University of California Publications in Classical Philology, Volume 4

Voorkant
University of California Press, 1917
 

Geselecteerde pagina's

Inhoudsopgave

Overige edities - Alles bekijken

Veelvoorkomende woorden en zinsdelen

Populaire passages

Pagina 32 - JJnec me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
Pagina 3 - Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione, quae caput a caeli regionibus ostendebat horribili super aspectu mortalibus instans, 65 primum Graius homo mortalis tollere contra est oculos ausus primusque obsistere contra...
Pagina 39 - ... sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.
Pagina 41 - ... potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret? Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest...
Pagina 152 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire ; 965 causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire...
Pagina 84 - Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium quod nos animum mentemque vocamus.
Pagina 1 - Exoritur, neque fit laetum neque amabile quicquam, Te sociam studeo scribendis uersibus esse, Quos ego de rerum natura pangere conor 25 Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni Omnibus ornatum uoluisti excellere rebus : Quo magis aeternum da dictis, diua, leporem.
Pagina 6 - ... laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
Pagina 167 - ... rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Pagina 5 - Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret...

Bibliografische gegevens