Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque ducantur. Me verò ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum. Avunculus meus, idemque per adoptionem pater, historias 10, et quidem religiosissimè, scripsit. Invenio autem apud sapientes, honestissimum esse majorum vestigia sequi", si modò recto itinere præcesserint. Cur ego cunctor? Egi magnas et graves causas. Has (etiamsi mihi tenuis ex eis spes) destino retractare, ne tantus ille labor meus, ni hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat 12. Nam si rationem posteritatis habeas, quicquid non est peractum, pro non inchoato est. Dices, Potes simul et rescribere actiones, et componere historiam. Utinam ! sed utrumque tam magnum est, ut abunde sit alterum efficere. Undevicesimo ætatis anno 13 dicere in foro cœpi, et nunc demum quid præstare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video. Quid, si huic oneri novum accesserit ? Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis quæ communia videntur. Narrat sanè illa1; narrat hæc, sed aliter. Huic pleraque humilia et sordida, et ex medio

[blocks in formation]

petita1; illi omnia recondita, splendida, excelsa conveniunt. Hanc sæpius ossa, musculi, nervi; illam tori quidam et quasi jubæ decent 16. Hæc vel maximè vi, amaritudine, instantia; illa tractu et suavitate, atque etiam dulcedine, placet ". Postremò alia verba, alius sonus, alia constructio. Nam plurimum refert, ut Thucydides ait, κτῆμα sit, an ἀγώνισμα: quorum alterum oratio, alterum historia est 18. His ex causis non adducor, ut duo dissimilia, et hoc ipso diversa 1o, quod maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam, quod hîc debeo. Ideóque interim veniam (ne a forensibus verbis recedam) advocandi 20 peto. Tu tamen jam nunc cogita, quæ potissimùm tempora 21 aggrediamur. Vetera et scripta aliis? parata inquisitio 22, sed onerosa collatio: intacta et nova 23? graves offensæ, levis gratia 24. Nam præter id, quod in tantis

15 Ex medio petita, 'expressions fetched from common life.'

16 Hanc sæpius ossa decent. The ossa, musculi &c. are compared to the tori and jubæ; the former denoting the elegant conformation of the frame; the latter, those developements of the brawny protuberances of the mane, which give so much majesty to the animals which possess them. So Quinctilian (x. 1, 3.) contrasts the toros athletarum with the militum lacertis. And, speaking of Eschines, (x. 1, 5.) he says, Carnis plus habet, lacertorum

minus.

17 Compare, with the whole of this passage, Quinctilian's observations, Instit. x. 1. § 3.

18 Alterum oratio, alterum historia est :-oratio referring to ἀγώνισμα, historia to κτῆμα. Thucyd. Ι. 22. κτῆμα ἐς ἀεὶ μᾶλλον, ἢ ἀγώνισμα ἐς τὸ παρα

19

[blocks in formation]

vitiis hominum plura culpanda sunt, quàm laudanda: tum si laudaveris, parcus; si culpaveris, nimius fuisse dicaris: quamvis illud plenissimè, hoc restrictissimè feceris. Sed hæc me non retardant: est enim mihi pro fide satis animi 25. Illud peto præstruas ad quod hortaris, eligasque materiam, ne mihi, jam scribere parato, alia rursus cunctationis et moræ justa ratio nascatur. Vale.

Arduum videtur, says Sallust, (Catal. 3.) res gestas scribere; primum, quòd facta dictis exæquanda sunt; deinde, quia plerique delicta, quæ reprehen

deris, malevolentia et invidia dicta putant.

25 Pro fide satis animi-' I have sufficient courage in proportion to my confidence.'

XIX.

(LIB. V. 17.)

He states to Spurinna the successful recitation of a poem by Calpurnius Piso; whose character and talents he extols in terms of high commendation.

C. PLIN. SPURINNÆ SUo, s.

Scio quantopere bonis artibus faveas, quantum gaudii capias, si nobiles juvenes dignum aliquid majoribus suis faciant: quo festinantius nuntio tibi, fuisse me hodie in auditorio Calpurnii Pisonis. Recitabat eruditam sanè luculentamque materiam. Scripta elegis erat fluentibus, et teneris, et enodibus, sublimibus etiam verbis, ut poposcit locus. Aptè enim et variè nunc attollebatur, nunc residebat excelsa depressis, exilia plenis, severis jucunda mutabat: omnia ingenio pari. Commendabat hæc voce. suavissima, vocem verecundia; multum3 sanguinis, multum solicitudinis in ore, magna ornamenta recitantis. Etenim, nescio quo pacto, magis in studiis homines timor

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

4

quàm fiducia decet. Ne plura (quamquam libet plura, quo sunt pulchriora de juvene, rariora de nobili), recitatione finita, multum ac diu exosculatus adolescentem, qui est acerrimus stimulus monendi, laudibus incitavi, pergeret qua cœpisset, lumenque quod sibi majores sui prætulissent, posteris ipse præferret. Gratulatus sum optimæ matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quàm ille alter eloquentiæ tulit; tam notabiliter pro fratre recitante primùm metus ejus, mox gaudium eminuit. Dii faciant, ut talia tibi sæpius nuntiem! Faveo' enim seculo, ne sit sterile et effœtum: miréque cupio, ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant; quæ nunc mihi hos adolescentes tacitè laudare, adhortari, et, quod amborum gloriæ satis magnum est, agnoscere videntur. Vale.

[blocks in formation]

8

[blocks in formation]

XX.

(LIB. VI. 16.)

He details to Tacitus the circumstances of the death of his Uncle, Pliny the Elder.

C. PLIN. TACITO SUO, S.

PETIS ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo veriùs tradere posteris possis. Gratias ago. Nam video, morti ejus, si celebretur a te, immortalem gloriam esse propoQuamvis enim pulcherrimarum clade terrarum,

sitam.

1

1 Quamvis &c. The order is thus: Quamvis, quasi sem

per victurus, occiderit memorabili, ut urbes, ut populi,

ut populi, ut urbes, memorabili casu, quasi semper victurus, occiderit; quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multùm tamen perpetuitati ejus scriptorum tuorum2 æternitas addet. Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda, aut scribere legenda3: beatissimos verò quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo libentiùs suscipio, deposco etiam, quod injungis. Erat Miseni1, classemque imperio præsens regebat. Nonum Kalendas Septembres, hora diei fere septima, mater mea indicat ei, apparere nubem inusitata et magnitudine et specie'. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat jacens, studebatque: poscit soleas, ascendit locum, ex quo maximè miraculum illud conspici poterat: nubes (incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est) oriebatur; cujus similitudinem et formam non alia magis arbor, quàm pinus'

6

[blocks in formation]

8

5 Classem regebat. Augustus stationed a fleet here, for the protection of the western coast of Italy; as at Ravenna, for the eastern coast. See Tacitus, Ann. I. 5. 1.

6 Nonum. See Zumpt's Latin Grammar, on the Roman Calendar.

7 Usus &c. See notes 21, and 22, page 199. The Greeks used the terms ἡλίωσις, λoxata; the Latins, insolatio.

8 Vesuvium.-This eruption took place A. D. 79, in the 1st year of the reign of Titus. The pupil will consult all the authorities for the history of this volcanic mountain, and its eruptions. See Martial, Ep. IV. 44.

9

6 Pinus, quæ incepta trunco, deinde diffunditur in latum, postremò in acutum.' Catan.

P

« VorigeDoorgaan »