Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

P. HOFMAN PEERLKAMP

S. P. D.

HENRICO COLLOTO D'ESCURIO

ET

ABRAHAMO VRIESIO.

Vix fama ad nos perlatum erat, quaestionem ab Academia Bruxellensi fuisse positam de Poëtis Belgii Latinis, quum, alter verbis, epistola alter, eodem fere tempore hortabamini, ut ad eam quaestionem responderem. Respondi. Nam et auctoritas vestra plurimum apud me valebat, et incitabatis volentem. Itaque nullae me difficultates nec longi assiduique laboris taedium deterruerunt, quominus omnem materiam intra finitum tempus absolverem. Qua in re, si hoc mihi de me ipso profiteri liceat, aliqua certe constantia versatus sum. Vel sic tamen vereor ut non defecissem, nisi vos mihi subinde

X

animum addidissetis, nunc utilitate nunc laude rei perfectae erigentes, semper autem, rogati non rogati, libris consilio et alia quavis ratione adjuvantes. Et quum scriba Academicus me certiorem fecerat, disputationem meam aureo nummo fuisse ornatam, idque vobis narraveram, majore fere laetitia, quam qua ipse afficiebar, exsultabatis. Non is ego sum, qui lacrymas cito paratas habeam: sed mihi credite, viri optimi et humanissimi, lacrymas tenere non potui ad hanc vestram erga me voluntatem.

Quandoquidem igitur ita de vobis cogito, non mirabimini, me hic palam gratum vobis testari animum. Novi modestiam vestram, novi vos a praeconiis esse alienos; appellate me, si velitis, immodestum, modo ne alii me appellent ingratum. Criminis enim adulandi valde securus sum, neque hoc mihi quisquam unquam objecit, neque committam ut nunc objiciat. Itaque nihil dicam de vestra doctrina, nihil de artium literarumque augendarum studio, nihil de aliis virtutibus. Sed benevolentiam mihi a vobis praestitam dissimulare nullo modo nec possum nec volo.

Te mihi conciliavit, nobilissime D'Escuri, communis amor praeceptoris nostri, Joannis Ruardii. Nam tu ex eadem illius schola, ex qua ego, profectus es aliquot annis prior. Gloriari vir ille praeclarus te discipulo suo, nobisque, Musarum stu

[ocr errors]

diosis, illud exemplum proponere solebat. Equidem tum nihil minus cogitabam, quam fore aliquando, ut eundem illum D'Escurium et cognoscerem et haberem patronum. Hujus rei documenta nunc tacita conscientia servare me decet, non praedicare. Aliud tempus, spero, aliam opportunitatem afferet: neque id tua causa, qui talis officii non egeas, sed mea ipsius, qui, quid aliis debeam, vel in foro frequentissimo exclamare velim, potius quam onere tam duro et animum gravante angi quotidie et sollicitari.

Tecum apertius agam, doctissime Vriesi! Nam hoc ipso die anni sunt sex, quo, rector Scholae Doccumanae in Frisiis, laetissimas a te literas accepi, quibus me, curator Scholae Harlemensis, Harlemum invitabas, et amicitiam simul tuam offerebas. Utrumque mihi erat magnum beneficium, neque tamen ignorabam, quanta mihi opus esset diligentia, ut utroque dignus et fierem et manerem. Feci tamen, quod potui. Amicitia nostra stetit integra et inviolata. In obeundo munere meo et tu et collegae tui, homines egregii, religionem meam et industriam probavistis. Quae interim una legerimus amiceque disputaverimus, ea tenere nec meae nec tuae est memoriae. Hoc autem scio, me raro a te non doctiorem discessisse, nec tu te interdum aliquid a me didicisse diffiteberis. Ita sex annos Harlemi viximus, ego in tua familiaritate

acquiescens, nec tu mea infelix: et, ut videtur, semper vivemus. Quam ego sortem si modesta et attenta mente intueor, talis ea mihi videri debet, ut fortunas meas summopere laudem.

Speraveram equidem ut ante annum, et prius, hoc munusculum vobis offerre potuissem. Sed disputatio mea, nescio quo errore, Bruxellis annum jacuit intacta. In animo habebam, antequam in lucem emitteretur, nonnulla emendare et plurima adjicere. Sed, re amplius considerata, dedi integram, ut primum conscripsi. Itaque hoc in aliud tempus rejeci, usurus et vestris animadversionibus et aliorum, si qui mecum communicare velint, et labore inprimis Hoeufftii, viri doctissimi, cujus Parnasus interea prodiit. Habent ergo cives nostri historiam quandam Poësios in Belgio Latinae, sive potius, ut Hieronymus, frater tuus, Abrahame, modeste egregium de Poëtis Belgicis opus inscripsit, historiae specimen. Ego, quoad vivam, continuare, augere et emendare conabor, neque dubito, quin, me mortuo, aliquis reperiatur, qui huic operi succedere velit. Vos valete, viri eximii, et me amate. Harlemi Idibus Febr. MDCCCXXII.

DE

VITA DOCTRINA

ET

FACULTATE POËTICA NEDERLANDORUM

QUI CARMINA LATINA COMPOSUERUNT.

Quoties exiguam Europae partem, quam Nederlandi incolimus, in tabula picta contemplor, toties mirifice sensu quodam afficior, quem quomodo appellem, sive amorem patriae, sive sumtam a majorum meritis superbiam, plane nescio: sed soli natalis cogitatio mihi accidit tam jucunda, ut tacitus triumphem me natum esse Nederlandum. Neque id Nederlandis neque etiam exteris, si qui integre judicare velint, mirum ullo modo videri poterit. Adspiciant mihi atque intueantur regionem ante aliquot saecula gravibus paludibus repletam, ludum jocumque maris Oceani et fluminum, a natura tamquam inutile pondus abjectam. Hanc incredibili atque inaudita diligentia nostri majores sibi

« VorigeDoorgaan »