Quintus Horatius Flaccus: cum variis lectionibus argumentis notis veteribus ac novis quibus accedit index recens omniumque locupletissimus

Voorkant
colligebat Nicolaus Eligius Lemaire, 1829 - 570 pagina's

Vanuit het boek

Wat mensen zeggen - Een review schrijven

We hebben geen reviews gevonden op de gebruikelijke plaatsen.

Geselecteerde pagina's

Overige edities - Alles weergeven

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 31 - Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi Laudat rura sui : mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati.
Pagina 410 - ... quem Notus invido flatu Carpathii trans maris aequora cunctantem spatio longius annuo dulci distinct a domo votis ominibusque et precibus vocat, curvo nee faciem litore dimovet: sic desideriis icta fidelibus quaerit patria Caesarem.
Pagina 77 - Blandum et auritas fidibus canoris Ducere quercus. Quid prius dicam solitis parentis Laudibus, qui res hominum ac deorum, Qui mare ac terras variisque mundum 15 Temperat horis ? Unde nil majus generatur ipso, Nee viget quidquam simile aut secundum : Proximos illi tamen occupavit Pallas honores.
Pagina 375 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Pagina 287 - Antiochum Hannibalemque dirum ; Sed rusticorum mascula militum Proles, Sabellis docta ligonibus Versare glebas et severae Matris ad arbitrium recisos Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et juga demeret Bobus fatigatis, amicum Tempus agens abeunte curru.
Pagina 228 - Laetus in praesens animus quod ultra est Oderit curare et amara lento Temperet risu; nihil est ab omni parte beatum.
Pagina 46 - ... post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors, semotique prius tarda necessitas leti corripuit gradum. expertus vacuum Daedalus aera pennis non homini datis: perrupit Acheronta Herculeus labor. nil mortalibus ardui est: ; caelum ipsum petimus stultitia neque per nostrum patimur scelus : iracunda lovem ponere fulmina.
Pagina 411 - Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes.
Pagina 321 - Acrisium virginis abditae 5 custodem pavidum luppiter et Venus risissent: fore enim tutum iter et patens converso in pretium deo. aurum per medios ire satellites et perrumpere amat saxa potentius 10 ictu fulmineo.
Pagina 32 - ... immemor, seu visa est catulis cerva fidelibus, seu rupit teretes Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus 30 nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.

Bibliografische gegevens