Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

et prosit petenti, vel crimen supplicantibus indulgeat. L. 7, C. de prec. imper. offer.

J. 1. Mendax precator careat penitùs impetratis; et si nimia mentientis inve

Subtilitatem legum judex curæ habeat; non autem his quæ præter jus dicta vel prolata sunt ab imperatore, attendens. Nos enim volumus obtinere quod nostræ leges volunt, inquit Justinianus. Nov. 113. Adde Novell. 125.

J. 1. Mendax precator) Supplicans aut verum dicit, aut falsum: si falsum, aut in jure, aut in facto. In facto dupliciter id accidit; nempè, dùm factum id esse asserit quod factum non est, vel è contrà. Item, mentiri non tantum dicitur qui falsum asserit, sed qui verum reticet, qui omittit. Mendacium denique aut in narrando, aut in tacendo. L. 1. et 2, C. eod. et Gothof. ibidem. Hinc distinctio sequens oritur. Per reticentiam impetratum rescriptum obrepticium dicitur; mendacio, subrepticium.

Careat penitùs) Mendaci mendacium non prodest. l. 29, ff. de falsis l. 1, ff. de nata

libus.

Severitati subjaceat) "Nam totius injus"titiæ nulla capitalior est quàm eorum, qui "quùm maximè fallunt, id agunt ut boni vi"ri esse videantur." Cic. Offic. lib. 1, n. 41.

niatur improbitas, etiam severitati subjaceat judicantis. L. 5, Cod. si contra jus., etc..

J. 2. Si quæ beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Cod. de divers. rescript.

Judicantis) Judicans punire debet mendacium impetrantis; sed ipse judex puniri non debet, si obtemperavit rescripto ignorans obreptionem vel subreptionem. D'Aguesseau, tom. 7, p. 288.

CAPUT II.

De Jure non scripto.

SECTIO PRIMA.

De Responsis Prudentium.

46. RESPONSA PRUDENTIUM sunt sententiæ et opiniones eorum quibus permissum erat de jure respondere. Inst. §. 8. de jur. nat. et gent.

46. Permissum erat) Antiquitùs constitum erat, ut essent, qui jura publicé interpretarentur, quibus à Cæsare jus respondendi datum est, qui jurisconsulti appellabantur: quorum omnium sententiæ et opiniones eam autoritatem tenebant, ut judici recedere à responsis eorum non liceret. (Inst. dict. loc.) Hoc in Hispaniâ nunquàm obtinuit ; illud tamen receptum est, ut essent qui de jure responderent, advocati. Item, apud nos, auctorum quorumdam non vilis auctoritas

SECTIO II.

De Judiciis.

47. (Generaliter) non exemplis sed legibus judicandum (est). L. 13, C. de

sentent.

48. (At in silentio legis nec non) in ambiguitatibus quæ ex lege proficiscun

est; sed ad judicandum ex eorum responsis, judices minimè coguntur, ratione imperii; sed tantummodò alliciuntur, rationis imperio.

47. Non exemplis) Ità sanè dicendum est, cùm lex extat; ubi verò deficit lex, tunc exemplis judicari potest: ut in reg. seq. Circà úsum exemplorum, valdè notandæ sunt sequentes sententiæ: I. Omnia mala exempla, ex bonis initiis orta sunt, etc. Orat, Cæs. in -conjur. Catilin. apud Sallust. II. Quod nunc tuemur exemplis, olim erit inter exempla. Vide D'Aguesseau, t. 4, p. 442 et 443. Adde Baconii. aphorism. 22-31, de exemplis et

eorum usu.

48. Perpetuò) Rectè jurisconsultus dicit. perpetuò; secùs enim si unâ duntaxat aut alterâ vice. Una vez no es costumbre.

tur, (vidimus) rerum perpetuò similiter judicatarum auctoritatem, vim legis obtinere debere. L. 38, ff. de legibus.

49. (Idcircò) quod legibus omissum est, non omittetur religione judicantis. L. 13, ff. de testibus.

50. (Nam) jus honorarium, viva vox est juris civilis. L. 8. ff. de just. et. jur.

SECTIO III.

De Consuetudine et Usu

51. (Prætereà) sine scripto jus ve

49. Non omittetur) Et hinc ortum est apud Romanos jus prætorium, quod prætores introduxerunt, adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratiâ, propter utilitatem publicam: quod et honorarium dictum fuit, ad honorem prætorum sic nominatum. l. 7, ff. de just. et jur. l. 12, ff. de legibus.

Honorarium) Vid. notam præced.

Viva vox) Verè dici potest, magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. Cic. de leg. lib. 3.

51. Sine scripto) Magnæ auctoritatis hoc

« VorigeDoorgaan »