T. Lucretius Carus Von der Natur der Dinge: mit dem lateinischen Text nach Wakefield's Ausgabe, Volume 2

Voorkant
Bei G.J. Göschen, 1821
 

Geselecteerde pagina's

Populaire passages

Pagina 142 - Nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt 95 (420) nec quos quaeque darent motus pepigere profecto, sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare...
Pagina 190 - Postremo quid in hac mirabile tantoperest re, si genus humanum, cui vox et lingua vigeret, pro vario sensu varia res voce notaret ? cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum dissimilis soleant voces variasque ciere, 1060 cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
Pagina 214 - ... cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et...
Pagina 184 - A parvis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis.
Pagina 42 - ... et violare fidem primam et convellere tota fundamenta quibus nixatur vita salusque. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis praecipitesque locos vitare et cetera quae sint 510 in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
Pagina 44 - Denique ut in fabrica , si prava est regula prima , Normaque si fallax rectis regionibus exit , Et libella aliqua si ex parti claudicat hilum...
Pagina 172 - ... formis. 825 sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit, ut mulier spatio defessa vetusto. mutat enim mundi naturam totius aetas ex alioque alius status excipere omnia debet, nee manet ulla sui similis res : omnia migrant, 830 omnia commutat natura et vertere cogit.
Pagina 180 - ... ramos. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum. glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque ; et quae nunc hiberno tempore cernis 940 órbita puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
Pagina 136 - Quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, Nunc etiam augescunt ; nunc addita navigiis sunt Multa, modo organici melicos peperere sonores.
Pagina 4 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...

Bibliografische gegevens