Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

copatuum, in quibus usus invaluit, ut provideatur personis, quibus conferuntur beneficia, non autem gregi Christi et ecclesiæ. Ideo in conferendis his beneficiis, curatis, inquam, sed præ aliis episcopatibus, curandum est ut conferantur viris bonis, doctisque : ideo, ut per se possint fungi illis muneribus ad quæ tenentur : insuper illis quos verisimile est residentiam facturos. Non ergo Italo conferendum est beneficium in Hispania, aut in Brittania, aut contra, hoc servandum est tam in collationibus, cum vacant per decessum, quàm in cessionibus, in quibus nunc tantum habetur ratio voluntatis cedentis nullius præterea rei. In cessionibus his, si quispiam præficeretur probus unus pluresve, benefactum iri putaremus.

“3. Alius abusus, cum beneficia conferuntur, seu cum ceduntur aliis, irrepsit in constituendis super eorum fructibus, pensionibus. Imò quandoque cedens beneficio, omnes sibi fructus, reservat. Qua in re illud est animadvertendum, nulla alia de causa, nulloque alio jure pensiones constitui posse, nisi ut quasdam eleemosynas, quæ in pios usus et indigentibus concedi debent. Nam redditus sunt annexi beneficio, ut corpus animæ: ideo sua natura pertinent ad eum, qui beneficium habet, ut possit ex eis vivere honeste pro suo ordine, simulque queat sustinere impensas pro divino cultu et templi, sacrarumque ædium reparatione, ut quod reliquum est, impendat in pios usus. Hæc est enim natura eorum reddituum. Verum sicuti in rerum naturæ administratione nonnulla fiunt à natura particulari præter inclinationem universalis naturæ. Sic in Pontifice, quoniam est universalis dispensator bonorum ecclesiæ, si viderit eam fructuum portionem, quæ in pios usus expendi debet, aut ejus partem in pium quempiam alium usum, ut expendatur magis expedire, potest procul dubio id facere. Ideo jure merito pensionem ponere potest, ut subveniat egeno, præsertim clerico, ut honeste queat vitam ducere pro ejusdem ordine. Ideo omnes fructus reservari, adimarique id omne quod divino cultui, sustentationique habentis beneficium tribui debet, magnus est abusus. Itemque pensiones dari clericis divitibus, qui commode et honeste vivere queunt ex redditibus quos habent magnus certe abusus, tollendus uterque.

VOL. II.

T

“4. Alius item abusus in permutationibus beneficiorum, quæ fiunt cum pactionibus, quæ simoniacæ omnes sunt, nulloquc respectu habito nisi lucri.

5. Abusus alius omnino auferendus, qui calliditate quadam nonnullorum peritorum jam invaluit in hac curia, nam cum lege cautum sit beneficia testamento legari non posse, cum non sint testatoris, sed ecclesiæ, et ut res hæc ecclesiastica servaretur communis bonorum omnium, non autem fieret privata cujuspiam, invenit humana non tamen Christiana industria plurimos modos, quibus huic legi illudatur. Nam fiunt renunciationes episcopatuum, aliorumque beneficiorum primo cum regressu, addunt reservationem fructuum, addunt reservationem collationis beneficiorum. Insuper cumulant reservationem administrationis, faciuntque hoc pacto episcopum, qui nullum jus habet episcopi : alterum vero cui jura omnia episcopi competant, non tamen episcopum. Videat sanctitas tua, quo processit assentatoria illa doctrina, qua tandem effectum est, ut id liceat quod libeat. Quid quæso, est hoc nisi hæredem beneficii sibi constituere. Alius præter hunc inventus est dolus, cum scilicet coadjutores dantur episcopis petentibus : minus idonei, quam ipsi sint, ita ut nisi quispiam claudere oculos voluerit, liquido videat hæredem ea ratione institui.

“Item lex est antiqua instaurata à Clemente, ne filii presbyterorum habeant parentum beneficia, ne scilicet res communis hoc modo fiat privata : dispensatur tamen (ut audimus) in hac veneranda lege. Noluimus tacere, id quod verissimum esse qui vis prudens per se judicaverit, nullam rem magis confiasse hanc invidiam clericis, unde tot seditiones sunt ortæ, et alia instant, quàm hanc aversionem commodorum et proventuum ecclesiasticorum à communi ad rem privatam : antehac omnes sperabant, nunc in desperationem adducti, acuunt linguas contra hanc sedem.

6. Alius abusus est in expectativis et reservationibus beneficiorum, quibus et datur occasio, ut aliena mors desideretur et libenter audiatur. Præcludunt etiam aditum supremum dignioribus cum vacant, dant litibus causam. Omnes has putamus tollendas esse.

Nam quæ

7. Abusus alius est, eadem calliditate inventus. dam beneficia incompatibilia jure sunt et appellantur, quæ ex ipsa vi nominis majores nostri admonere nos voluerunt, non deberi ea una conferri: nunc in his dispensatur, non tantum duobus, sed pluribus : et quod pejus est, in episcopatibus.

Hunc morem, qui ob avaritiam tantum invaluit, tollendum ducimus, præsertim in episcopatibus. Quid de unionibus beneficiorum ad vitam unius, ne scilicet obstet illa beneficiorum pluralitas ad obtinenda incompatibilia, nonne est mera fraus legis ?

“8. Alius etiam abusus invaluit, ut Reverendiss. Card. episcopatus conferantur seu commendentur non unus tantum, sed plures : quem, pater Beatissime, putamus magni esse momenti in ecclesia Dei. Primo quidem, quia officium Cardinalatus et officium episcopi incompatibilia sunt. Nam Card. est assistere Sanct. tuæ in gubernanda universali ecclesia : officium autem episcopi est pascere gregem suum: quod præstare bene et ut debet haud potest, nisi habitet cum ovibus suis, ut pastor cum grege. Præterea pater sancte hic usus maxime ob est exemplo. Quomodo namque hæc Sanct. sedes poterit dirigere et corrigere aliorum abusus, si in præcipuis suis membris abusus tollerentur ? Nec ob idque Card. sint, putamus eis magis licere transgredi legem : imd longe minus. Horum enim vita debet esse aliis lex, nec imitandi sunt pharisæi, qui dicunt et non faciunt: sed Christus Salvator noster incæpit facere et postea docere. Amplius hic usus nocet in consultationibus ecclesiæ, nam hæc licentia fomentum est avaritiæ. Ambiunt præterea Card. à Regibus et principibus episcopatus, à quibus postea dependent, ne possint libere sententiam dicere, imò si possent et vellent, fallerentur tamen passione animi in judicando perturbati. Ideo utinam hic mos tolleretur, et provideretur Card. ut possent honeste pro dig. nitate vivere omnibus æquales redditus : quod putamus facile fieri posse, si vellemus abjicere servitutem Mammonem et Christo tamen servire.

“9. His castigatis, quæ pertinent ad constituendos tibi ministros, quibus veluti instrumentis et cultus Dei bene administrari et populus Christianus in vita Christiana bene institui et regi

possit accedendum nobis est ad illa quæ spectant ad gubernationem Christiani populi. In quare, pater Beatissime, abusus ille primo et præ omnibus corrigendus est, ne scilicet episcopi primum et præ omnibus aliis, deinde ne curati abessent à suis ecclesiis et parochiis, nisi ob gravem aliquam causam, sed residentiam facerent: maxime episcopi, ut diximus, quia sunt sponsi ecclesiæ ipsis demandatæ. Nam per Deum immortalem, quis miserabilior viro Christiano conspectus esse potest Christianum orbem peragranti, qui hæc solitudo ecclesiarum? Omnes fere pastores recesserunt à suis gregibus, commissi sunt omnes fere mercenariis. Imponenda ergo esset magna pæna episcopis præ aliis. Deinde curatis qui absuntà suis gregibus, non tantum censurarum, sed etiam ne reciperent redditus illi qui absunt, nisi impetrata licentia à tua Sancti. episcopi. Curati ab episcopis suis per breve ali quod temporis spatium. Legantur in hoc aliqua jura aliquorum conciliorum decreta, quibus cautum erat episcopo non licere abesse à sua ecclesia, nisi tribus tantum dominicis.

“10. Abusus etiam est, qui tot Reverendis. Card. absint ab hac curia, nec aliqua in parte faciant quidpiam ejus officii, quod spectat ad Card. Ideo etsi fortasse non omnes, quia expedire existimamus nonnullos habitare in provinciis suis, nam per illos tanque per radices quasdam in totum orbem Christianum sparsas continentur populi sub hac Romana Sede: plurimos tamen esset Sanct. tuæ vocare ad Curiam, ut hic residerent Hac enim ratione præterque quod fungerentur officio suo Card. provideretur etiam amplitudini Curiæ, supplereturque, si quid ei detractum fuisset per recessum multorum episcoporum, qui ad suas ecclesias se contulissent.

“11. Alius abusus magnus et minime tolerandus, quo universus populus Christianus scandalizatur, est ex impedimentis quæ inferuntur episcopis in gubernatione suarum ovium, maxime in puniéndis scelestis et corrigendis. Nam primo multis viis eximunt se mali homines, præsertim clerici à jurisdictione sui ordinarii. Deinde si non sint exempti, confugiunt statim ad pænitentiam, vel ad datarium, ubi confestim juveniunt viam impunitati, et quod pejus est, ob pecuniam præstitam. Hoc

scandalum Beatissime pater, tantopere conturbat Christianum populum, ut non queat verbis explicari. Tollantur, obtestamur Sanct. tuam per sanguinem Christi, quo redemit sibi ecclesiam suam eamque lavit eodem sanguine. Tollantur hæ maculæ, quibus si daretur quispiam aditus in quacunque hominum Republica, aut regno, confestim aut paulo post in præceps rueret, nulloque pacto diutius constare posset : et tamen putamus nobis licere, ut per nos in Christianam Rempublicam inducantur hæc monstra.

“12. Alius abusus corrigendus est in ordinibus religiosorum, quod adeo multi deformati sunt, ut magno sint scandalo secularibus, exemploque plurimum noceant. Conventuales ordines abolendos esse putamus omnes, non tamen ut alicui fiat injuria, sed prohibendo ne novos possint admittere. Sic eum sine ullius injuria cito delerentur, et boni religiosi eis subititui possent. Nunc vero putamus optimum fore, si omnes pueri qui non sunt professi, ab eorum monasteriis repellerentur.

“13. Hoc etiam animadvertendum et corrigendum censemus in prædicatoribus et confessoribus constituendis à fratribus qui ab eorum præfectis primum adhiberetur magna diligentia, ut idonei essent : deinde ut præsentarent episcopis, quibus præ omnibus cura ecclesiæ est demandata, à quibus examinarentur per se vel per viros idoneos, nec nisi eorum consensu adınitterentur ad hæc peragenda.

“ 14. Diximus, Beattissime Pater, non licere aliquo pacto in usu clavium aliquid lucri utenti conparari, est in hac re firmum verbum Christi : GRATIS ACCEPISTIS, GRATIS DA TE.

Iloc non tantum ad Sanct. tuam pertinet, sed ad omnes qui sunt participes hujus potestatis : ideo à legatis et nuntiis vellemus idem servari. Nam sicut usus, qui nunc invaluit, dedecorat hanc sedem et conturbat populum : ita si fieret econtra, maximum decus huic Sedi compararetur et ædificaretur mirifice populus.

15. Abusus alius turbat Christianum populum in Monialibus quæ sub cura fratrum conventualium : ubi in plerisque monasteriis fiunt publica sacrilegia cum maximo civium scandalo. Auferat ergo Sanct. vestra omnem eam curam à con

« VorigeDoorgaan »