Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Romanos, Album prætoris, in quo præscripsit et publicavit, quomodò ipse jus dicturus esset. Quo exemplo judices in curiis, prætoriis, regulas sibi certas (quantùm fieri potest), proponere, eas

leges xii tabularum majori concinnitate conscriptæ fuerant; undè necessarium erat ut interpretarentur. (Vide aph. 17.) Hoc fiebat edictis quibus magistratus et imprimis Prætores initio cujusque anni, quæ essent in jure dicundo observaturi, declarabant. Talia edicta, non modò per præconem recitari, verùm etiam scripta in albo publicè proponi jubebant. Eo tamen factum est, ut prætores sæpè jus scriptum everterent. Sed et sibi adrogaverant prætores ut edicta per annum, ad libitum mutarent, idque plerumquè facerent in gratiam odiumque certorum hominum. Id quùm demùm intolerabile videretur civitati liberæ, et jus incertissimum redderet, senatus-consulto cautum est, uti prætores ex suis Edictis PERPETUIS (id est, per totum annum mansuris jus dicerent. Hìne jus prætorium multò quàm anteà certius factum est. Sed nihilominùs constat, talem legislationem maximis incommodis esse obnoxiam; frustrà igitur proponit Baconius ut denuò in jurisprudentiam introducatur; est enim ut à judicaturâ jus legis condendo meliùs omninò separetur.

[ocr errors]

que publicè affigere debent. Etenim optima est lex, que minimum relinquit arbitrio judicis; optimus judex, qui minimum sibi.

Verùm de curis istis fusiùs tractabimus, cùm ad locum de judiciis veniemus; obiter tantùm jam locuti de iis, quatenùs expediant et suppleant omissa à lege.

SECTIO VI.

De retrospectione legum.

APHORISMUS XLVII.

Est et aliud genus supplementi casuum omissorum, cùm lex legem supervenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus, sive statutis, que re

47. Rarò) In materiâ pœnali, nunquàm; in civili, rarò et cautè, id est, attendendo ne juri jam acquisito præjudicium afferatur.

trospiciunt, ut vulgò loquuntur. Cajus generis leges, rarò, et magnâ cum cau→ tione sunt adhibendæ : neque enim placet Janus in legibus.

APHORISMUS XLVIII.

Qui verba, aut sententiam legis, captione et fraude eludit, et circumscribit, dignus est, qui etiam à lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et evasionis dolosa, justum est, ut leges retrospiciant, atque alteræ alteris in subsidiis sint; ut qui dolos meditatur, et eversionem legum præsentium, saltem à futuris metuat,

APHORISMUS XLIX.

Leges. , quæ actorum et instrumentorum veras intentiones, contrà formularum aut solemnitatum defectus roborant et confirmant, rectissimè præterita complectuntur. Legis enim, quæ retrospicit, vitium vel præcipuum est, quòd perturbet. At hujusmodi leges confirmatoriæ, ad pacem et stabilimentum eorum quæ

transacta sunt, spectant. Cavendum tamen est, ne convellantur res judicatæ.

APHORISMUS L.

Diligenter attendendum, ne eæ leges tantùm ad præterita respicere putentur, quæ anteacta infirmant: sed et eæ, quæ futura prohibent et restringunt, cum præteritis necessariò connexa. Veluti, si quæ lex artificibus aliquibus interdicat ne mercimonia sua in posterum vendant: hæc sonat in posterum, sed operatur in præteritum: neque enim illis aliâ ratione victum quærere jam integrum est.

APHORISMUS LI.

Lex declaratoria omnis, licet non habeat verba de præterito, tamen ad præterita, ipsâ vi declarationis, omninò trahitur. Non enim tum incipit interpreta

50. Cum præteritis connexa) Hujus generis sunt leges quas vocant transitorias, quibus anteacta flectuntur ad usum præsentis. Vide 1. 26 et 1. 28. ff. de legibus.

51. Contemporanea) Ergo leges quæ jus naturale declarant, retrospicere possunt, et nemo de hoc queri potest. Etenim civilis ra

tio cùm declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque leges declaratorias ne ordinato, nisi in casibus, ubi leges cum justitiâ retrospicere possint.

Hic verò eam partem absolvimus, quæ tractat de incertitudine legum ubi invenitur lex nulla. Jam dicendum est de alterâ illâ parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura.

SECTIO VII.

De obscuritate legum.

APHORISMUS LII.

Obscuritas legum, à quatuor rebus originem ducit; vel ab accumulatione

tio jura naturalia corrumpere nequit; contrà talium jurium usurpationem, regressus semper admittitur.

52. A quatuor) Singula horum expenduntur sub aphor. seqq.

« VorigeDoorgaan »