Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem." Lex enim summa essentiæ atque naturæ, quæ vicissitudines rerum secat et percurrit, (id quod ex verborum complexu describi videtur; "opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem,") vis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cujus multiplicatione omnis rerum varietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Aptissime autem refertur illud de ovo Noctis ad demonstrationes per quas Cupido iste in lucem editur. Quæ enim per affirmativas concluduntur, videntur partus lucis; quæ vero per negativas et exclusiones, ea tanquam a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido vere ovum exclusum a Nocte; notitia enim ejus (quæ omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negativas. Probatio autem per exclusionem facta, quædam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur. Quare præclare Democritus atomos sive semina, atque eorum virtutem, nullius rei similia, quæ sub sensum cadere posset, asseruit; sed ea prorsus cæca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiavit :

datim sublevato, profecta videntur; nam illud vitium | philosophus ita pronuntiat: "Cuncta fecit Deus existimamus etiam prisca secula occupasse. In primis autem intelligendum est, quæ hic afferuntur, conclusa et prolata esse ex auctoritate rationis humanæ solummodo, et sensus fidem secuta: cujus jampridem cessantia et deficientia oracula merito rejiciurtur, postquam meliora et certiora mortalibus ex parte verbi divini affulserint. Itaque Chaos illud, quod Cupidini coævum erat, massam sive congregationem materiæ inconditam significabat. Materia autem ipsa, atque vis et natura ejus, denique principia rerum in Cupidine ipso adumbrata erant. Ille introducitur sine parente, id est, sine causa: causa enim effectus veluti parens est; idque in tropis familiare et fere perpetuum est, ut parens et proles causam et effectum denotent: materiæ autem primæ, et virtutis atque actionis propriæ ejus causa nulla esse potest in natura (Deum enim semper excipimus) nihil enim hac ipsa prius. Itaque efficiens nulla, nec aliquid naturæ notius; ergo nec genus, nec forma. Quamobrem quæcunque tandem sit illa materia, atque ejus vis et operatio, res positiva est et surda, atque prorsus ut invenitur accipienda, nec ex prænotione aliqua judicanda. Etenim modus si sciri detur, tamen per causam sciri non potest, cum sit post Deum causa causarum ipsa incausabilis. Est enim terminus quidam verus et certus causarum in natura; atque æque imperiti est et leviter philosophantis, cum ad ultimam naturæ vim et legem positivam ventum sit, causam ejus requirere aut fingere;

66

-Neque sunt igni simulata, neque ulli
Præterea rei, quæ corpora mittere possit
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus."

ac in iis, quæ subordinata sunt, causam non deside- Et rursus de virtute eorum:

rare. Quare Cupido ab antiquis sapientibus ponitur in parabola sine parente, id est, sine causa. Neque nihil in hoc est; imo haud scimus an non res omnium maxima. Nil enim philosophiam peræque corrupit, ac illa inquisitio parentum Cupidinis; hoc est, quod philosophi principia rerum, quemadmodum in natura inveniuntur, non receperunt et amplexi sunt, ut doctrinam quandam positivam, et tanquam fide experimentali; sed potius ex legibus sermonum, et ex dialecticis et mathematicis conclusiunculis, atque ex communibus notionibus, et hujusmodi mentis extra naturam expatiationibus, ea deduxerunt. Itaque philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitandum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat; quia in hujusmodi perceptionibus universalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit, ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis, quæ familiariter occurrunt, et quæ una et subito mentem subire et ferire possunt, maxime moveri consuerit; fit ut cum ad ea, quæ secundum experientiam maxime universalia sunt, se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit; tum demum tanquam adhuc notiora appetens, ad ea, quæ ipsum plurimum affecerint, aut illaqueaverint, se vertit, et ea ut magis causativa et demonstrativa, quam ipsa illa universalia, sibi fingit.

Itaque quod prima rerum essentia, vis et Cupido sine causa sit, jam dictum est. De modo vero ejus rei (quæ causam non recipit) videndum. Modus autem et ipse quoque perobscurus est; idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido, ovum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus

[blocks in formation]

LUCR. i. 688.

"At primordia gignundis in rebus oportet Naturam clandestinam cæcamque adhibere Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet."

Ib. 778.

Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquæ gut-
tis, neque auræ bullis, neque pulveris granis, neque
spiritus aut ætheris minutiis, similes sunt. Neque
vis et forma eorum aut grave quiddam est aut leve,
aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum,
aut durum aut molle, qualia in corporibus grandiori-
bus inveniuntur; cum istæ virtutes, et reliquæ id
genus compositæ sint et conflatæ. Neque similiter
motus naturalis atomi, aut motus ille est descensus,
qui appellatur naturalis, aut motus illi oppositus (pla-
gæ) aut motus expansionis et contractionis, aut mo-
tus impulsionis et nexus, aut motus rotationis cœles-
tium, aut quispiam ex aliis motibus grandiorum,
simpliciter. Atque nihilominus et in corpore,
atomi elementa omnium corporum, et in motu et
virtute atomi initia omnium motuum et virtutum
insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu
atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia
parabolæ a philosophia Democriti dissentire videtur.
Democritus enim non omnino parabolæ tantum, sed
et sibi quoque impar, et fere contrarius reperitur in
iis, quæ amplius ab eo circa hoc dicta sunt.
enim motum heterogeneum atomo tribuere non mi-
nus, quam corpus heterogeneum et virtutem hetero-
geneam. Verum ille motus duos, descensus gravium,
et adscensus levium, (quem per plagam sive percus-
sionem magis gravium pellendo minus gravia in su-
perius expediebat,) delegit ex motibus grandiorum,
quos atomo ut primitivos communicaret. Parabola

Debuit

losophia, quæ a neglectu vindicetur, præsertim quando cum auctoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quædam; eique attribuuntur infantia, alæ, sagittæ, alia, de quibus sigillatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus; antiquos proposuisse materiam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa spoliata, et passiva, prorsus humanæ mentis commentum quoddam videtur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse videntur, quæ ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afficitur. Itaque fit ut formæ (quas vocant) magis existere videantur, quam aut materia, aut actio: quod illa latet, hæc fluit; altera non tam fortiter impingitur, altera non tam constanter inhæret. Imagines autem illæ, contra, et manifestæ et constantes putantur; adeo ut materia illa prima et communis tanquam accesso

autem quævis tanquam emanatio tantum a forma; atque prorsus primæ partes formis deferantur. Atque hinc fluxisse videtur formarum et idearum regnum in essentiis, materia scilicet addita quadam phantastica. Aucta etiam sunt ista superstitione nonnulla (errorem, intemperantiam, ut fit, secuta) et ideæ ab

autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, | tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum, de quibus diximus, exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de ejus natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in affirmativis non terminentur. Alia vero est hujus rei ratio, ea scilicet ut post debitas exclusiones et negationes, aliquid affirmetur, et constituatur, et ut ovum quasi a tempestiva et matura incubatione excludatur; neque tantum ovum excludatur Nocte, sed etiam ex ovo excludatur persona Cupidinis; hoc est, ut non tantum educatur et extrahatur hujusce rei notio quædam ex ignoratione, verum etiam notio distincta et confusa. Atque de demonstrationibus, quales eæ circa materiam primam esse possint, hæc habuimus, quæ cum sensu parabolæ maxime convenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam, et dotes ejus, quas tanta circumstat nox; et videndum quid parabolarium quiddam videatur, et loco suffulcimenti; actio ad illam lucis afferat. Neque nos fugit, opiniones hujusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes accedere. Atque ejus certe rei periculum jam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quæ quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat, et a communibus notionibus erat remotior, a vulgo pueri-stractæ quoque introductæ, et earum dignitates; liter accipiebatur; sed et philosophiarum aliarum, quæ ad vulgi captum magis accedebant, disputationibus, tanquam ventis, agitata, et fere exstincta est. Et tamen etiam ille vir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus dictus est ob multiplicem scientiam, et inter omnes philosophos, omnium consensu, maxime physicus est habitus, ut magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnæ et dimicationes (qui Ottomannorum more deposuerunt, materiam separatam nemo; ne ex iis, regno suo philosophiæ anxius erat, nisi fratres trucidasset; cui etiam curæ erat, ut ex ejus verbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua violentia, nec etiam Platonis majestas et solennia tantum reverentia potuerunt, ut philosophiam hanc Democriti delerent. Sed dum illa Aristotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis circumsonarent et celebrarentur, hæc ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arctius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanæ doctrinæ, illa Democriti et mansit et placuit; cum Cicero ejus viri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post præconium illud poëtæ, qui videtur ex temporis sui judicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet.

Cujus prudentia monstrat
Magnos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci."
Juv. Sat. x. 48.

Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et
Attila et barbari hanc philosophiam pessundederunt.
Tum enim, postquam doctrina humana naufragium
perpessa esset, tabulæ istæ Aristotelicæ et Platonicæ
philosophiæ, tanquam materiæ cujusdam levioris et
magis inflatæ, servatæ sunt, et ad nos pervenerunt,
dum magis solida mergerentur, et in oblivionem fere
venirent. Nobis vero digna videtur Democriti phi-

tanta confidentia et majestate, ut cohors somniantium vigilantes fere oppresserit. Verum ista ut plurimum evanuerunt, licet alicui, nostro hoc seculo, cura fuerit, ea sponte inclinantia, fulcire et excitare majore ausu (ut nobis videtur) quam fructu. Verum quam præter rationem materia abstracta principium ponatur, (nisi obstent præjudicia,) facile perspicitur. Formas siquidem separatas quidam actu subsistere

qui eam ut principium adhibuerunt; atque ex rebus phantasticis entia constituere durum videtur ac perversum, neque inquisitioni de principiis consonum. Neque enim quæritur quomodo naturam entium commodissime cogitatione complectamur, aut distinguamus, sed quæ sint vere entia prima et maxime simplicia, ex quibus cætera deriventur. Primum autem ens non minus vere debet existere, quam quæ ex eo fluunt, quodammodo magis. Authupostaton enim est, et per hoc reliqua. At quæ dicuntur de materia illa abstracta, non multo meliora sunt, quam si quis mundum et res ex categoriis et hujusmodi dialecticis notionibus, tanquam ex principiis, fieri asserat. Parum enim interest, utrum quis mundum fieri ex materia et forma, et privatione dicat, an ex substantia et qualitatibus contrariis. Sed omnes fere antiqui, Empedocles, Anaxagoras, Anaximenes, Heraclitus, Democritus, de materia prima in cæteris dissidentes, in hoc convenerunt, quod materiam activam, forma nonnulla, et formam suam dispensantem, atque intra se principium motus habentem, posuerunt. Neque aliter cuiquam opinari licebit, qui non experientia plane desertor esse velit. Itaque hi omnes mentem rebus submiserunt. At Plato mundum cogitationibus, Aristoteles vero etiam cogitationes verbis, adjudicarunt; vergentibus etiam tum hominum studiis ad disputationes et sermones, et veritatis inquisitionem severiorem missam facienti

bus. Quare hujusmodi placita magis toto genere reprehendenda quam proprie confutanda videntur. Sunt enim eorum, qui multum loqui volunt, et parum scire. Atque abstracta ista materia est materia disputationum, non universi. Verum rite et ordine philosophanti, naturæ plane facienda est dissectio non abstractio, (qui autem secare eam nolunt, abstrahere coguntur,) atque omnino materia prima ponenda est conjuncta cum forma prima, ac etiam cum principio motus primo, ut invenitur. Nam et motus quoque abstractio infinitas phantasias peperit, de animis, vitis, et similibus, ac si iis per materiam et formam non satisfieret, sed ex suis propriis penderent illa principiis. Sed hæc tria nullo modo discerpenda, sed tantummodo distinguenda; atque asserenda materia (qualiscunque ea sit) ita ornata, et apparata, et formata, ut omnis virtus, essentia, actio, atque motus naturalis ejus consecutio et emanatio esse possit. Neque propterea metuendum, ne res torpeant, aut varietas ista, quam cernimus, explicari non possit, ut postea docebimus. Atque quod materia prima forma nonnulla sit, demonstratur a parabola in hoc, quod Cupidinis est persona quædam. Ita tamen ut materia ex toto sive massa materiæ quondam informis fuerit: chaos enim informe; Cupido persona quædam. Atque hæc cum sacris literis optime conveniunt. Neque enim scriptum est, quod Deus hylen in principio creavit, sed cœlum et terram.

Subjungitur etiam descriptio nonnulla status rerum, qualis fuerit ante opera dierum, in qua distincta mentio fit terræ et aquæ, quæ sunt nomina formarum; sed tamen quod massa secundum totum erat informis. Verum introducitur in parabolam Cupido ita personatus ut sit tamen nudus. Itaque post illos, qui materiam ponunt abstractam, proxime (sed in contrarium) peccant illi, qui eam ponunt non exutam. Atque de hac re quædam adspersimus in iis, quæ de demonstrationibus, quales in materiam primam conveniant, et de heterogenea ipsius materiæ a nobis jam dicta sunt. At hic, quem nunc ingrediemur, est proprius ejus rei tractandæ locus. Videndum ergo ex iis, qui principia rerum in materia formata fundaverunt, quinam sint illi, qui formam materiæ tribuerint nativam et nudam, et qui rursus superfusam et indutam. Inveniuntur autem omnino quatuor opinantium sectæ. Prima est eorum, qui unum quippiam asserunt rerum principium, diversitatem autem entium constituunt in natura ejusdem principii fluxa et dispensabili. Secunda eorum, qui principium rerum ponunt substantia unicum, idque fixum et invariabile, diversitatem entium deducunt per hujusmodi principii diversas magnitudines, figuras, et posituras. Tertia eorum, qui plura constituunt rerum principia; et diversitatem entium ponunt in eorum temperamento et mistione. Quarta eorum, qui infinita aut saltem numerosa constituunt rerum principia, sed specificata et effigiata; quibus nihil opus ut comminiscantur aliquid, quod res deducat ad multiplex, cum naturam jam a principio disgregent. Inter quos secunda secta nobis videtur solummodo Cupidinem exhibere, ut est, nativum et exutum. Prima vero introducit eum tanquam velo discretum. Tertia tunicatum. Quarta etiam chlamidatum et

fere sub larva. Atque de singulis pauca dicemus ad meliorem parabolæ explicationem. Primo igitur ex iis, qui unum rerum principium statuerunt, neminem invenimus, qui illud de terra affirmaret. Obstabat scilicet terræ natura quieta, et torpens, et minime activa, sed cœli et ignis et reliquorum patiens; ne id cuipiam in mentem veniret asserere. Attamen prisca sapientia Terram proximam a Chao ponit, Cœlique primo parentem, deinde nuptam; ex quo conjugio omnia. Neque propterea hoc accipiendum, ac si veteres unquam statuissent terram principium essentiæ; sed principium vel originem potius | schematismi sive systematis. Itaque hanc rem ad parabolam sequentem de cœlo rejicimus; ubi de originibus inquiremus; quæ est inquisitio ad illam de principiis posterior.

At Thales aquam principium rerum posuit. Videbat enim materiam præcipue dispensari in humido, humidum in aqua. Consentaneum autem esse illud rerum principium ponere, in quo virtutes entium et vigores, præsertim elementa generationum et instaurationum, potissimum invenirentur. Genituram animalium humidam; etiam plantarum semina et nuclea, quamdiu vegetarent, nec effœta essent, tenera et mollia. Metalla quoque liquescere et fluere, et esse tanquam terræ succos concretos, vel potius aquas quasdam minerales. Terram ipsam imbribus aut irrigatione fluviorum fœcundari et instaurari, nihilque aliud videri terram et limum, quam fæces et sedimenta aquæ. At aërem planissime esse aquæ exspirationem atque expansionem. Quin et ignem ipsum non concipi, neque omnino durare aut ali, nisi ex humido et per humidum. Pinguedinem autem illam humidi, in qua flamma et ignis sustentantur et vivunt, videri quandam aquæ maturitatem et concoctionem. Corpus rursus et molem aquæ per universum, ut fomitem communem, dispertiri. Oceanum terræ circumfundi: vim maximam aquarum dulcium subterraneam, unde fontes et fluvii, qui venarum instar aquas per terræ et faciem et viscera deportent. At immensas vaporum et aquarum congregationes in supernis esse, utque aliam quandam aquarum universitatem, utpote a qua inferiores aquæ, atque adeo oceanus ipse, reparentur et reficiantur: etiam ignes cœlestes existimabat aquas illas et vapores depascere; neque enim aut sine alimento subsistere, aut aliunde ali posse: figuram autem aquæ, quæ in ejus particulis (guttis videlicet) cernitur, eandem cum figura universi esse, rotundam nempe et sphæricam ; quin et undulationem aquæ etiam in aëre et flamma notari et conspici; motum denique aquæ habilem, nec torpescentem, nec præfestinam: numerosissimam autem piscium et aquatilium generationem. Sed Anaximenes aërem delegit, quod unum esset rerum principium. Nam si moles in constituendis rerum principiis spectanda sit, videtur aër longe maxima universi spatia occupare. Nisi enim detur vacuum separatum, aut recipiatur superstitio illa de heterogenea cœlestium et sublunarium; quicquid a globo terræ ad ultima cœli extenditur spatii, atque astrum aut meteorum non est, aërea substantia compleri videtur. Atque globi terrestris domicilium instar puncti ad cœli ambitum censetur. In æthere vero ipso, quantula portio in stellis conspergitur? Cum

in citimis sphæris singulæ conspiciantur, in ultima | Cerebrum, humorem crystallinum, albuginem oculi, licet ingens earum numerus sit, tamen præ spatiis os, membranam, cartilaginem, nervum, venam, carinterstellaribus, exiguam quiddam spatii siderum nem, pinguedinem, medullam, sanguinem, sperma, appareat; ut omnia tanquam in vastissimo aëris spiritum, chylum, reliqua? Etiam inter partes vepelago natare videantur. Neque parva est ea por-getabilium, radicem, corticem, caulem, folium, florem, tio aëris et spiritus, quæ in aquis et cavis terræ locis sedem et moram habet; unde aquæ fluorem suum recipiunt. Quin et extenduntur quandoque et intu- | mescunt; terræ autem non solum porositas sua accidit, sed etiam tremores et concussiones, evidentia signa venti et aëris inclusi. Quod si media quædam natura sit propria principiorum, ut tantæ varietatis possit esse susceptiva; ea prorsus in aëre reperiri videtur. Est enim aër tanquam commune rerum vinculum, non tantum quia ubique præsto est, et succedit, et vacua possidet, sed multo magis quod videtur esse naturæ cujusdam mediæ et adiaphora. Hoc enim corpus illud est, quod lucem, opacitatem, omniumque colorum tincturas, et umbrarum eclipses excipit et vehit; quod sonorum etiam harmonicorum, et (quod multo majus est) articulatorum impressiones et signaturas motu accuratissimo discriminat; quod odorum differentias, non tantum generales illas suavis et fætidi, gravis, acuti, et similium, sed proprias et specificatas, rosæ, violæ, subit nec confundit; quod ad celebres et potentissimas illas qualitates calidi, frigidi, etiam humidi, sicci, quodammodo æquum se præbet, in quo vapores aquei, halitus pingues, spiritus salium, metallorum fumi, suspensa volant. Denique in quo radii cœlestes, et arctiores | rerum consensus et discordiæ, secreto commeant, et obmurmurant, ut sit aër veluti Chaos secundum, in quo tot rerum semina agant, crrent, tentent, atque experiantur. Postremo, si vi genialem et vivificantem in rebus consulas, quæ ad rerum principia manuducat eaque manifestet, etiam aëris potiores partes esse videntur; adeo ut aëris et spiritus et animæ vocabula usu nonnunquam confundantur. Idque merito cum vitæ paulo adultioris (exceptis scilicet rudimentis illis vitæ in embryonibus et ovis) respiratio aliqua comes sit veluti individuus; adeo ut pisces, concreta et conglaciata aquarum superficie, suffocentur. Etiam ignis ipse, nisi ab aura circumfusa animetur, extinguitur, nihilque aliud videtur, quam aër attritus, irritatus et incensus; quemadmodum aqua e contra videri possit aëris coagulum et receptus. Etiam terram perpetuo aërem exhalare, neque ut per aquam in formam aëris transitum faciat opus habere. Heraclitus vero magis acutus, sed minus credibilis, ignem rerum principium posuit. Neque enim naturam mediam, quæ maxime vaga et corruptibilis esse solet, sed naturam summam et perfectam, quæ corruptionis et alterationis terminus quidam sit, ad rerum principia constituenda quæsivit. Videbat autem maximam rerum varietatem et perturbationem in corporibus solidis et consistentibus inveniri. Talia enim corpora organica esse possunt, et veluti machinæ quædam; quæ etiam ex figura innumeras variationes nanciscuntur, qualia sunt corpora animalium et plantarum. Etiam in his ipsis ea quoque, quæ organica non sunt, tamen si acutius introspiciantur, valde esse dissimilia reperiuntur. Quanta enim dissimilitudo inter partes animalium illas ipsas, quæ vocantur similares?

[ocr errors]

semen, et similia? At fossilia organica non sunt certe, sed tamen et in una specie varie commista sunt, et ad invicem admodum copiosam varietatem ostendunt. Quamobrem basis illa diversitatis entium, ampla, lata, et exporrecta, in qua tantus rerum apparatus elucescit et obversatur, constitui videtur in natura solida et consistenti. Corpora vero liquorum, vis schematismi organici plane deserit. Neque enim reperitur per totam istam naturam visibilem, aut animal, aut planta, in corpore mere fluido. Ergo numerosissima illa varietas a natura liquida abscinditur et subducitur. Manet nihilominus varietas non parva, ut in tanta diversitate fusilium, succorum, distillatorum, et hujusmodi, manifestum est. At in aëriis et pneumaticis corporibus arctatur multo magis varietas, et obducitur promiscua quædam rerum similitudo. Certe vis illa colorum et saporum, quibus liquores quandoque distinguuntar, omnino cessat; odorum vero manet, atque aliarum nonnullarum, ita tamen ut transeant, confundantur, et minus hæreant; adeo ut in universum quo magis ad ignis naturam fiat appropinquatio, tantum de varietate depereat. At postquam ad ignis naturam ventum est, ejusque rectificati et purioris, omne organum, omnisque proprietas, omnis dissimilaritas exuitur, atque natura tanquam in vertice pyramidali in unum coire videtur, atque ad terminum actionis suæ propriæ pervenisse. Itaque incensionem sive ignescentiam Pacem nominavit, quia naturam componeret; generationem autem Bellum, quia ad multiplex deduceret. Atque ut ista ratio (qua res a varietate ad unum, et ab unitate ad varium, fluminis instar, fluerent et refluerent) aliquo modo explicari posset: ignem ei densari et rarescere placuit, ita tamen ut rarescentia illa versus naturam igneam actio esset naturæ directa et progressiva; densatio autem veluti retrogradatio naturæ et destitutio. Utrumque fato et certis periodis (secundum summam) fieri censebat: ut mundi istius, qui volvitur, futura sit quandoque conflagratio, et deinde instauratio, atque incensionis et generationis series perpetua et successio. Ordinem autem (si quis diligenter versetur in tenui ea, quæ de hoc viro atque ejus decretis ad nos pervenit, memoria) diversum statuit incensionis et extinctionis. In scala enim incensionis nihil ab iis, quæ vulgata sunt, dissentiebat; ut progressus rarescentiæ et extenuationis esset a terra ad aquam, ab aqua ad aërem, ab aëre ad ignem; at non idem decursus; sed ordinem plane invertebat. Ignem enim per extinctionem terram educere asse rebat, tanquam fæces quasdam atque fuligines ignis: eas deinceps uditatem concipere et colligere, unde aquæ fiat effluvium, quæ rursus aërem emittat et exspiret; ut ab igne ad terram mutatio fiat in præceps, non gradatim.

Atque hæc, aut iis meliora, cogitabant illi, qui unum rerum principium statuerunt, naturam simpliciter intuiti, non contentiose. Atque laudandi sunt, quod vestem unicam Cupidini tribuerint, in quod

nuditati proximum est; atque hujusmodi vestem, quæ | tamen ullum ejus rei modum ostendere, speculationis est (ut diximus) veli cujuspiam instar, non profecto cujusdam attonitæ videtur, et inquisitionem deserentelæ spissioris. Vestem autem Cupidinis appella- tis. Nam si de re ipsa per sensum constaret, mus formam aliquam materiæ primæ attributam, ferendum esset, licet modus esset in obscuro; rursus quæ asseratur esse cum forma alicujus ex entibus si modus vi rationis erutus esset aliquis habilis et secundis substantialiter homogenea. Ista autem quæ credibilis, discedendum fortasse ab apparentiis; sed de aqua, aëre, igne, ab istis asseruntur, non firmis minime postulandum ut iis assentiamus, quorum nec admodum rationibus nixa, reprehendere non fuerit entia per sensum manifesta, neque explicationes per difficile; neque causa videtur cur de singulis disser- rationem probabiles. Præterea, si unum esset rerum amus, sed tantum in genere. Primo itaque videntur principium, debuerat ejus conspici in omnibus rebus antiqui illi in inquisitione principiorum, rationem nota quædam, et tanquam partes potiores, et prænon admodum acutam instituisse, sed hoc solummo- dominantia nonnulla; neque inveniri principatum do egisse, ut ex corporibus apparentibus et mani- ullum, quod principio ex diametro opponatur. Etiam festis, quod maxime excelleret, quærerent; et, quod in medio collocari debuerat, ut omnibus commodius tale videbatur, principium rerum ponerent; tan- sui copiam faceret, et per ambitum se diffunderet. quam per excellentiam, non vere aut realiter. Pu- At horum nihil esse in illis placitis invenitur. Nam tabant enim hujusmodi naturam dignam, quæ sola | terra, quæ a principii honore separatur, et excluditur, esse diceretur qualis apparet: cætera vero eandem videtur suscipere et fovere naturas illis tribus prinipsam naturam esse existimabant, licet minime se- cipalibus oppositas, cum ad mobilitatem et lucidam cundum apparentiam; ut vel per tropum locuti, vel naturam ignis opponat naturam quietam et opacam; tanquam fascinati videantur, cum impressio fortior ad tenuitatem et mollitiem aëris, opponat similiter reliqua traxerit. At vere contemplantem, æquum naturam densam et duram; et ad humiditatem et se præbere oportet ad omnia, atque principia rerum sequacitatem aquæ, naturam siccam, rigidam et statuere, quæ etiam cum minimis et rarissimis, et asperam; atque ipsa quoque terra medium locum maxime desertis quibuscunque entium conveniant, occuparit, cæteris deturbatis. Porro, si unicum non tantum cum maximis et plurimis et vigentibus. esset rerum principium, debuerat et illud tum ad Licet enim nos homines entia, quæ maxime occur- rerum generationem, tum ad earum dissolutionem, runt, maxime miremur, tamen naturæ sinus ad om- æquam præbere naturam. Tam enim est principii, nia laxatur. Quod si principium illud suum teneant ut res in illud solvantur, quam ut res ex illo gignannon per excellentiam, sed simpliciter; videntur uti- tur. At hoc non fit; sed ex iis corporibus aër et que in duriorem tropum incidere; cum res plane ignis ad materiam generationis præbendam inepta deducatur ad æquivocum, neque de igne naturali, videntur, ad eorum resolutionem excipiendam parata. aut naturali aëre, aut aqua, quod asserunt, prædicari At aqua contra ad generationem benigna et alma, videatur, sed de igne aliquo phantastico et notionali, ad resolutionem sive restitutionem magis aliena et (et sic de cæteris,) qui nomen ignis retineat, defini- aversa; id quod facile cerneretur, si imbres paulistionem abneget. Porro videntur et illi in eadem per cessarent. Quin et putrefactio ipsa nullo modo incommoda compelli, quæ assertores materiæ ab- res ad aquam puram et crudam redigit. Sed longe stractæ subeunt. Ut enim illi materiam potentialem maximus error, quod constituerunt principium coret phantasticam ex toto, ita et isti ex parte intro- ruptibile et mortale. Id enim faciunt, cum princiducunt. Ponunt etiam materiam quoad aliquid pium introducunt tale, quod naturam suam in com(principium illud nempe suum) formatam et actua- positis deserat et deponat. lem; quoad reliqua tantum potentialem. Neque aliquid lucri fieri per istud genus principii unici videtur magis, quam per illud materiæ abstractæ ; nisi quod habetur aliquid quod obversetur ad intellectum humanum, in quo cogitatio humana magis defigatur et acquiescat, et per quod notio principii ipsius paulo plenior sit, reliquorum omnium abstrusior et durior. Sed scilicet illa ætate prædicamenta regnum non acceperant, ut potuisset principium illud materiæ abstractæ latere sub fide et tutela prædicamenti substantiæ. Itaque nemo ausus est confingere materiam aliquam plane phantasticam, sed principium statuerunt secundum sensum; aliquod ens verum; modum autem ejus dispensandi (liberius se gerentes) phantasticum. Nihil enim inveniunt, imo nec comminiscuntur, quo appetitu aut stimulo, aut qua ratione, via, aut ductu, istud principium suum a se degeneret, et rursus se recipiat. At cum tanti appareant per universum contrariorum exercitus, densi, rari, calidi, frigidi, lucidi, opaci, animati, inanimati, et aliorum plurimorum, quæ se invicem oppugnant, privant, perimunt: hæc omnia ab uno quopiam rei materiatæ fonte manare putare, neque

"Nam quodcunque suis mutatum finibus exit, Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante." Verum hac ratione magis nobis opus erit statim, cum ad illam tertiam sectam, quæ plura decrevit rerum principia, sermo jam ordine devectus sit; quæ certe secta plus roboris habere videri possit, plus præjudicii certe habet. Itaque ad opiniones non secundum genus et in communi, sed singulas accedemus.

ITAQUE ex iis, qui plura principia dixerunt, separabimus eos, qui infinita asserunt. Ille enim locus de infinito ad parabolam Cœli pertinet. Verum ex antiquis Parmenides duo rerum principia, ignem et terram, dixit, sive cælum et terram. Solem enim et sidera, verum ignem esse asseruit, eumque purum et limpidum, non degenerem, qualis apud nos est ignis, qui, tanquam Vulcanus in terram dejectus, ex casu claudicat. Parmenidis vero placita instauravit seculo nostro Telesius, vir Peripateticis rationibus (si aliquid illæ essent) potens et instructus, quas etiam in illos ipsos vertit; sed affirmando impeditus, et

« VorigeDoorgaan »