Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

orbem conversio aut, rerum contractiones et expan- | obstrictam liberaret, nihil hospitii jura reveritus, siones ad hoc principium reduci, aut accommodari cum ei jus religionis videretur antiquius, Diomedem posse videntur. Epicuri autem opinio de declina- subito obtruncat; statuas et honores ejus prosterni tione atomi et agitatione fortuita, ad nugas rursus et et aboleri jubet. Neque hujusmodi gravem casum ignorationem rei lapsa est. Itaque nimio plus vel miserari tutum erat; sed et ipsi comites ejus, quam optaremus, illud apparet, istum Cupidinem cum mortem ducis sui lugerent, et questibus omnia nocte involvi. Itaque de attributis videamus. Ele- implerent, in aves quasdam ex genere olorum mutati gantissime describitur Cupido infans, pusillus et sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et perpetuus; composita enim grandiora sunt et ætatem lugubre sonant. patiuntur; prima autem rerum semina, sive atomi, minuta sunt, et in perpetua infantia permanent. Etiam illud verissime, quod nudus; cum composita universa recte cogitanti personata et induta sint; nihilque proprie nudum sit præter primas rerum particulas. Illa autem de cæcitate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum videtur habere providentiæ; sed secundum illud, quod proximum sentit, gressum et motum suum dirigere; ut cæci palpando solent; quo magis admirabilis est providentia illa summa divina, quia ex rebus providentia maxime vacuis et expertibus et quasi cæcis, certa tamen et fatali lege, istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista virtus talis sit, ut operetur ad distans. Quod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere videtur: quisquis autem atomum asserit, atque vacuum (licet istud vacuum intermistum ponat, non segregatum) necessario virtutem atomi ad distans introducit: neque enim, hac dempta, aliquis motus (propter vacuum interpositum) ex- | citari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad juniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas vigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quædam ejus cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum conjunctionis et procreationis excitat; Cupido ejus filius affectum ad individuum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine magis exacta sympathia: atque illa a causis magis propinquis pendet; hæc autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.

XVIII. DIOMEdes, sive zelus.

DIOMEDES Cum magna et eximia gloria floreret et Palladi percarus esset, exstimulatus ab ea est, (et ipse promptior quam oportebat,) ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret; quod et ille audacter exsecutus est, et Veneris dextram vulneravit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio, et donis cultus et ornatus est, et multæ illi statuæ per eam regionem exstructæ. Sed sub primam calamitatem, quæ populum, ad quem diverterat, afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium, et diis invisum, et theomachum, qui deam, quam vel tangere religio erat, ferro invaserat et violaverat. Itaque ut patriam suam piaculo

Habet hæc fabula subjectum rarum et fere singulare. Neque enim memoriæ proditum est in aliqua alia fabula, heroëm ullum præter unum Diomedem ferro violasse aliquem ex diis. Atque certe videtur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunæ ejus, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem divinum, sive sectam religionis, licet vanam et levem, vi et ferro insectetur et debellet. Quanquam enim cruenta religionis dissidia veteribus incognita essent, (cum dii ethnici zeloty pia, quod est Dei veri attributum, non tangerentur,) tamen tanta et tam lata videtur fuisse prisci seculi sapientia, ut quæ experiundo non nossent, tamen meditatione et simulacris comprehenderent. Qui itaque sectam aliquam religionis, licet vanam et corruptam, et infamem, (id quod sub persona Veneris significatur,) non vi rationis et doctrinæ, et sanctitate vitæ, atque exemplorum et auctoritatum pondere, corrigere et convincere; sed ferro et flamma, et pœnarum acerbitate exscindere, et exterminare nituntur: incenduntur fortasse ad hoc ipsum a Pallade; id est, prudentia quadam acri et judicii severitate, quarum vigore et efficacia hujusmodi errorum fallacias et commenta penitus introspiciunt: et ab odio pravitatis et zelo bono; et ad tempus fere magnam gloriam adipiscuntur, atque a vulgo, (cui nihil moderatum, gratum esse potest,) ut unici veritatis et religionis vindices, (cum cæteri tepidi videantur et meticulosi,) celebrantur et fere adorantur. Attamen hæc gloria et felicitas raro ad exitum durat: sed omnis fere violentia, nisi morte celeri vicissitudines rerum effugiat, sub finem improspera est. Quod si eveniat ut rerum commutatio fiat, et secta illa proscripta et depressa vires acquirat et insurgat, tum vero hujusmodi hominum zeli et contentiones damnantur, et nomen ipsum odio est, et omnes honores eorum in opprobrium desinunt. Quod autem ab hospite interfectus est Diomedes; id eo spectat, quod religionis dissidium, etiam inter conjunctissimos, insidias et proditiones excitet. Illud vero de luctu ipso, et querimoniis minime toleratis, sed supplicio affectis, hujusmodi est, ut moneat, in omni fere scelere miserationi hominum locum esse, ut etiam' qui crimina oderunt, personas tamen et calamitates reorum, humanitatis causa, commiserentur; extremum autem malorum esse, si misericordiæ commercia interdicantur. Atque tamen in causa religionis et impietatis, etiam miserationes hominum notari et suspectas esse. Contra vero comitum Diomedis, id est, hominum, qui ejusdem sunt sectæ et opinionis, querimoniæ et deplorationes argutæ admodum et canoræ esse solent, instar olorum, aut avium Diomedis; in quo etiam illa pars allegoriæ nobilis est et insignis; eorum, qui propter causam religionis supplicia subeunt, voces sub tempus mortis, tanquam

cycneas cantiones, animos hominum mirum in modum | perientia filo regi et discriminari possunt. Nec flectere, et in memoriis et sensibus eorum diutissime inhærere et permanere.

XIX. DEDALUS, SIVE MECHANICUS.

SAPIENTIAM atque industriam mechanicam, atque in illa artificia illicita, et ad pravos usus detorta, antiqui adumbraverunt sub persona Dædali, viri ingeniosissimi, sed execrabilis: hic ob condiscipulum et æmulum occisum exulaverat, gratus tamen in exilio regibus et civitatibus erat, atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum Tauro misceretur; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et detestatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret; atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur; etiam consilii ingeniosi auctor erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a cœlo in aquam decidit.

Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus ea, quæ apud excellentes artifices excubat, et miris modis dominatur, invidia notatur; nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba, et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere pœnæ inflicto minus politice et provide : ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi: adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitæ conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et perigrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De usu autem artium mechanicarum, quæ sequuntur, manifesta sunt; multum enim illis debet vita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad civilium decus, et ad universæ vitæ culturam, ex illarum thesauris collata sint: veruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, venena quæsitissima, atque tormenta bellica, atque hujusmodi pestes, (quæ mechanicis inventis debentur,) probe novimus, quantum Minotaurum ipsum sævitia et pernicie superarint. Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis mechanicæ adumbratur. Omnia enim mechanica, quæ magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint; propter subtilitatem, et variam implicationem, et obviam similitudinem, quæ vix ullo judicio, sed tantum ex

minus apte adjicitur, quod idem ille, qui labyrinthi errores invenit, etiam fili commoditatem monstravit; sunt enim artes mechanicæ, veluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum, et ad remedium, et fere virtus earum seipsam solvit et retexit. Artificia autem illicita, atque adeo artes ipsas sæpius persequitur Minos; hoc est, leges, quæ illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illæ occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus, de mathematicis et genethliacis, 66 genus (inquit) "hominum, quod in civitate nostra semper et retinebitur et vetabitur." Et tamen artes illicitæ et curiosæ cujuscunque generis tractu temporis, cum fere quæ polliceantur non præstant, (tanquam Icari de cœlo,) de existimatione sua decidunt et in contemptum veniunt, et nimia ipsa ostentatione pereunt. Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

[ocr errors]

XX. ERICTHONIUS, SIVE IMPOSTURA.

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ solicitasse, atque subinde cupidine incensum, vim adhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia: cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat, ostentaret, probrum autem tegeret.

Hujus fabulæ miræ et prodigiosa ea sententia esse videtur: artem, quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur, quoties per corporum omnimodas vexationes, naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat, (natura autem sub persona Minerva, ob operum solertiam adumbratur,) ad votum et finem destinatum raro pertingere; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chemicas, et inter subtilitates et novitates mechanicas sæpius notare licet; præsertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis quam debito obsequio et cultu ejus amplexus petant.

XXI. DEUCALION, SIVE RESTITUTIO.

NARRANT poëtæ, exstinctis prorsus prisci orbis incolis per diluvium universale, cum soli restarent Deucalion et Pyrrha, qui ardebant desiderio pio et inclyto instaurandi generis humani, eos hujusmodi oraculum excepisse : voti compotes futuros, si ossa matris acciperent et post se jacerent: quod illis primo magnam tristitiam et desperationem incussit: cum, æquata rerum facie per diluvium, sepulchri perscrutatio omnino res sine exitu esset: sed tandem

intellexerunt lapides terræ (cum tellus omnium mater | coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet, habeatur) ab oraculo significari.

Fabula arcanum naturæ recludere videtur, et errorem animo humano familiarem corrigere; hominis enim imperitia judicat rerum renovationes sive instaurationes, ex earundem putredine et reliquiis (ut Phoenicem ex cinere propria) suscitari posse, quod nullo modo convenit, cum hujusmodi materiæ spatia sua confecerint, et ad initia ipsarum rerum prorsus ineptæ sint. Itaque retrocedendum ad principia magis communia.

XXII. NEMESIS, SIVE VICES RERUM. NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata ; in manibus autem gestabat dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Ethiopes: insidebat autem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem satis aperte significat: hujus enim deæ officium, et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati, instar tribuni plebis, intercederet, ac illud suum Veto interponeret: neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret; ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium: equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi et fruendi fortuna habebat, ac cujus in animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet, (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset,) hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus deæ fuere Oceanus et Nox; hoc est, rerum vicissitudo, et judicium divinum obscurum et secretum; etenim vices • rerum per oceanum apte repræsentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum: occulta autem providentia, per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna illa Nemesis, cum scilicet judicium humanum a divino discors esset, in observatione erat.

"-Cadit et Ripheus, justissimis unus
Qui fuit ex Teucris, et servantissimus æqui.
Diis aliter visum."

Æn. ii. 427. Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conversiones, nec ante prævisas; nam in omni rerum memoria illud fere usuvenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint, quæ maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero, a Decimo Bruto, de Octavii Cæsaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset; illud tantum rescripsit: "Te autem, mi Brute, sicut debeo, amo, quod istud, quicquid est, nugarum me scire voluisti." Etiam corona Nemesis insigniter, ob naturam vulgi invidam et malignam: quando enim fortunati et

quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat: observantur enim proculdubio mortalibus, etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors, et morbi, et infortunio, et amicorum perfidiæ, et inimicorum insidiæ, et rerum mutationes, et hujusmodi; veluti Æthiopes illi in phiala: certe Virgilius, cum prælium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subjungit:

"Regina in mediis, patrio vocat agmina sistro; Necdum etiam geminos a tergo respicit angues." En. viii. 696. Verum non multo post, quocunque se illa verteret, tota agmina Æthiopum obversabantur. Ad extremum prudentur additur, Nemesin cervo insidere, quia vivax admodum animal est cervus; atque fieri fortasse potest, ut qui juvenis fato ereptus sit, Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII. ACHELOUS, SIVE PRÆLIUM.

NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad certamen deductam esse. Achelous autem, cum varias et multiplices formas tentasset, (nam hoc ei facere licebat,) tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis occurrit, et ad pugnam separavit: Hercules vero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit; res cominus gesta est: eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit: ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta, cornu Amaltheæ sive copiæ Herculi largitus est.

Fabula ad belli expeditiones pertinet; apparatus enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes et castella cogit, pontes exstruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluviis, portibus, collium faucibus, sylvis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut novas rerum facies quotidie induat et experiatur ; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit, tauri pugnacis formam et minas ad vivum repræsentet. Ille autem qui invadit, prælium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuens: quod si fiat ut, prælio commisso, acie victor sit, et tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet, et vires suas reparet, in munitiora se recipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amaltheæ censeri possit.

XXIV. DIONYSUS, SIVE CUPIDITAS.

NARRANT Semelen Jovis pellicem, postquam *Fabula hæc invenitur, in libro secundo " De Augmentis

potentes ruunt, tum fere vulgus exultat, et Nemesin | Scientiarum," aucta et locupletata.

juramento eum inviolabili ad votum indefinitum obstrinxisset; petiisse ut ad amplexus suos accederet talis, qualis cum Junone consuesset: itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret; ex quo tamen onere Jupiter nonnihil claudicabat: itaque puer, quod Jovem, dum in femore ejus portaretur, gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est; cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui: etiam exstinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum primus invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit et ad ultimos Indorum terminos perrexit: curru autem vehebatur a tigribus tracto: circa eum subsultabant dæmones deformes, Cobali vocati, Acratus, et alii: quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et ceremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus ; ille dum, arbore conscensa, spectator eorum quæ agerentur esse voluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est, quam appetitus et desiderium boni apparentis: concipitur vero semper cupiditas in voto illicito prius temere concesso, quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cœperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit: cupiditas autem, dum immatura est in anima humana (quæ ejus genitor est, et per Jovem repræsentatur) et nutricatur et occultatur, præcipue in animæ parte inferiore tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur; id est, latebras quærit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec, remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit.

At

que illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem; siquidem præbita materia et occasione resurgunt.

Atque de inventione vitis parabola prudens est:

omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad investigandum fomites suos; ante omnia autem, quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit et novis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad currum jugantur; postquam enim affectus aliquis curulis esse cœpit, non pedestris, et victor rationis et triumphator, in omnia, quæ adversantur aut se opponunt, crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis, et ore ipso et gestu, indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione, amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musæ. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut, cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ.

Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quæ ab alio relicta erat.

Certissimum enim est, affectum id petere et ambire, quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui, affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere secula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus, per renitentiam et vetitum, et tanquam antiperistasin, (veluti per frigus brumæ hedera,) virescit et vigorem acquirit. Secundo affectus prædominans omnes humanas actiones, et omnia humana decreta, tanquam hedera, circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere malesanus affectus in pravis religionibus luxurietur: aut si furores ab eo immitti putentur; cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et, si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam; cum affectus prævalidus, et inquisitioni curiosæ et admonitioni salutari et liberæ asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, et merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu, et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate efferantur) proveniant: ut non facile sit distinguere facta Bacchi a factis Jovis.

XXV. ATALANTA, SIVE LUCRUM.

perinde accepta, atque æquum videri possit. Nam ipsa accusatio Jovi et superis admodum cordi fuit. Itaque delectati non solum ignis usum hominibus indulserunt, verum et novum munus, omnium maxime amabile et optabile (perpetuam nimirum juventam) hominibus donarunt: illi, gestientes et inepti, donum deorum asello imposuerunt. Inter redeundum autem laborabat asellus siti gravi et vehementi; cumque ad fontem quendam pervenisset, serpens fonti custos additus, eum a potu prohibuit, nisi illud, quodcunque esset, quod in dorso portaret, pacisci vellet: asellus miser conditionem accepit, atque hoc modo instauratio juventutis, in pretium haustus pusillæ aquæ, ab hominibus ad serpentes transmissa est. Verum Prometheus, a malitia sua non abscedens, atque hominibus, post præmium illud eorum

ATALANTA cum velocitate excelleret, de victoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones certaminis erant; victori Hippomeni conjugium Atalantæ, mors victo. Neque dubia victoria videbatur, cum Atalantæ insuperabilis in cursu præstantia multorum exitio insignita fuisset. Itaque Hippomenes ad dolos animum adjecit. Paravit autem tria mala aurea, eaque secum portavit. Res geri cœpit; præcurrit Atalanta; ille, cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum Atalanta projecit; non recta quidem, sed ex transverso, ut illam et moraretur, atque insuper de via deduceret ; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudine illecta, omisso stadio, post malum cucurrit, et ad illud tollendum se sub-frustratum, reconciliatus, animo vero erga Jovem misit. Hippomenes interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia, non virtute evasit.

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine artis cum natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et | impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris; et celerius ad metam pervenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet; cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere: etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis, quasi ex beneficio naturæ, inducit; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non exspectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam constanter produxerit; sed perpetuo artes incepta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ.

"Declinat cursus, aurumque volubile tollit." Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

XXVI. PROMETHEUS, sive STATUS HOMINIS.

TRADUNT antiqui hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diversis animalibus massæ admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani videri, verum etiam amplificator, ad cœlum ascendit furtim, fasces secum portans ex ferula, quibus ad currum solis admodis et accensis, ignem ad terram detulit, atque cum hominibus communicavit. Ob tantum Promethei meritum memorant homines parum gratos fuisse. Quinetiam, conspiratione facta, et Prometheum et inventum ejus apud Jovem accusarunt. Ea res non

[ocr errors]

exulcerato, dolos etiam ad sacrificium adhibere veritus non est. Atque duos aliquando tauros Jovi dicitur immolasse, ita tamen ut in alterius pelle carnes et adipem amborum incluserit, alteram pellem ossibus tantummodo suffarcinarit; atque deinde religiosus scilicet et benignus Jovi optionem concessit. Jupiter, vafritiem et malam fidem ejus detestatus, sed nactus occasionem ultionis, ludibrium illud tauri elegit, atque ad vindictam conversus, cum se insolentiam Promethei reprimere non posse animadverteret, nisi hominum genus (quo opere ille immensum turgebat et efferebatur) afflixisset, Vulcano imperavit, ut fœminam componeret pulchram et venustam, cui etiam dii singuli dotes suas impertierunt, quæ idcirco Pandora vocata est. Huic fœminæ inter manus vasculum elegans posuerunt, in quo omnia mala et ærumnas incluserant; subsidebat autem in imo vase Spes. Illa cum vasculo suo ad Prometheum primo se contulit; eum captans, si forte ille vas accipere vellet et aperire: quod ille cautus et astutus rejecit. Itaque ad Epimetheum Promethei fratrem (sed diversæ admodum indolis) spreta deflexit. Ille, nihil cunctatus, vas temere aperuit; cumque mala illa omnigena evolare cerneret, sero sapiens, magna contentione et festinatione vasi operculum suum rursus indere conatus est, vix tamen ultimam et in fundo residentem Spem servare potuit. Postremo Prometheo Jupiter plurima et gravia imputans, quod ignis olim furtum fecisset, quod Jovis majestatem in sacrificio illo doloso ludibrio habuisset; quod donum ejus aspernatus esset, novo etiam addito crimine, quod Palladem vitiare tentasset, eum in vincula conjecit, et ad perpetuos cruciatus damnavit. Erat enim jussu Jovis adductus ad montem Caucasum, atque ibi columnæ alligatus, ut nullo pacto se movere posset: aderat autem aquila, quæ jecur ejus interdiu rostro tundebat atque consumebat, noctu autem quantum comesum erat, renascebatur; ut nunquam doloris materia deficeret. Memorant tamen hoc supplicium aliquando finem habuisse : Hercules enim in poculo, quod a sole acceperat, navigato oceano, ad Caucasum pervenit, atque Prometheum liberavit, aquila sagittis confixa. Instituta autem sunt, in honorem Promethei, apud nonnullos populos, lampadiferorum certamina, in quibus decurrentes accensas faces ferebant, quas si exstingui contigisset, victoriam sequentibus cedebant et se subdu

« VorigeDoorgaan »