Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ventualibus, eamque det aut ordinariis aut aliis, pro ut melius videbitur.

:

"16. Abusus magnus et perniciosus est in gymnasiis publicis, præsertim in Italia, in quibus multi philosophiæ professores impietatem docent. Imò in templis fiunt disputationes impiissimæ et si quæ sunt piæ, tractantur in eis res divinæ coram populo valde irreverentur. Ideo putaremus indicendum episcopis ubi sunt publica gymnasia, ut per eos admonerent lectores qui legunt, ne docerent adolescentes impietatem, sed ostenderent infirmitatem luminis naturalis in quæstionibus pertinentibus ad Deum, ad mundi novitatem vel æternitatem, et similia, eosque ad pietatem dirigerent. Similiter ne permitterent fieri publicas disputationes de hujusmodi quæstionibus, neque etiam de rebus Theologicis, quæ certe multum existimationis perdunt apud vulgus sed privatim de his rebus fiant disputationes, publicæ de aliis quæstionibus Physicis. Idemque injungendum esset omnibus aliis episcopis, maxime insignium civitatum, in quibus hujus generis disputationes fieri solent. In impressione etiam librorum eadem adhibenda esset diligentia, scribendumque principibus omnibus, ut caveant ne passim quivis libri in eorum ditione imprimantur. Dandaque esset hujus rei cura ordinariis. Et quoniam pueris in ludis solent nunc legi Colloquia Erasmi, in quibus multa sunt quæ rudes animos informant ad impietaIdeo eorum lectio in ludis litera riis prohibenda esset et qua alia sunt hujus ordinis.

tem.

si

"Post hæc quæ ad instituendos ministros tuos in hac universalis ecclesiæ cura, et in ejus deinde administratione specta videntur, animadvertendum est in gratiis quæ fiunt à tua beatitudine præter priores abusus, alios quoque abusus introduc

tos esse.

"17. Primus est in fratribus seu religiosis apostatis, qui post votum solenne à sua religione recedunt, impetrantque ne teneantur gerere habitum sui ordinis. Imò nec vestigium habitus, sed tantum vestem honestam clericalem. Præter mittamus nunc de lucro. Jam enim diximus in principio, non licere ex usu clavium, et potestatis à Christo traditæ comparare sibi lucrum :

sed etiam ab hac gratia abstinendum. Nam habitus est signum professionis, unde nec ab episcopo potest dimitti, cui tenentur hi apostatæ : ideo hæc gratia eis concedi non deberet, neque etiam cum ipsi recesserint à voto quo Deo se obligarant, eis permittatur ut habeant beneficia, neque administrationes.

"18. Alius abusus in quæstuariis sancti spiritus, sancti Anthonii, aliisque hujus generis: qui decipiunt rusticos et simplices, eosque innumeris superstitionibus implicant: tollendos hos quæstuarios censemus.

"19. Abusus alius in dispensatione cum constituto in sacris ordinibus, ut possit uxorem ducere, hæc dispensatio non esset ulli danda nisi pro conservatione populi cujuspiam vel gentis, ubi esset publica causa gravissima: præsertim his temporibus, in quibus urgent Lutherani hanc rem maxime.

"20. Abusus in dispensatione in nuptiis inter consanguineos seu affines certe in secundo gradu non putamus faciendam esse, nisi ob publicam causam gravem. In aliis vero gradibus non nisi ob causam honestam et absque pecunia, ut diximus, nisi jam prius 'conjuncti essent, ubi liceret pro absolutione à peccato jam perpetrato imponi mulcta pecuniaria post absolutionem, et de putari, ad pios usus, in quibus facit sanct. tua impensas. Nam sicut ubi non est peccatum in usu clavium, nihil exigi potest pecuniæ: ita ubi absolutio petitur à peccato imponi mulcta pecuniaria potest et deputari ad pios usus.

"21. Abusus alius in absolutione Simoniaci, proh dolor, quantum in ecclesia Dei regnat hoc pestilens vitium, adeò, ut quidam non vereant Simoniam committere, deinde confestim petunt absolutionem à pœna. Imò eam emunt, sicque retinent beneficium quod emerunt. Non dicimus sanct. tuam non posse pœnam illam, quæ est de jure positivo constituta, eis condonare sed quod nullo pacto decto debeat, ut tanto sceleri resistatur quo nullum perniciosius, nec magis scandalosum.

"21. Licentia etiam testam di clericis de bonis ecclesiæ non esset danda, nisi pro causa urgenti: ne bona pauperum converterentur in privatas delicias et amplificationes domorum.

"22. Confessionalia aut cum usu altaris portatilis non es

sent facile danda, sic enim vilescunt ecclesiasticæ res et Sacramentum omnium præcipuum. Nec indulgentiæ item dandæ essent, nisi semel in anno, in unaquaque insignium civitatum. Commutatio etiam votorum neque commutanda, præterque in æque valens bonum.

"23. Consuevere etiam mutari voluntates ultima testatorum, qui ad pias causas legant quampiam pecuniæ summam qui authoritate sanct. tuæ transferunt ad hæredem vel legatarium, ob prætensam paupertatem, etc. idque ob lucrum. Certe nisi facta sit magna mutatio in re familiari hæredis per obitum testatoris, itaque verisimile sit testatorem ob eam mutationem mutaturum, fuisse voluntatem, voluntates testatorum mutari impium est. De lucro jam toties diximus, quare putamus omnino abstinendum.

"24. Omnibus in summa explicatis, qui pertinent ad universalis ecclesiæ Pont. quantum animo potuimus comprehendere, restat ut nonnulla dicamus, qui pertinent ad Romam episcopum. Hæc Romana civitas et ecclesia mater est et magistra aliarum ecclesiarum. Ideo maxime in ea vigere debet divinus cultus et morum honestas. Ideo beattissime pater, scandalizantur omnes exteri qui ingrediuntur templum B. Petri, ubi sacerdotes quidam sordidi, ignari, induti paramentis, et vestibus quibus nec in sordidis ædibus honesti uti possent, missas celebrant. Hoc magnum est omnibus scandalum, ideo injungendum est reverendissmor archipresbytero vel reverendissimo pœnitentiario, ut hæc curent et amoveant hoc scandalum: sicque in aliis ecclesiis.

"25. In hac etiam urbe meretrices ut matronæ incedunt per urbem seu mula vehuntur: quas assectantur de media die nobiles familiares Card. clericique. Nulla in urbe vidimus hanc corruptionem, præterque in hac omnium exemplari: habitant etiam insignes ædes: corrigendus etiam hic turpis abusus.

"26. Sunt etiam in hac urbe privatorum civium odia et inimicitiæ, quas componere et cives conciliare præcipue interest episcopi ideo per Card. quosdam Ro. præsertim qui magis essent idonei omnes hæ inimicitiæ componendæ essent et civium animi conciliandi.

"27. Sunt in hac urbe hospitalia, sunt pupuli, sunt viduæ. Harum cura maxime pertinet ad episcopum et ad principem. Ideo sanct. tua per Cardinales viros probos posset etiam commode hæc omnia curare.

Hæc sunt beattissime pater, quæ in præsentia pro tenuitate ingenii nostri colligenda esse duximus: et qui nobis corrigenda viderent. Tu vero pro tua bonitate et sapientia omnia moderabere: nos certe si non rei magnitudini qui nostras vires longe superat, conscientiæ tamen nostræ satisfecimus: non sine maxima spe, ut sub te principe videamus ecciesiam Dei purgatam, formosam ut columbam, sibi concordem in unum corpus consentientem, cum æterna tui nominis memoria. Sumpsisti tibi nomen Pauli, imitaberis speramus charitatem Pauli: electus fuit ille ut vas quod deferret nomen Christi per gentes. Te vero speramus electum, ut nomen jam Christi oblitum à gentibus et à nobis clericis restituas in cordibus et in operibus nostris, ægritudines sanes, oves Christi in unum ovile re ducas, amoveasque à nobis iram Dei et ultionem eam, quam meremur, jam paratam, jam cervicibus nostris imminentem."

Caspar Card. Contarenus.

Joh. Petrus Card. Theatinus.
Jacobus Card. Sodeletus.
Reginaldus Card. Anglicus.
Fredericus archi. Solernitanus.
Hieronymus archiepis. Brundusinus.
Joh. Matthæus episc. Veronensis.
Gregorius abbas sancti Georgii Venet.
Frater Thomas magister sacri palatii.

No. III.

SAVONAROLA'S COMPOSITIONS.

OF THE RULE AND GOVERNMENT OF THE CITY OF FLORENCE.

FOR THE FIRST TIME TRANSLATED INTO ENGLISH.

A

TREATISE OF FRA GIROLAMO SAVONAROLA,

RESPECTING THE RULE AND GOVERNMENT OF THE CITY
OF FLORENCE.

TRANSLATED FROM THE ITALIA N.*

FIRST TREATISE.

PREFACE.

MIGHTY AND EXALTED LORDS,

Many excellent men, and distinguished by their genius and learning, having written copiously and with great wisdom on the government of cities and kingdoms, it seems to me superfluous to compare books of similar matter, this being nothing more than to multiply books without any utility.

But because your Lordships require me to write, not upon the government of kingdoms and cities in general, but to treat on the new government of the city of Florence, as far as belongs to my station, omitting all quotation and superfluity of words, and with the greatest possible brevity,-I cannot refuse such a

* I am indebted to a literary friend, Mr. Peter Clinch, the son of one of the most distinguished scholars of his day, J. B. Clinch, Barrister-at-Law, for this excellent version of Savonarola's tract.

« VorigeDoorgaan »