Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

statuti prioris, nec recipitur posteà extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est superextensio à judice, ubi semel cœpit fieri extensio à lege.

APHORISMUS XIX.

Solemnitas verborum et actorum, non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solemnis, quod transit à more ad arbitrium; et introductio novorum corrumpit majestatem veterum.

APHORISMUS XX.

Proclivis est extensio legis ad casus post natos, qui in rerum naturâ non fuerunt tempore legis latæ. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio.

rigere debeat; non debent igitur ultrà porrigi.

19. Solemnitas verborum) Quùm legis executio in formulâ consistit, à formulâ legali recedi non debet: in pari casu, æquipollens non admittitur, simile non est idem.

20. Extensio legis) Semper distinguendum est inter leges poenales et civiles. In

Atque de extensionibus legum, in casibus omissis, hæc dicta sint: nunc de usu exemplorum dicendum.

SECTIO IV.

De exemplis et usu eorum.

APHORISMUS XXI.

De exemplis jam dicendum est, ex quibus jus hauriendum sit, ubi lex deficit.

pœnalibus, nunquàm extensioni legis locus esse potest, ceu diximus ad aph. 13. In civilibus, lex extendi potest, ut mox explicabimus.

Habetur pro expresso) In casibus hisce pos thumis, silentium legis rationem dubitandi non facit. Aliis verbis: non habetur præcisè pro expresso casus omissus; sed dici non potest quod legislator voluerit eum excludere, co solo quod de illo verbum non fecerit quomodò enim de hoc locutus esset, quod futurum esse ignorabat?

21. De exemplis) Quæ etiam præcedentia dicuntur in foro politico.

Atque de consuetudine, quæ legis species est; deque exemplis, quæ per frequentem usum in consuetudinem transierunt, tanquàm legem tacitam, suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur, quæ rarò et sparsim interveniunt, nec in legis vim evaluerunt; quandò, et quâ cautione, norma juris ab ipsis petenda sit, cùm lex deficiat.

APHORISMUS XXII.

Exempla à temporibus bonis et mode

Ubi lex deficit) Ubi vero lex extat, non exemplis, sed legibus judicandum est. L. 13, C. de Sentent.

Legis species est) Jus, sed non scriptum. Tanquam legem tacitam) Usus legem imitatur. INSTIT. §. 9. de jure nat. et gent.

22. Temporibus bonis et moderatis) Aphorismus ille quàm verissimus sit, hi intelligere valent, qui, propriis oculis videre potuerunt, humanæ mentes usquè adeò turbentur factionibus; quomodò judicia, opinionum æmulatione, distorqueantur; et quomodò etiam, civium inter discordias, sileant ipsæ leges! Quâ de re, audiatur Argentræus, dùm litigatoribus suadet, ne inconsultò can

ratis petenda sunt; non tyranicis aut faetiosis, aut dissolutis. Hujusmodi exempla temporis partus spurii sunt ; et magis nocent quàm docent.

APHORISMUS XXIII.

In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulò ante factum est, undè nullum sit secutum incommodum, quidni iterùm repetatur? Sed tamen minùs habent autoritatis recentia: et si fortè res in meliùs restitui opus sit, recentia exempla magis sæculum suum sapiunt, quàm rectam ratio

nem.

sas suas in forum deducant. Spectandum, inquit, quid tempora, quid conditio hominum, quid judicantium mentes agitet. Quid cùm sic dicitur, illo judice vinces, illo excides eâdem in causâ! Sunt quædam temporum inopportunitates et alia quæ homini prudenti despici oporteat antequàm rem aggrediatur.

23. Pro tutioribus) In hâc deliberatione nil est absolutè verum, nec tutum; et cum Phædro dici potest: Periculosum est credere et non credere.

APHORISMUS XXIV.

At vetustiora exempla, cautè, et cum delectu recipienda: decursus siquidem ætatis multa mutat; ut quod tempore videatur antiquum, id perturbatione, et inconformitate ad presentia, sit planè novum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, vel etiam talis temporis quod cum tempore currente plurimùm conveniat; quod aliquandò præstat tempus remotius, magis quàm in proximo.

APHORISMUS XXV.

Intrà fines exempli, vel citrà potiùs,

24. Cautè) Judicio et prudentiâ in hâc deliberatione opus est.

Decursus si quidem ætatis) Hùc pertinent versus Terenti, in Adelph. V. 4. Ia

Nunquam ita quisquam benè subducta ratione ad vitam fuit,

Quin res, tas, usus, semper aliquid adportet novi,
Aliquid moneat; ut illa, quæ te scire credas, nescias;
Ει
quæ tibi putaris prima, in experiundo te repudies.

25. Intrà fines exempli) Confer. aphor. 11

« VorigeDoorgaan »