Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

iners desiderium, non ut eo tantum enitatur quod in | adjiceres, vir longe alterius scholæ ! nihilominus pervulgatis hodie scientiis summum est, sed ut altius quasi feratur in ipsa latentis naturæ viscera, omnesque ingenii et judicii nervos intendat, donec D. Pauli illud perfecerit "consectari meliora dona." Utinam hanc ingressus esses viam (votum id auribus tuis depono) cum primum ad hæc studia animum

utcunque hæc se habeant, cum id tibi firmum fixumque sedeat, et patriæ fidem tuam probes, toto affectu precor, quod sæpissime facio, ut paria meritis tuis obtingant. Quod, spero, affluet aliquando plenis honorum et felicitatis rivis. Fulhami, Feb. 19, 1607.

DESCRIPTIO GLOBI INTELLECTUALIS.

CAPUT I.

ipsa rerum evidentia, et prout vere in natura se produnt, aut saltem pro captu cujusque se prodere notantur, eæ partes rationis sunt: atque universa hujusmodi dispensatio rationi attribuitur. Ex quo

Partitio universalis humanæ doctrinæ in historiam, poësin, philosophiam, secundum triplicem faculta-liquido constat, ex tribus hisce fontibus esse tres tem mentis; memoriam, phantasiam, rationem; quodque eadem partitio competat etiam in theologicis: cum idem sit vas (nempe intellectus humanus) licet materia et insinuatio sint diversa.

PARTITIONEM doctrinæ humanæ eam deligimus, quæ triplici facultati intellectus respondeat. Tres itaque ejus partes a nobis constituuntur: historia, poësis, philosophia: historia ad memoriam refertur: poësis ad phantasiam: philosophia ad rationem. Per poësin autem nihil aliud intelligimus hoc loco, quam historiam fictam. Historia proprie individuorum est; quorum impressiones sunt mentis humanæ primi et antiquissimi hospites; suntque instar primæ materiæ scientiarum. In his individuis, atque in hac materia, mens humana assiduo se exercet, interdum ludit. Nam scientia omnis, mentis et exercitatio et opificium; poësis ejusdem lusus censeri possit. In philosophia mens mancipatur rebus; in poësi solvitur a nexu rerum, et expatiatur, et fingit quæ vult. Hæc vero se ita habere facile quis cernat, qui simpliciter tantummodo, et pingui quadam contemplatione intellectualium origines petat. Etenim individuorum imagines excipiuntur a sensu, et in memoria figuntur. Abeunt autem in memoriam tanquam integræ, eodem quo occurrunt modo. Has rursus retrahit et recolit mens; atque (quod officium ejus proprium est) portiones earum componit et dividit. Habent enim individua singula aliquid inter se commune, atque aliud rursus diversum et multiplex. Ea vero compositio atque divisio vel pro arbitrio mentis fit, vel prout invenitur in rebus. Quod si fiat pro arbitrio mentis, atque transferuntur portiones illæ ad placitum, in similitudinem quandam individui, phantasiæ opus est, quæ, nulla naturæ aut materiæ lege et necessitate astricta, ea, quæ in rerum natura minime conveniunt, conjungere: quæ vero nunquam separantur, discerpere potest; ita tamen ut intra primas illas ipsas individuorum portiones coërceatur. Nam eorum, quæ nulla ex parte se sensui obtulerunt, non est phantasia, ne somnium profecto. Quod si eædem individuorum portiones componantur et dividantur, pro

illas emanationes historiæ, poësis, et philosophiæ; neque alias, aut plures esse posse. Nam sub philosophiæ nomine complectimur omnes artes et scientias, et quicquid denique a singularum rerum occursu per mentem in generales notiones collectum et digestum est. Neque alia censemus ad doctrinam partitione, quam illa superiore, opus esse. Informationes enim oraculi, et sensus, et re proculdubio, et modo insinuandi differunt; sed tamen spiritus humanus unus atque idem est: perinde ac si diversi liquores, atque per divisa infundibula, tamen in unum atque idem vas recipiantur. Quare et theologiam ipsam aut ex historia sacra constare asserimus, aut ex præceptis et dogmatibus divinis, tanquam perenni quadam philosophia. Ea vero pars, quæ extra hanc divisionem cadere videtur, (quæ est prophetia,) et ipsa historiæ species est cum prærogativa divinitatis, in qua tempora conjunguntur, ut narratio factum præcedere possit; modum autem enuntiandi et vaticiniorum per visiones, et dogmatum cœlestium per parabolas, participat ex poësi.

CAPUT II.

Partitio historiæ in naturalem et civilem; ecclesiastica et literaria sub civili comprehensa. Partitio historiæ naturalis in historiam generationum, prætergenerationum, et artium, et triplici statu naturæ, liberæ videlicet, aberrantis, et constrictæ.

HISTORIA aut naturalis est, aut civilis. In naturali naturæ res gestæ et facinora memorantur; in civili, hominum. Elucent proculdubio divina in utrisque, sed magis in humanis, ut etiam propriam in historia speciem constituant, quam sacram aut ecclesiasticam appellare consuevimus. Itaque eam civili attribuimus; at primo de naturali dicemus. Naturalis historia rerum singularium non est; non quod perperam a nobis positum sit historiam versari in individuis, quæ loco et tempore circumscribuntur. Nam proprie ita se res habet. Sed cum promiscua sit rerum naturalium similitudo, adeo ut si unum noris, omnia noris;

superfluum quiddam esset et infinitum de singulis dicere. Itaque sicubi absit illa promiscua similitudo, recipit etiam historia naturalis individua; ea scilicet, quorum non est numerus, aut natio quæ dam. Nam et solis, et lunæ, et terræ, et similium, quæ unicæ sunt in specie sua, rectissima conscribitur historia; nec minus eorum, quæ insigniter a specie sua deflectunt, et monstrosa sunt; quandoquidem in illis, descriptio et cognitio ipsius speciei nec sufficit nec competit. Itaque hæc duo individuorum genera historia naturalis non rejicit: ut plurimum autem (quemadmodum dictum est) in speciebus versatur. At partitionem historiæ naturalis moliemur ex vi et conditione ipsius naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est natura, ac sponte fusa, atque cursu consueto se explicans, cum scilicet ipsa natura per se nititur, nullatenus impedita aut subacta: ut in cœlis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut rursus illa a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et rebellis, atque ab impedimentorum violentia, de statu suo plane convellitur et detruditur, ut in monstris et heteroclitis naturæ aut denique ab arte et ministerio humano constringitur, et fingitur, et plane transfertur, et tanquam novatur, ut in artificialibus. Etenim in artificialibus natura tamquam facta videtur, et conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera. Itaque tractat historia naturalis aut libertatem naturæ, aut errores, aut vincula. Quod si cuiquam molestum sit artes dici naturæ vincula, cum potius liberatores et vindices censeri debeant, quod naturam in nonnullis suæ intentionis compotem faciant, impedimentis in ordinem redactis: nos vero hujusmodi delicias et pulchra dictu nil moramur; id tantum volumus et intelligimus, naturam per artem, tanquam Proteum, in necessitate poni id agendi, quod absque arte actum non fuisset: sive illud vis vocetur et vincula, sive auxilium et perfectio. Partiemur itaque historiam naturalem in historiam generationum; historiam prætergenerationum; et historiam artium, quam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Libenter autem historiam artium ut historiæ naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus mos disserendi et opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, ut artificialia a naturalibus segregari debeant, tanquam toto genere discrepantia: unde et illud mali, quod plerique historiæ naturalis scriptores perfunctos se putant, si historiam animalium, aut plantarum, aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis (quæ longe maximi ad philosophiam momenti sunt); tum etiam illabitur animis hominum subtilius aliud malum; nempe ut ars censeatur solummodo ut additamentum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, ut naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmutare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut

admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur debita admotio corporum naturalium aut remotio, omnia potest homo, atque ars: ubi non datur, nihil. Rursus autem modo corporum fiat debita illa admotio, aut remotio, in ordine ad aliquem effectum, sive hoc per hominem et artem fiat, sive naturaliter absque homine, parum refert. Neque hoc illo fortius est, veluti si quis ex aspersione aquæ simulacrum iridis super parietem excitet, non minus obsequente utitur natura, quam cum idem fit in aëre ex nube roscida. Contra vero, cum aurum invenitur in arenulis purum, æque sibi ipsi ministrat natura, ac si aurum purum per fornacem et ministerium hominis excoqueretur. Aliquando autem ministerium ex lege universi aliis animalibus deputatur: neque enim minus artificiale quiddam est mel, quod fit mediante industria apis, quam saccharum, quod hominis, atque in manna (quod similis est generis) natura seipsa contenta est. Itaque cum una atque eadem sit natura, ejus autem vis per omnia valeat, neque unquam illa a seipsa desciscat; omnino tanquam ex æquo subordinata tantum ad naturam poni debent hæc tria, cursus naturæ; exspatiatio naturæ; et ars sive additus rebus homo; ideoque in historia naturali ea omnia una et continua narrationum serie involvi par est: quod etiam Caius Plinius magna ex parte fecit; qui historiam naturalem pro dignitate complexus est, sed complexam indignissime tractavit. Atque hæc sit naturalis historiæ partitio prima.

CAPUT III.

Partitio historicæ naturalis, ex usu et fine suo: quodque finis longe nobilissimus historiæ naturalis sit ministratio prima ad condendam philosophiam; et quod hujusmodi historia (quæ scilicet sit in ordine ad eum finem) desideretur.

CETERUM historia naturalis ut subjecto triplex (quemadmodum diximus) ita usu duplex est. hibetur enim aut propter cognitionem rerum ipsarum, quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ. Nobilissimus autem finis historiæ naturalis is est; ut sit inductionis veræ et legitimæ supellex atque sylva; atque satis trahat ex sensu ad instruendum intellectum. Illa enim altera, quæ aut narrationum jucunditate delectat, aut experimentorum usu juvat, atque hujusmodi voluptatis aut fructus gratia quæsita est; inferioris profecto notæ est, et genere ipso vilior, præ ea, cujus ea est vis et qualitas, ut propria sit parasceve ad condendam philosophiam. Hæc enim demum ea est historia naturalis, quæ veræ et activæ philosophia solida et æterna basis constituitur; quæque lumini naturæ puro et minime phantastico primam accensionem præbet; cujus quoque neglectus et genius non placatus, acies illas larvarum, ac veluti regna umbrarum, quæ in philosophiis volitare cernuntur, cum maxima et calamitosa operum sterilitate nobis pessimo fato immisit. Affirmamus autem, et plane testamur, historiam naturalem, qualis in ordine esse debeat ad istum finem, non haberi, sed desiderari,

atque inter omissa poni oportere. Neque vero aciem mentis alicujus perstringant aut magna antiquorum nomina, aut magna novorum volumina, ut querelam istam nostram minus justam cogitet. Satis enim scimus haberi historiam naturalem, mole amplam, varietate gratam, diligentia sæpius curiosam. Attamen si quis ex ea fabulas, et antiquitatem, atque auctorum citationes et suffragationes, lites item inanes et controversias, philologiam denique, et ornamenta eximat (quæ ad convivales sermones hominumque doctorum noctes potius, quam ad instituendam philosophiam, sunt accommodata) profecto ad nihil magni res recidat. Itaque thesaurus quidam potius ad eloquentiam a nonnullis, quam solida et fida rerum narratio quæri et parari videtur. Præterea, non multum ad rem faciat memorare aut nosse florum, iridis, aut tulipæ, aut etiam concharum, aut canum, aut accipitrum eximias varietates. Hæc enim hujusmodi nil aliud sunt, quam naturæ lusus quidem et lascivia: et prope ad individuorum naturam accedunt. Itaque habent cognitionem in rebus ipsis exquisitam; informationem vero ad scientias tenuem et fere supervacuam. Atque hæc sunt tamen illa, in quibus naturalis historia vulgaris se jactat. Cum autem degeneraverit historia naturalis ad aliena, et rursus luxuriata sit in superfluis; tamen e contra magnæ utique et solidæ ejusdem partes aut prorsus prætermissæ sunt, aut negligenter et leviter tractatæ : universa vero inquisitione sua et congerie, nullo modo ad eum, quem diximus, finem (condendæ scilicet philosophiæ) apta et qualificata reperitur. Id in membris ipsius optime apparebit, atque ex comparatione ejus historiæ, cujus descriptiones hominibus sub oculos jam proponemus, ad eam, quæ habetur.

[blocks in formation]

QUANQUAM Vero e fide nostra esse censemus, hujus ipsius historiæ, quam desideramus, confectionem non aliis relinquere, sed nobis ipsis desumere, propterea quod quo magis hæc res omnium industriæ patere videatur, eo major subest metus, ne ab instituto nostro aberrent; ideoque eam ut tertiam instaurationis nostræ partem designavimus: tamen ut institutum nostrum de explicationibus sive repræsentationibus omissorum, perpetuo servemus; atque etiam, si quid nobis humanitus acciderit, ut aliquid in tuto positum sit; sententiam nostram et consilia de hac re jam hoc loco subjungere visum est. Historiæ generationum,

sive naturæ solutæ, quinque partes constituimus; eæ sunt historia ætheris, historia meteororum et regionum quas vocant aëris. Etenim tractum sublunarem ad superficiem usque terræ, et corpora in eo locata, historiæ meteororum attribuimus. Etiam cometis cujuscunque generis (utcunque se habeat rei veritas) tamen ordinis causa, locum inter meteora assignamus. Tertio subit historia terræ et maris, quæ conjuncta globum constituunt unicum. Atque hucusque rerum natura distribuitur ex locis et locatis: reliquæ duæ partes substantias rerum distinguunt, vel massas potius. Congregantur enim corpora connaturalia ad majores et minores massas : quæ collegia rerum majora et minora appellare consuevimus: habentque in politia mundana rationes inter se tanquam tribus et familiæ. Itaque quarto ordine ponitur historia elementorum sive collegiorum majorum; quinto et ultimo historia specierum sive collegiorum minorum. Elementa enim eo sensu accipi volumus, ut intelligantur non exordia rerum, sed tantum corporum connaturalium massæ majores. Majoritas autem illa accidit propter texturam materiæ facilem, simplicem, obviam et paratam; cum species a natura parce suppeditentur, propter texturam dissimilarem, atque in plurimis organicam. Virtutum vero illarum, quæ in natura censeri possint tanquam cardinales et catholicæ, densi, rari, levis, gravis, calidi, frigidi, consistentis, fluidi, similaris, dissimilaris, specificati, organici, et similium, una cum motibus ad illa facientibus, uti antitypiæ, nexus, coitionis, expansionis, et reliquorum (quorum historiam omnino congeri et confici volumus, etiam priusquam ad opus intellectus deveniatur) virtutum et motuum historiam, ejusque conficiendæ modum tum tractabimus, postquam explicationem triplicis illius partitionis, generationum, prætergenerationum, et artium absolverimus. Neque enim eam scilicet intra triplicem illam nostram partitionem inclusimus, cum non proprie sit historia, sed inter historiam et philosophiam veluti terminus medius. Jam vero de historia cœlestium, et deinceps de reliquis dicemus atque præcipiemus.

CAPUT V.

Resumitur tractanda historia cœlestium; qualis et esse debeat in genere, et quod legitima hujusce historia ordinatio versetur in triplici genere præceptorum; videlicet, de fine, de materia, ac de modo conficiendæ hujusmodi historia.

HISTORIAM Cœlestium simplicem esse volumus, nec dogmatibus imbutam; sed veluti suspensa vi et doctrina theoriarum; quæque solummodo phanomena ipsa sincera complectatur, et separata, quæ jam dogmatibus fere concreverunt; denique quæ narrationes proponat eo prorsus modo, ac si nihil ex artibus astronomiæ et astrologiæ decretum esset, sed experimenta tantum et observationes exacte collecta et perspicue descripta forent. In quo genere historiæ nihil adhuc invenitur, quod nostro respondeat voto. Hujusmodi quiddam tantummodo cursim et licenter attigit Caius Plinius: sed optima foret ea

historia cœlestium, quæ ex Ptolemæo, et Copernico, | ad contemplationem cœlestium in physicis rationibus

collocamus: per physicas rationes intelligendo non eas quæ vulgo esse putantur, sed tantum doctrinam circa illos appetitus materiæ, quos nulla regionum aut locorum diversitas distrahere aut disterminare queat. Neque propterea (ut ad propositum revertamur) ulli diligentiæ parci volumus, quæ circa phænomenorum ipsorum cœlestium narrationes et observationes possit impendi. Nam quanto uberior

nia erunt et magis in promptu et firmiora. De quo antequam plura dicamus, est plane quod gratulemur et mechanicorum industriæ, et doctorum quorundam hominum curæ et alacritati, quod jam nuper per instrumentorum opticorum veluti scaphas et naviculas nova tentari cœperint cum cœlestibus phænomenis commercia. Atque hoc inceptum et fine et aggressu nobile quoddam et humano genere dignum esse existimamus: eo magis quod hujusmodi homines et ausu laudandi sint et fide; quod ingenue et perspicue proposuerunt quomodo singula illis constiterint. Superest tantum constantia cum magna judieii severitate, ut et instrumenta mutent; et testium numerum augeant; et singula, et sæpe experiantur, et varie, denique ut et sibi ipsi objiciant, et aliis patefaciant quicquid in contrarium objici possit, et tenu

et doctioribus astronomiæ scriptoribus exprimi et erui possit, si artem experimento plane spolies, adjunctis etiam recentiorum observationibus. Quod si cui mirum videatur, nos tanto labore parta, aucta, emendata, rursus ad primam imperitiam, et nudarum observationum simplicitatem retrahere velle; nos vero nulla cum priorum inventorum jactura, tamen longe majus opus movemus; neque enim calculos aut prædictiones tantum meditamur, sed phi-suppetat apparentiarum hujusmodi copia, tanto omlosophiam; eam scilicet, quæ de superiorum corporum non motu solummodo, ejusque periodis, sed substantia quoque et omnimoda qualitate, potestate, atque influxu, intellectum humanum informare, secundum rationes naturales atque indubitatas, absque traditionum superstitione et levitate, possit; atque rursus in motu ipso invenire atque explicare, non quid phænomenis sit consentaneum, sed quid in natura penitus repertum, atque actu et reipsa verum sit. Facile autem quis cernat, et eos, quibus terram rotari placet, et eos contra, qui primum mobile, et veterem constructionem tenuerunt, æqua fere et ancipiti phænomenorum advocatione niti. Quin et ille novæ constructionis nostra ætate auctor, qui solem secundi mobilis, quemadmodum terram primi mobilis centrum constituit, ut planetæ in propriis suis conversionibus circa solem choreas ducere videanturissimum quemque scrupulum non spernant; ne forte (quod ex antiquioribus nonnulli de Venere et Mercurio suspicati sunt) si cogitata ad exitum perduxisset, belle profecto rem conficere potuisse videtur. Neque vero nobis dubium est, quin et aliæ hujusmodi constructiones ingenio et acri cogitatione adinveniri possint. Neque illis, qui ista proponunt, admodum placet, hæc, quæ adducunt, prorsus vera esse, sed tantummodo ad computationes et tabulas conficiendas commode supposita. At nostra ratio alio spectat; non enim concinnationes, quæ variæ esse possunt, sed veritatem rei quærimus, quæ simplex est. Ad hoc vero historia phænomenorum sincera viam aperiret, infecta dogmate obstruet. Neque illud tacemus, nos in hac ipsa historia cœlestium, ad normam nostram facta et congesta, spem per se ponere veritatis circa cœlestia inveniendæ ; sed multo magis in observatione communium passionum et desideriorum materiæ in utroque globo. Etenim ista æthereorum et sublunarium quæ putantur divortia, commenta nobis videntur et superstitio cum temeritate; cum certissimum sit complures effectus, veluti expansionis, contractionis, impressionis, cessionis, congregationis ad massas, attractionis, abactionis, assimilationis, unionis, et similium, non solum hic apud nos, sed et in fastigiis cœli, et in visceribus terræ locum habere. Atque non alii interpretes magis fidi adhiberi aut consuli possunt, ut intellectus humanus et ad profunda terræ, quæ omnino non cernuntur, et ad alta cœli, quæ plerumque fallaciter cernuntur, penetret. Itaque optime antiqui, qui Proteum illum multiformem, etiam vatem ter maximum fuisse retulerunt; qui futura, præterita, et occulta præsentium novisset. Nam qui materiæ passiones catholicas novit, atque per hæc novit quid esse possit; non poterit non nosse etiam quid fuerit, quid sit, et quid futurum sit, secundum summas rerum. Itaque plurimum spei et præsidii

illis eveniat, quod Democrito et aniculæ suæ evenit circa ficus mellitas, ut vetula esset philosopho prudentior, et magnæ et admirabilis speculationis causæ subesset error quispiam tenuis et ridiculus. At ista tanquam præfati in genere, accedamus ad descriptionem historiæ cœlestium magis explicatam; ut ostendamus quæ et qualia circa cœlestia quæri oporteat. Primo igitur quæstiones naturales, aut saltem ex iis nonnullas, easque præcipuas proponemus: iis usus humanos, quales verisimile est ex cœlestium contemplatione educi posse, adjiciemus; hæc utraque tanquam historiæ scopum, ut quibus historiam cœlestium componere curæ erit, norint quid agatur, easque quæstiones una cum operibus illis et effectis habeant in animo et intueantur; unde talem instituant et parent historiam, qualis ad judicia hujusmodi quæstionum, et præbitionem hujusmodi fructus et utilitatum erga genus humanum, sit accommodata. Quæstiones autem intelligimus ejus generis, quæ de facto naturæ quærant, non de causis. Hoc enim pertinet proprie ad historiam. Deinde distincte monstrabimus in quibus historia cœlestium consistat : quæque ejus sint partes; quæ res apprehendendæ aut exquirendæ, quæ experimenta sint comparanda et procuranda, quæ observationes adhibendæ et pensitandæ, proponentes tanquam topica quædam inductiva, sive articulos ad interrogandum de cœlestibus. Postremo præcipiemus nonnulla non solum de eo, quod quæri oporteat, sed et de hoc, quomodo quæsita debeant pensitari, etiam exhiberi, atque in literas referri, ne primæ inquisitionis diligentia pereat in successione, aut, quod pejus est, infirmis et fallacibus initiis nitantur progressus qui sequentur. In summa, dicemus et ad quid quæri debeat circa cœlestia, et quid, et quomodo.

CAPUT VI.

Quod quæstiones philosophicæ circa cœlestia, etiam quæ præter opinionem sunt, et quodammodo duræ, recipi debeant: proponuntur vero quinque quæstiones circa systema ipsum; videlicet, an sit systema ? et, si sit, quod sit centrum ejus, et qualis profunditas, et qualis connexio, et qualis partium collocatio?

EXISTIMABIMUR autem plerisque proculdubio reliquias quæstionum veterum, jampridem quasi tumulo conditas et sepultas, rursus eruere, et fere manes earum evocare, iisque novas insuper quæstiones adspergere. Sed cum ea, quæ adhuc habetur circa cœlestia, philosophia nihil habeat firmitudinis; cumque illud nobis perpetuo ratum et fixum sit, omnia novo legitimæ inductionis judicio sistere; cumque si forte quæstiones aliquæ a tergo relinquantur, tanto minus operæ et diligentiæ consumetur in historia, propterea quod supervacuum fortasse videbitur ea inquirere, de quibus quæstio non fuerit mota; necesse habemus quæstiones, quas ubique porrigit rerum natura, in manus accipere. Quin quo minus certi sumus de quæstionibus per viam nostram determinandis, eo nos minus difficiles præbemus in iisdem recipiendis. Exitum enim rei videmus. Prima igitur ea quæstio est, An sit systema? Hoc est, An mundus sive universitas rerum sit globosa secundum totum, cujus sit centrum aliquod? An potius globi particulares terræ et astrorum spargantur; et singuli suis hæreant radicibus, absque systemate, et medio sive centro communi. Atque certe jactavit schola Democriti et Epicuri, auctores suos mœnia mundi diruisse. Neque tamen id prorsus secutum est ex iis, quæ ab illis dicta sunt. Nam Democritus cum materiam sive semina copia infinita, attributis et potestate finita, eademque agitata, nec ab æterno quovis modo locata, posuisset, vi ipsa illius opinionis adductus est, ut mundos multiformes, ortui et interitui obnoxios, alios melius ordinatos, alios male hærentes, etiam tentamenta mundorum et intermundia statueret. Sed tamen ut hoc receptum fuisset, nihil officiebat quin illa pars materiæ, quæ deputata est huic ipsi mundo, qui nostro generi est conspicuus, obtinuerit figuram globosam. Necesse enim fuit ut singuli ex illis mundis figuram aliquam accepissent. Etsi enim in infinito medium aliquod esse nequeat, tamen in partibus infiniti rotunda figura subsistere potest, non minus in mundo aliquo quam in pila.

Verum Democritus sector mundi bonus fuit, in integralibus autem mundi etiam infra mediocres philosophos. At opinio illa, de qua nunc loquimur, quæ destruebat et confundebat systema, fuit Heraclidis Pontici, et Ecphanti et Nicetæ Syracusani, et præcipue Philolai, atque etiam nostra ætate Gilberti, et omnium (præter Copernicum) eorum, qui terram planetam et mobilem, et tanquam unam ex astris, crediderunt. Atque ille opinio hanc vim habet, ut planetæ et stellæ singulæ, atque etiam aliæ innumeræ, quæ conspectum nostrum ob distantiam fugiunt, necnon aliæ, quæ nobis sunt invisibiles propter

naturam non lucentem sed opacam, suos quæque sortita globos, et formas primarias, per expansionem istam, quam suspicimus, immensam, sive vacui sive corporis cujusdam tenuis et fere adiaphori, tanquam insulæ in pelago immenso spargantur et pendeant, atque super centrum non commune aliquod, sed quæque globi sui proprii volent; aliæ simpliciter, aliæ cum motu nonnullo centri progressivo. Atque illud maxime durum est in hac opinione, quod tollunt quietem sive immobile e natura. Videtur autem, quemadmodum sunt in universo corpora, quæ rotant, id est, motu feruntur infinito et perpetuo; ita et ex opposito debere esse corpus aliquod, quod quiescat: quibus interponitur media natura eorum quæ feruntur recta, cum motus rectus partibus globorum conveniat, et rebus exulantibus extra patrias suas, quæ ad globos connaturalitatis suæ movent, ut cum iis unitæ ipsæ quoque aut rotent aut quiescant. Verum huic quæstioni (nempe an sit systema ?) finem dabunt ea, quæ circa motum terræ, an scilicet terra stet aut rotet? atque circa substantiam astrorum, an sit solida aut flammea? et circa æthera, sive spatia cœli interstellaria, an sint corporea aut vacua? decerni poterunt. Nam si terra stet, et cœli motu diurno circumvolvantur, proculdubio est systema: quod si terra rotet, tamen non prorsus evincitur non esse systema, propterea quod aliud possit poni centrum systematis, videlicet sol, aut aliud quippiam. Rursus, si unicus globus terræ sit densus et solidus, videtur materia universi coire et densari ad centrum illud: quod si inveniantur luna aut alii ex planetis constare etiam ex materia densa et solida, videntur ex eo coire densa non ad centrum aliquod, sed sparsim et quasi fortuito. Postremo, si ponatur vacuum coacervatum in spatiis interstellaribus, videntur globi singuli habere circa se effluvia tenuiora, et deinde vacuum. Quod si et illa spatia corpore replentur, videtur esse unio densorum in medio, et rejectio tenuiorum ad circumferentiam. Plurimum autem confert ad scientias, nosse conjugationes quæstionum, propterea quod in aliquibus invenitur historia sive materia inductiva ad eas dirimendas, in aliquibus non item. Dato vero systemate, proxime accedit quæstio ea secunda, quod sit centrum systematis? Enimvero si aliquis ex globis locum centri occupare debeat, occurrunt globi imprimis duo, qui naturam medii sive centri præferre videntur, terra et sol. Pro terra suffragantur aspectus noster et inveterata opinio, atque illud omnium maxime, quod cum densa coëant in angustum, rara in latum diffundantur (area autem omnis circuli contrahatur ad centrum) videtur sequi quasi necessario, ut angustiæ circa medium mundi statuantur, ut proprius locus et tanquam unicus ad corpora densa. Pro sole autem facit ratio illa, quod cujus partes sunt in systemate maximæ et potissimæ, ei is locus assignari debeat, ex quo ipse in universum systema maxime agere et se communicare possit. Quando vero is sit sol, qui mundum vivificare plurimum videatur, impertiendo calorem et lucem; rite omnino atque ordine videri possit collocatus in medio mundi. Accedit et illud, quod sol manifeste habeat assectatores Venerem et Mercurium, etiam, ex sententia Tychonis, planetas re

« VorigeDoorgaan »