Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

HADRIANUS JUNIUS

HORNANUS.

N. 1511. M. 1575.

In judicandis magnorum hominum ingeniis valet plerumque illud quidem Homeri, τοῖς δ ̓ ἑτέροις μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δ ̓ ἀνένευσε. Sed quae dedit, esse solent et numero et gravitate excellentiora, quam quae negavit. Junius fuit sine dubio graece latineque scientissimus, et qui philosophiam, medicinam, omnemque historiam ita teneret cunctas, ut in singulis praeclare eluceret ; nec ideo non laudandus est, quod rei poëticae exercitationem tantis doctrinarum studiis adjunxit; sed hujus laboris fructus, quia non sunt pro cetera Junii fama, continere debuerat. A Junio enim si quid mediocre proficiscatur, hoc aliarum rerum comparatione magis etiam deprimitur. Scripsit Philippeïdem, carmen heroicum, in nuptias Philippi II regis Hispani et Mariae Anglae, ed. Lond. 1554, poëmata sacra, emblemata, alia. Quam viam ingressus fuerit, ex parva Philippeïdos parte videbimus inde a versu 550.

Postquam exempta fames dapibus, mensaeque repostae,
Torqueretque breves Veneri sacer Hesperus ignes;

Accendunt noctem funalia lucida opacam.

Terpsichore en nymphas et virginea agmina junctim
Combinat, choreasque cient tellure recussa;
Alternisque pedes tendunt, repedantque, novoque
Schemate congeminant, obliquaque zeugmata jungunt.
Adfuit hic aures demulcens murmure Terpsis,
Et rapiens animos Thymele, viridisque Thalia:
Atque Erato recte saltandi prima magistra.

Quae sane et in verbis et in rebus Junio indigna sunt. Nec emblemata obstant, quominus eum ex choro poëtarum ejiciamus. Edidit ea cum aenigmatum libello Lugd. Bat. 1596. Petro filio suo constantiam ita commendat pag. 65.

En tibi quae fili! geniturae consecro testes
Ceras, aucturas nomina amicitiae.

Aenigmata mihi legenti, in mentem venit illud Iphidos apud Euripidem : Τί φής; τί τοῦτ ̓ αἴνιγμα σημαίνεις σα gov; Quis, ut hoc utar, tam Oedipus est, ut horum versuum sententiam expediat pag. 166?

Sume puella caput congri, cucumisque medullam,
Dein Libi caudam, tus superadde: sapis.
Nulla tibi melius poterit medicina mederi,

Quam si, quod signat pagina nostra, petas.

Nisi ex syllabis prioribus duorum medicamentorum, et posteriore tertii medicamenti syllaba tres syllabas componat, quae cum tus junctae istam panacaèam constituant? Haec aenigmata aucta suis edidit postea Pignewartius Leod. 1640. Baylius in Dict. Tom. II, p. 884, affirmat Junium fuisse optimum poëtam. Hoc nempe dictu quam probatu facilius est. Meursius etiam in Athen. Batav. censet ingenium Junii ad poëticen factum.

CHRISTIANUS PIERIUS

COLONIENSIS.

Floruit a. 1576.

Pierius scripsit Christum cruci affixum, in quo car mine omnia verba a litera C incipiunt, edit. Francofurti Ao. 1576. Romani tale carmen male ominatum haberent, quibus litera C esset infelix. Nobis etiam, antequam legissemus, infaustum omen praebuit, idque eventu comprobatum est. Ne dicam de putida diligentia in corradendis verbis posita; ne Virgilio quidem ad tantas angustias redacto, licuerit bonum poëma componere, nedum Pierio. Grut. Tom. III Del. pag. 805-817 alia quaedam illius poëmata dedit, Satyram scilicet et Symbola, venae ejusdem, aridae et tenuis. In satyra de peccatis hominum eandem naeniam usque repetiit.

A

Pró superi! Phlegetontei quis spiritus Orci
Detinet humanas mentes? Quae coeca tenebris
Per totum misere mortalia pectora mundum
Nox offuscavit? Veluti ratione carentes

Vivimus: haud secus ac vanis animantia coeptis

Vivere bruta solent, per cunctas vivimus oras.

Paulo meliora viderentur pag. 807, nisi optima quaeque Ovidio sublegisset, quae panni instar purpurei misero centoni sunt assuta. Similis est imitatio pag. 807, qua Horatium expressit, ita, ut vix puero digna sit.

CONSCIENTIA.

Ut murus vastam tutatur aheneus urbem,
Crudeli agrestes Marte premente casas.
Sic hominem murus tutatur aheneus istum,
Qui nequit ullius conscius esse sibi.

ADEODATUS MARIVORDA

BRUGENSIS.

M. 1576.

Sweertius dicit hunc fuisse Patricium Brugensem, vincta solutaque numeris oratione promtum, et edidisse carmina quaedam. Ex iis, quae adtulit Gruterus Tom. III Del. pag. 400-402, Marivorda se parum in hoc genere commendat. Pleraque sunt in Hubertum Goltzium, ut pag. 401:

'En iterum studiosa cohors, huber thesaurus
Huberis Huberti manat ab uberibus.

IN FRANCISCI MODII POEMATA.

Si vera est Samii sententia nota, fuisse
Qui muros miles dicit ad Iliacos;

In te, docte Modi! doctum transisse Catullum
Jurarim, et nullum vivere cum hoc alium.

Qualia sunt valde inepta.

NICASIUS ELLEBODIUS

CASSETANUS.

M. 1577.

Nobilissimus sui temporis medicus et philosophus, Canonicus Posoniensis in Hungaria, ubi mortuus est. Vid. Sweert. et Foppens. qui affirmat carmina quaedam

Ellebodii apud Gruterum inveniri; sed ego in Tom. II pag. 220, unicum tantum reperi, in laudem Hieronymae Columnae :

Cum tria pastoris coelestia numina formam

Idaei arbitrio supposuere suam:

Addita tunc si illis Hieronyma quarta fuisses,

Dixisset cunctis sensibus attonitus:

Quamvis mortalis, Divas Hieronyma vincis.

Quidquid habent illae, nempe Columna, tuum est.

Quod ejusmodi est ut plura Ellebodii videre cuperem. Plures de eo scriptores laudat Saxius Onom. Tom. III pag. 419, quibus adde Morerium.

GERARDUS FALCKENBURGIUS

NOVIOMAGENSIS.

N. 1538. M. 1578.

Foppensius scribit eum vixisse apud Hermannum Comitem de Nieuwenair in Ubiis, et equo delapsum obiisse, natum annos quadraginta. Nonni Dionysiaca observationibus illustravit, et carmina quaedam Graeca Janus Dousa Schediasmati suo in Tibullum subjunxit. Latina ejusdem passim edita sunt, ex quibus Gruterus Tom. II Del. pag. 400-403, bina selegit in mortem Joannis Flemingii. Artem Falckenburgii ex decem prioribus satis cognoscemus.

Defleo Flemingum, Musis lacrimantibus heu! heu!
Flemingus cecidit, quem Musae saepe requirunt,
Quem Charites vivum, quem comptus amavit Apollo.

« VorigeDoorgaan »