Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Epithalamium Erasmi, Petro Aegidio scriptum, laudavit A. Thysius in praefatione ad librum Postelli de Republica seu magistratibus Atheniensium.

ALARDUS

AMSTELODAMENSIS.

N. 1490. M. 1544.

Quod si is esset Janus Gruterus, cujus judicio de facultate poëtica omnia tribuere possemus, longe tutius sententiam nobis dicere liceret de poëtis, quorum integra carmina nunc videre nobis non contigit. Sic enim delitiae non nisi optima quaeque continerent ; unde statueremus qualia essent minus bona et vulgaria. Hinc vereor interdum ne duce Grutero, quem necessitas magis quam mea ipsius voluntas mihi dedit, confisus, a recta in judicando via aberraverim. Vel sic tamen procedendum est. Quod ergo a copia argumentorum deest, prudentia supplere conabor. Sic de Alardo Amstelodamensi non magna sentiam, si eum hoc epigrammate metiar T. I Del. p. 2:

AD SOMATICUM.

Ni tibi oμa foret cognomen, oñua vocarem:

Quidvis namque tuus condit aqualiculus.

Sed alia ejusdem paulo sunt meliora, in quibus hoc ad Foccones Frisios pag. 2 in quo tamen mediam in praefocat contra naturam vocabuli corripuit.

Terra duos aluit Foccones Frisia, et ambos
Carnifices questu, nomine et artifices.
Hic laqueo fauces elisaque guttura frangit,
Et jugulat sontes excruciatque reos.
Ille malis animas exemplis mille trucidat,

Luxibus hincque gregem praefocat, inde gula.
Par scelus amborum, nisi quod crudelior est, qui
Interiore necat funere pastor oves.

Scripsit praeterea Panegyrin Carolo V versu heroico, cum is Amstelodami S. Eucharistiam inviseret, quae in flammis olim reperta, multorum miraculorum auctor exstitisse dicebatur; ritum edendi agnum Paschalem, cum decem plagis Aegypti, et alia a Sweertio memorata. Fuit sine dubio egregie doctus et literarum amans sacerdos, quem Erasmus, Dorpius, alii in amicitiam admiserint. De pauperibus egregie meritus est, relicta pupillis' Amstelodamensibus bibliotheca sua, de litteris, facta suorum et Rudolphi Agricolae scriptorum copia.

NICOLAUS MAMERANUS

LUCEMBURGENSIS.

Floruit a. 1546.

Sapienter admodum veteres dixerunt, honos alit artes: idque dictum regibus et principibus in quavis civitate viris commendarunt. Sub literas in Europa instauratas varios variis honores obtigisse constat; sed poëtis singularem quemdam et eximium, laureae scilicet. Mos iste

in Italia exortus alias etiam regiones pervasit. Franciscus Petrarcha princeps laurea Apollinari publice donatus est. Et mansisset tanti honoris auctoritas, nisi cum indignis postea fuisset communicatus. Vulgabatur laurea, et nomen poëtae laureati in contemptum abire coepit. Et quamquam omnis praeteriti temporis memoria docuisse videretur, poëtas non fieri sed nasci, reges tamen, et qui hoc jus sibi sumebant, novos quotidie poëtas, vitio plerosque, creabant. Tali beneficio, invita Minerva, Mameranus factus est poëta, cui insigne illud omnem adeo mentem eripuit, ut nunquam sine eo prodiret, et se mammam Maronis appellaret. Sed cognoscite mihi cor illud Zenodoti ex adventu Philippi II in Germaniam, addito Del. Grut. Tom. III p. 386-396. Futuram temporum felicitatem Philippo rege praedicit vates p. 393.

Quid dubitas? Aeterno hoc est sic esse futurum
Numine decretum: superum haec stat fixa voluntas.
Canaque sic series, impermutabilis ordo
Fatorum stat, ut imperii sit gloria sacri

Prima reditura, adflictum quae terminet orbem
Principe non alio: Solymorum terra redibit
Non alio ad Christi tandem devicta ministros.
Et Christi Antiochena Ecclesia prima, repulsis
Immundis canibus, Christi renovata ministris,
Christicolis primum dedit urbs quae subdita nomen.

Lepidum caput! qui se mammam Virgilii dicit, Virgilium nunquam legisse videtur, neque legitimum sonum tenet, producens secundam in reditura. Sweertius narrat Mameranum, praeter alia, etiam carmen scripsisse de venatione, in quo omnes litterae a canina incipiunt. Egregium et memorabile facinus!

JOACHIMUS POLITES

GOESANUS.

N. ineunte saec. XVI.

Lovanii aliquamdiu privatis lectionibus adolescentes literarum cognitione imbuit. Inde diu peregre moratus, in patriam redux, S. P. Q. Antverpiensi ab actis fuit, quem honorem ipsi forte conciliavit Cardinalis Granvellanus, a quo magni aestimabatur. Edidit varia poëmata Antv. 1548. Vide Val. Andream et Paquot. vol. VII pag. 192. Exstat elegans J. Secundi ad hunc Politem Epistola I x. in qua eum vocat Medicum et Poëtam.

JOANNES MOROCURTIUS

TORNACENSIS.

M. 1548.

Ordinis Carthusiani et praefectus Coenobio Valencano. Dedit Threnodiam adversus Lutheranos a. 1534 quam a castigato scribendi genere, spiritu et veritate poësios laudat Paquot. Tom. VI Mem. p. 359, et Brunoniados Lib. IV de vita divi Brunonis, Carthusianorum patriarchae, a. 1540. Hoc opusculum priori longe postponit Paquot. Exstant et Hugoniados Lib. IV. 1540, aliaque nonnulla.

FRANCISCUS FABRICIUS

RUREMUNDENSIS.

N. 1510.

Non mediocriter peritus linguae latinae et graecae, medicinam coluit, eamque faciebat etiam a. 1550 Aquisgrani. Latine vertit carmen tragicum de Christo patiente, quod Gregorio Nazianzeno tribui solet, sed non multum laudis ideo tulit a Paquoto Tom. XIV p. 181 qui pauca excerpsit.

Utinam nec irrepsisset in pratum invidus
Serpens, nec hujus in recessibus Draco
Latuisset olim! Non enim generis Parens,
Costae propago, perpetrasset hoc scelus,
Amore dementata ligni, quo parem
Se Dis futuram fraude lusa credidit:
Nec conjugi illa persuasisset suo,
Ut vesceretur fructu abominabili,
Qui mox utrique cessit infeliciter.

JOANNES NIVENIUS

AMSTELODAMENSIS,

Floruit a. 1552.

Nivenius a. 1552 erat Rector Scholae Amstelodamensis, quae dicebatur antiqua, non imperitus latinae poë

« VorigeDoorgaan »