T. Lucretii Cari de rerum natura libri sex, ad fidem codex Canoniciani nunc primum emendati

Voorkant
 

Geselecteerde pagina's

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 136 - Eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, nequiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat...
Pagina 53 - Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbem fruges coepisse creari. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant.
Pagina 43 - ... nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas principium dat et hinc motus per membra rigantur. nonne vides etiam patefactis tempore puncto carceribus non posse tamen prorumpere equorum vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
Pagina 182 - Inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
Pagina 5 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Pagina 35 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Pagina 28 - ... avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo, iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam...
Pagina 176 - Praeterea caeli rationes ordine certo et varia annorum cernebant tempora verti nec poterant quibus id fieret cognoscere causis. Ergo perfugium sibi habebant omnia divis tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
Pagina 75 - ... verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque exsistere toto 155 corpore et infringi linguam vocemque...
Pagina 71 - Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis vestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aveo ; quid enim contendat hirundo...

Bibliografische gegevens