Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quæ sit intimatione certa; præcepto justa; executione commoda; cum formâ politiæ congrua; et generans virtutem in subditis.

SECTIO I.

De prima dignitate legum, ut sint certa.

APHORISMUS VIII.

Legis tantùm interest ut certa sit; ut

tor quòd civilis ratio jura naturalia corrumpere non potest.

Executione commoda) Ne in desuetudinem abeat. Quemadmodùm enim impossibilium nulla est obligatio; ita difficilium, rara ac plerumque nulla executio est.

Et generans virtutem) Ecce legis triumphus, si virtutem generet in subditis, si amore patriæ illos devinciat, et officiorum adimplendorum in omnium animis ardorem excitet!

8. Certa sit) Nam quid interest, nullæ sint, an incertæ leges? QUINTIL. declam. 254.

absque hoc nec justa esse possit. Si enim incertam vocem det tuba, quis se parabit ad bellum? Similiter, si incertam vocem det lex, quis si parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquàm feriat. Etiam illud rectè positum est, optimam esse legem quæ minimum relinquit arbitrio judicis: id quod certitudo ejus præstat.

APHORISMUS IX.

Duplex legum incertitudo: altera ubi

Optimam legem) Continuationem hujus regulæ habes in aphor. 46.

[ocr errors]

9. Ubi lex nulla) Ubi lex nulla est, legem incertam esse propriè dici non potest. Aliquatenùs tamen incerta est, hoc nimirùm sensu quòd, silente lege, ad æquitatem recurrendum est. Atqui, nulla res certior videri potest quàm æquitas in se, et nulla tamen incertior est respectu personarum quæ secundùm æquitatem pronuntiare dicuntur. Hic enim sæpè ocurrit, non æquitas naturalis, sed æquitas cerebrina, id est arbitraria, ad nutum judicis: et sic res ad incertum redigitur. Sin autem casus definitus fuisset à lege, nulla superesset incertitudo, modò lex

-

lex nulla præscribitur, altera ubi ambigua et obscura. Itaque de casibus omissis à lege, primò dicendum est; ut in his etiam inveniatur aliqua norma certitudinis.

SECTIO II.

De casibus omissis à lege.

APHORISMUS X.

Angustia prudentiæ humanæ casus om. nes, quos tempus reperit, non potest capere. Non rarò itaque se ostendunt casus

ipsa non esset ambigua vel obscura: hùc redit secundus casus distinctionis Baconianæ.

10. Non potest capere) Adde etiam quod si casus omnes lex capere posset, non deberet tamen illos comprehendere. Et enim si ad ́veram legis indolem spectare velimus, non id agitur in lege, ut casus varii, quos species vocant, suam inveniant in ipsâ lege definitionem; non magis quàm in geometria theo

omissi et novi. In hujusmodi casibus, triplex adhibetur remedium, sive supplementum: vel per processum ad similia; vel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerit; vel per jurisdictiones quæ statuunt ex arbitrio boni viri, et secundùm discretionem sanam, sive illæ curiæ fuerint prætoriæ, sive censoriæ.

rematibus, ut singula problemata solvantur. Satis est si de principiis lis dirimatur, ut perspicuum sit undè possit sumi ratio decidendi. Cæterum lex nulla facere potest, ut non sit in unaquâque specie circunstantiarum tum à personis, tum à temporibus, tum à locis ponderatio, et de applicandâ lege inevitabilis quæstio.

[ocr errors]

Per processum ad similia) De quo §.

10-20.

Per usum exemplorum) De quo §. 21-31. Jurisdictiones) Hic Baconius desiderat jurisdictiones speciales quales inveniuntur in Angliâ, ubi dicuntur Curie Equitatis. Illa nostri autoris Utopia infrà deducitur, §. 32 et seqq.

SECTIO III.

De processu ad similia, et extensionibus

legum.

APHORISMUS XI.

In casibus omissis, deducenda est norma legis à similibus; sed cautè, et cum

1.1. Cautè) Quia sæpè fallit analogia; parum est enim ut non subverti possit, ceu ait lex 202. ff. de reg. jur. Siquidem præsumptionem tantùm parit, non certitudinem.

Ratio prolifica) Id est principium ex quo ratio decidendi sumitur.

Sterilis esto) Genus est quoddam sterilitatis, foetus tantum steriles edere, et progeniem propiam non daturos. Quemadmodùm autem ex mulo mulus non nascitur, ita consequentiæ non est consequentia. Confer. aph. 16

et 25.

Quod contrà rationem juris) Facit lex 141, ff. de reg. jur. Adde l. 162, ff. eod. tit. et l. 39, ff. de legibus.

« VorigeDoorgaan »