè doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Judices ipsi ab hujusmodi perscriptionibus abstinento; ne fortè opinionibus propriis addicti, et auctoritate propriâ freti, limites referendarii trascendant.

APHORISMUS LXXVI.

Judicia illa, in ordine, serie temporis, digerito, non per methodum et titulos. Sunt enim scripta ejusmodi tanquàm historiæ, aut narrationes legum. Neque solùm acta ipsa, sed et tempora ipsorum, judici prudenti, lucem præbent.

75. Ne fortè opinionibus propriis) Idem à fortiori de advocatis dicendum, si propiarum causarum historiam scribant; rarò enim rei contra ipsos judicatæ auctoritatem agnoscunt.

NI

SIGLISTECA

ERICHO

SECTIO XIII.

De scriptoribus authenticis.

APHORISMUS LXXVII.

Ex legibus ipsis, quæ jus commune constituunt; deinde ex constitutionibus, sive statutis; tertio loco ex judiciis perscriptis, corpus juris tantummodò constituitor; præter illa, alia authentica, aut nulla sunto, aut parcè recipiuntor.

APHORISMUS LXXVIII.

Nihil tam interest certitudinis legum (de quâ nunc tractamus) quàm ut scrip

78. Nec in auctoritatem transeunto) Quamvis nomen Auctoris habeant, libri tamen quicumque ab homine privato compositi, in auctoritatem non transeunt, sed tantùm in consilium adhibentur.

« VorigeDoorgaan »