Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBRI SEX.

EDIDIT

ADOLPHUS BRIEGER.

EDITIO STEREOTYPA,

Emendation

LIPSIAE

IN AEDIBUS B. G. TEUBNERI.

MDCCCXCIX.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LITTERARUM UNIVERSITATI

FRIDERICIANAE HALENSI

CUM WITTEBERGENSI CONSOCIATAE

A. D. IV NON. AUG. ANNI MDCCCXCIV

SAECULARIA ALTERA CELEBRANTI

GRATULANTUR

GYMNASII CIVICI HALENSIS

COLLEGAE

VOTORUM INTERPRETE

ADOLPHO BRIEGERO.

PROLEGOMENA.

Carmen Lucretianum cum et proximo saeculo et huius saeculi primis lustris ab hominibus omni vel rerum vel artis notitia destitutis aut temerariis vel stolidis incredibilem in modum corruptum esset, restituit felicissime vir et ingenio et doctrina unus omnium princeps Carolus Lachmannus. iam cum pectus hortetur ut in huius viri laudes me effundam, succurrit illud ab omnibus probatum, Lachmannum laudare velle ambitiosum esse. quod qui primus dixit Iacobus Bernaysius anno MDCCCLII carmen de rerum natura 'recognitum', ut ipse modestissime dicit, edidit sumptibus Teubnerianis. qui vir, quo erat acumine quaque et sermonis Latini et philosophiae scientia, ut tempore proximus a Lachmanno fuit, ita etiam meritis ab eo esset proximus, nisi nimis brevi spatio interiecto unici viri auctoritate praegravante suo ipse iudicio interdum non tantum quantum par erat tribuisset. quod ei accidisse nemo, opinor, mirabitur, qui ipse senserit, quam difficile esset recenti illius paene divini ingenii admiratione ab eo dissentire. itaque Bernaysium censeo vel maxime laudandum esse in eis, quae a Lachmanno discedens emendavit, excusandum vero, si quando vel cum Lachmanno vel cum aliis vel solus erravit. quodsi perseverasset in Lucreti perscrutandi emendandi interpretandi studio, non dubito quin eo perventurus fuerit, ut magnam negotii partem absolveret. cum vero ille se brevi post totum ad alia studia dedisset, in stadium paene desertum ingressus Hugo Munro Britannus magnam sibi peperit iustamque laudem; qui anno 1866 primum Lucreti carmen edidit

« VorigeDoorgaan »