Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sit. Casum nimirum proculdubio multis inventis principium dedisse, sumpta ex natura rerum occasione. Num ideo in ignis invento Prometheum novæ Indiæ ab Europæo dissensisse, quod apud eos scilicis non est copia. Itaque in his, quæ præsto sunt, casum largius inventa exhibere; in iis, quæ ab usu quotidiano semota sunt, parcius sed utcunque omnibus seculis parturire et parere. Neque enim causam videri, cur casus consenuisse putetur, aut effoetus jam factus. Igitur ita cogitabat, si hominibus non quærentibus et aliud agentibus multa inventa occurrunt, nemini sane dubium esse posse, quin iisdem quærentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat, quod magno conatu scrutantem antea fugit, tamen in summa rerum proculdubio contrarium inveniri. Casum enim operari raro, et sero, et sparsim; artem contra constanter, et compendio, et turmatim. Etiam ex inventis ipsis, quæ jam in lucem prodita sunt, de iis, quæ adhuc latent, conjecturam rectissime capi putabat. Eorum autem nonnulla ejus esse generis, ut antequam invenirentur, haud facile cuiquam in mentem venisset, de iis aliquid suspicari. Solere enim homines de novis rebus ad exemplum veterum et ad phantasiam ex iis præceptam hariolari: quod opinandi genus fallacissimum est, quandoquidem ea, quæ ex rerum fontibus petuntur, per rivulos consuetos non utique fluunt: veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque ita dixisset, inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quæque maximæ ex longo intervallo quaterentur et dejicerentur; homines sane de viribus tormentorum et machinarum per pondera, et rotas, et similia multiplicandis, multa et varia commentaturos fuisse; de vento autem igneo vix unquam imaginationem aliquam occursuram fuisse; ut cujus exemplum non vidissent, nisi forte in terræ motu aut fulmine, quæ ut non imitabilia rejecissent. Eodem modo si ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset: esse quoddam fili genus ad vestium et supellectilis usum, quod filum lineum aut laneum longe tenuitate, ac nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie excelleret, homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de alicujus animalis pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine aliquid opinaturos fuisse: de vermis autem alicujus textura, eaque tam copiosa et anniversaria, nil cogitaturos. Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod emisisset, ludibrio certe futurum fuisse: ut qui novas aranearum operas somniaret. Quare eandem et eorum, quæ in sinu naturæ adhuc recondita sunt, magna ex parte, rationem esse, ut hominum imaginationes et commentationes fugiant et fallant. Itäque sic cogitabat, si cujus spem de novis inventis cohibeat, quod, sumpta ex iis quæ præsto sunt conjectura, ea aut impossibilia, aut minus verisimilia putet, eum scire debere, se non satis doctum ne ad optandum quidem commode et apposite esse. Sed rursus cogitabat, esse ex jam inventis alia, diversæ et fere contrariæ naturæ, quæ fidem faciant, posse

ma quæque principia eventum trahere. Etiam ex natura temporis bene ominabatur: omnium enim consensu Veritatem Temporis filiam esse. Summæ igitur infirmitatis et pusillanimitatis esse, auctoribus infinita tribuere, auctori autem auctorum, atque omnis auctoritatis, Tempori, jus suum denegare. Neque solum de temporis communi jure, sed et de nostræ ætatis prærogativa bene sperabat. Opinionem enim, quam homines de antiquitate fovent, negligentem esse, ac vix verbo ipsi congruam. Antiquitatem enim proprie dici mundi ipsius senium, aut ætatem provectiorem. Atque revera consentaneum esse, quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expetamus, quam a juvene, ob experientiam, et eorum quæ vidit, et audivit, et cogitavit multitudinem: eodem modo et a nostra ætate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora, quam a priscis temporibus, sperari par esse; utpote ætate mundi grandiore, et infinitis experimentis, et observationibus cumulata et aucta. Neque pro nihilo æstimandum, quod per longinquas illas navigationes et peregrinationes, quæ nostra ætate increbuerunt, plurima in natura patuerunt, quæ novam philosophiæ lucem affundere possint. Quin et turbe hominibus esse, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines intra veterum inventa et angustias steterint. Etiam temporum conditionem in Europa, civilium rerum respectu, non alienam esse. Aucta Anglia, pacata Gallia, lassata Hispania, immota Italia et Germania. Itaque libratis regum maximorum potentiis, et incusso nationum nobilissimarum statu, res ad pacem, quæ scientiis instar tempestatis serenæ et benignæ est, inclinare. Neque ipsum rei literariæ statum hisce temporibus incommodum esse : sed et quandam opportunitatem præ se ferre, tum ob imprimendi artem, antiquis incognitam, cujus beneficio singulorum inventa et cogitata fulguris modo transcurrere queant, tum ob religionis controversias, quarum tædio fortasse homines ad Dei potestatem, sapientiam, et bonitatem in operibus suis contemplandum facilius animum adjicere possint. Si quis autem sit, qui consensu et temporis diuturnitate in veterum placitis moveatur, is, si in res acutius introspiciat, ductores admodum paucos, reliquos sectatores tantum et numerum esse reperiet; homines nimirum, qui ab ignorantia ad præjudicium transierunt, neque in verum consensum (qui interposito judicio fit) unquam coïerunt. Atque ipsam temporis diuturnitatem recte consideranti in angustias parvas redigi. Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria hominum fere versatur, vix quinque centurias seponi, quæ scientiarum proventui utiles et feraces fuerint, easque ipsas longe maxima ex parte aliis scientiis, non illa de natura satas et cultas fuisse. Tres enim doctrinarum revolutiones et periodos numerari: unam apud Græcos, alteram apud Romanos, ultimam apud occidentales Europa nationes: reliqua mundi tempora bellis et aliis studiis occupata, et quoad scientiarum segetem sterilia et vasta inveniri. Atque de tempore sic cogitabat: etiam ex casus vi et natura hujusmodi divinationem sump-genus humanum nobilia inventa etiam ante pedes

sint ad ingenii commenta, semel ab evidentia rerum
disjuncta et distracta. Atque hæc, quæ dicta sunt,
singula impulsum quendam ad spem faciendam ha-
bere: ante omnia autem certissimam spem esse ex
præteriti temporis erroribus. Atque (quod etiam
quispiam de civili statu non prudenter administrato
dixit) quod ad præterita spectando pessimum, id
ipsum ad futura optimum esse. Cessantibus enim
hujusmodi erroribus (ad quod ipsa monita primum
gradum præstant) maximam rerum conversionem
fore. Quod si homines per tanta annorum spatia
viam tenuissent, nec tamen ulterius progredi potu-
issent, ne spem quidem ullam subesse potuisse.
Tunc enim manifestum fuisse, difficultatem in ma-
teria et subjecto (quæ nostræ potestatis non sunt)
non instrumento (quod penes nos est) hoc est, in
rebus istis earumque obscuritate, non in animo hu-
mano et ejus adoperatione, esse.
Nunc autem ap-
parere, viam non aliqua mole aut strue imperviam,
sed ab humanis vestigiis deviam esse: itaque solitu-
dinis metum paulisper offundere, nec ultra minari.
Postremo et illud statuit, si spei multo imbecillior
et obscurior aura ab isto novo continente spiraverit,
tamen experiundum fuisse. Non enim pari periculo
rem non tentari, et non succedere: cum in illo
ingentis boni, in hoc pusillæ humanæ operæ jactura
vertatur. Verum et dictis et non dictis visum est
ei, spei abunde esse, non tantum homini industrio
ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad
credendum.

posita præterire et transmittere. Utcunque enim | formident, cum artium phænomena manipuli instar pulveris tormentarii, vel fili bombycini, vel acus nauticæ, vel sacchari, vel similia inventa quibusdam rerum et naturæ proprietatibus niti videantur; imprimendi certe artem nihil habere, quod non sit apertum, et fere obvium, et ex antea notis conflatum. Solere autem mentem humanam in hoc inventionis curriculo tam lævam et male compositam esse, ut in nonnullis primo diffidat, et non multo post se contemnat: atque primo incredibile videri, aliquid tale inveniri posse: postquam autem inventum sit, rursus incredibile videri, id homines tam diu fugere potuisse. Atque hoc ipsum quoque ad spem trahebat, superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et applicandis deduci possit. Etiam illa auspicia ut bona et læta accepit, quæ in artibus mechanicis observavit, atque eorum successu, præsertim ad philosophiam comparato: artes enim mechanicas ut auræ cujusdam vitalis participes, quotidie crescere et perfici; philosophiam vero statuæ more adorari et celebrari, nec moveri. Atque illas in primis auctoribus rudes et fere informes ac onerosas se ostendere : postea novas vires et commoditates adipisci. Hanc autem in primo quoque auctore maxime vigere, ac deinceps declinare. Neque aliam hujus contrarii successus causam veriorem esse, quam quod in mechanicis multorum ingenia in unum coëunt; in philosophia autem singulorum ingenia ab uno quopiam destruuntur. Nam postquam dedititii facti sunt, amplitudinem non addere, sed in uno ornando aut stipando servili officio occupari. Quare omnem philosophiam, ab experientiæ radicibus, ex quibus primum pullulavit et incrementum cepit, avulsam, rem mortuam esse. Atque hac cogitatione arrectus, etiam illud notavit; facultates artium et scientiarum, aut empiricas, aut rationales, sive philosophicas, omnium concensu esse: has autem se non bene adhuc commissas et copulatas videre. Empiricos enim, formicæ more, congerere tantum et uti: rationales autem, aranearum more, telas ex se conficere. Apis vero rationem mediam esse, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri eliciat, sed eam etiam propria facultate vertat et digerat. Neque absimile veræ philosophiæ opificium esse; quæ ex historia naturali et mechanicis experimentis præbitam materiam non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit. Neque se nescire, esse ex empiricorum numero, qui se non mere empiricos haberi volunt, et ex dogmaticis, qui se in experientia industrios et perspicaces videri ambiunt: verum hæc fuisse et esse quorundam hominum artificia, existimationem quandam, ut alteruter in sua secta excellere videatur, captantium: revera autem harum facultatum divortia et fere odia semper valuisse. Quare ex arctiore earum et sanctiore fœdere omnia fausta et felicia portendi putabat. Etiam illud libenter vidit: intuebatur nempe infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis (si quis vere judicet) inutilibus collocant, quarum pars quota, si ad sana et solida verteretur, nullam non difficultatem superare posset. Neque esse quod homines particularium multitudinem re

Cogitavit et illud, studio accenso et spe facta, de modis perficiendi videndum esse. Hæc itaque sunt, quæ ei circa hoc generaliter visa sunt: quæ etiam nudis et apertis sententiis claudere et complecti consentaneum putavit. Visum est ei, plane ab iis, quæ jam facta sunt, diversa facienda; itaque rerum præteritarum redargutionem ad futura vice oraculi fungi. Visum est ei, theorias et opiniones, et notiones communes, quantum rigore mentis et constantia obtineri potest, penitus aboleri: et intellectum planum et æquum ad particularia de integro accedere: ut fere non alius ad regnum naturæ, quam ad regnum cœlorum, pateat aditus; ad quod nemini nisi sub persona infantis ingredi liceat. Visum est ei, particularium sylvam et materiem, et numero, et genere, et certitudine, aut subtilitate, ad informationem sufficientem colligi et congeri, tum ex naturali historia, tum ex experimentis mechanicis, atque ex iis potissimum, quia natura plenius se prodit, cum ab arte tenetur et urgetur, quam in libertate propria. Visum est ei, eandem materiam ea ratione in tabulas atque in ordinem redigi et digeri, ut intellectus in eam agere, atque opus suum exsequi possit: cum nec Verbum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit; visum est a particularibus, in tabulas relatis, ad novorum particularium inquisitionem minime confestim transeundum (quod tamen et ipsum res utilis sit, et instar experientiæ cujusdam literatæ) sed ad generales et communes comprehensiones prius procedendum, et naturali sane intellectus processui eatenus indulgendum. Sed simul visum est ei, intellectus motum et impetum naturalem, sed pravum,

a particularibus ad comprehensiones superiores et | valde imperitus esset, et prorsus inexplorato viam magis generales (qualia sunt principia quæ vocant artium et rerum) saliendi, et reliqua descendendo per media expediendi, omnino cohibendum: sed comprehensiones proximas primo, ac deinceps medias eliciendas et inveniendas, atque per gradus continuos, et scalam veram adscendendum: fere enim contemplationum et intellectus vias in bivium illud moralium, antiquis decantatum, coincidere: alteram enim viam, primo ingressu planam, ad avia ducere, alteram, a principio arduam et suspensam, in plana desinere. Visum est ei, talem inductionis formam introduci, quæ ex aliquibus generaliter concludat; ita ut instantiam contradictoriam inveniri non posse demonstretur: ne forte secundum pauciora, quam par est, et ex iis, quæ præsto sunt, pronuntiemus, et (quod unus ex antiquis dixit) scientiam in mundis propris et non in mundo communi quæramus. Visum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quæ non ad mensuram facta sit, et aptata particularium, ex quibus elicitur: sed amplior aut latior sit, eamque amplitudinem sive latitudinem suam ex novorum particularium designatione, quasi fidejussione quadam, firmet. Ne vel in jam notis tantum hæreamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas prensemus. Visum est ei, multa præter hæc inveniri, quæ non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam insigniter faciant. Quæ omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) provocandum et effectis standum.

Cogitavit et illud; rem quam agit, non opinionem, sed opus esse, eamque non sectæ alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensæ fundamenta jacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suscipiendam esse. Reperit autem, homines in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famæ et ostentationi servire: quin et eos potissimum, qui minus solida proponunt, solere ea, quæ adferunt, obscura et ambigua luce venditare, ut facilius vanitati suæ velificare possint. Putare autem, se id tractare, quod ambitione aliqua aut affectione polluere minime dignum sit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum

[ocr errors]

inire vellet) ut satis meminerit, inveteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio subverti, vi et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore conjungi potest) ut contradictiones ante exstinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de natura opus, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem præbiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus civilibus plus, quam vellet, immistus esset, id longum videri: præsertim cum incerta vitæ cogitaret, et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in vulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis fortasse esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia visum est ei, tabulas inveniendi, sive legitimæ inquisitionis formulas, hoc est, materiem particularium ad opus intellectus ordinatam, in aliquibus subjectis proponi, tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere visibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut vera viæ, aut errorum devia in clariore luce ponere; aut ea quæ afferuntur nihil minus, quam verba esse, evidentius demonstrare possit: neque etiam quod magis fugiendum esset, ab homine, qui aut rei diffideret, aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Fieri autem posse ut si destinata perficere non detur, ut sunt humana tamen ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majoribus auxiliis, ab oblatis monita, reliqua ex se et sperare et potiri possint. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus hæc satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Visum est autem, nimis abruptum esse, ut a tabulis ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quædam præfari oportuisse, quod et jam se fecisse arbitratur; nec universa, quæ huc usque dicta sunt, alio tendere. Postremo visum est ei, si quid in his, quæ dicta sunt, aut dicentur, boni inveniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.

[blocks in formation]

tiones asseruisse.

tentiam quoque meam scripto mandandam persuasit. Atque hic ut in solido locetur quod instituti tui pars Non dubitas, quin Cogitata et Visa tua legerim; est potissima, videntur mihi exempla tua fuisse testor id factum a me summa cum voluptate, cum id petenda ex iis quæ liberales tradunt scientiæ, sepopræcipui amoris argumentum interpreter, quod ha- sitis quæ sunt de raro contingentibus, et, ut in conbeas me in tuorum numero, quibus censendos offers fesso est, facile refutari possunt; sed convertendam ingenii tui nondum evulgatos labores. Quo nomine fuisse censorii styli aciem in ea quæ generalia præfer me, quæso, hæc dicentem. Primo, si intimo er- struunt et tanquam non subvertenda axiomata et ga te affectui, ingenium tuum, actiones et sermones canones defenderunt nobilissima omnis ævi ingenia. id pretium diceretur, quod tui in me amoris est, lice- Apud eruditos enim nihil certius, quam illud artium ret hæc mutuis illigata complexibus sociari. Sed genus, cui scholastica olim natio nomen dedit quadomnis excluditur paritas, ubi ea sortis nostræ dispa-riviales, positiones suas per irrefutabiles demonstraritas est, et tam longe dissident, quibus favor utrinque noster probare se nititur. Me itaque quod attinet, ex sese illa æstimari permitto, et æterno observantiæ nexu habebis me tibi devinctissimum. Ad operis tui argumentum ut accedam, est id ampla maxime insignium speculationum congeries, ut in admirationem me rapiat (qua perpetuo me defixum tenebis) quod civilibus negotiis occupatissimus et summe acciti otii, quibus nullum prorsus cum declamatis in schola dogmatibus commercium est, quicquid tamen optimæ frugis recondunt scientiarum præcipuæ, id omne accuratissimo selectu transtuleris in libri tui materiam. Quanquam enim alicubi prorsus declines a trita et pervulgata in scholis docendi ratione, quæ apud nullius non gentis et seculi sapientes habita fuit unica veri norma; tamen et in illis, et quicquid toto moliris opere, artificem te nobis probas versatili dexteritate. De me id fateor exerte, si institutum spectetur qua in eruditionis latifundia excurrit, excerpendum me literatorum gregi. Cum tamen ita prompte vocatis ad tui tractatus censuram amicis audire libenter velle videaris, si quid mihi aut aliis occurrerit decretorio confodiendum stylo, eo me redactum sentio, ut judicium meum dissimulare non liceat, aperteque contestor ex eorum me numero, qui solidiora esse statuunt artium nostrarum fundamenta, quam tota dissertationis tuæ series admittit. Primo enim cum objicis sinistros eventus et errores practicæ medicinæ, non ignoras mali id redundare ex neglecta artis regula. Nam ne centesimus quidem medicæ cautionis observantem se præbet; et ea aliquando ægri corporis constitutio est, ut exacte doceri medicum non patiatur. Paucos enim reperias, qui rebus sic sese habentibus recte se explicent. Est et ubi malum ex se arti cedere nescit, quod in multis morbis accidens esse nosti; quandoque et in abdito causa, quam nullæ deprehendant conjecturæ. Quicquid sit; ego mihi persuadeo, illud practicæ medicina (prout hodie exercetur) probrum refundi in profitentium incuriam aut inscitiam, aut aliam ingenii mei caliginem, quod minus felices habeat successus. Pauci enim medicos agentium ita in arte sua exercitati sunt, ut quidem quæ ex arte præscribunt flagitant. Atque hæc licet ad eam perfectionem non assurgat, admirandis tamen sanitatis adminiculis abundat, ut per tot seculorum decursum exploratissimæ fidei docuerunt experimenta, quæ regiam velut viam pandunt ad commendatissimam per te quoque scientiam. Alchymia et magia axiomatibus quibus dam constant sane dignis, quæ assensum impetrent. Sed tota artificum industria ita subtilitatem et imposturas miscet, ut non tantum fraus et fraudum fabri contemptum incurrant, sed et ludibriis excipiantur.

In aliis quoque, triviales dictis, eæ nobis supersunt regulæ velut per manus traditæ, quæ plerumque fine suo, in quem scientia quæque collineat, non excedunt. Jam vero si nos consilio tuo ductiles præbeamus, id est, communes notiones homini insitas exuamus, deletisque omnibus actionibus nostris, operibus et maximis, repuerascere conemur, quo liceat intrare regnum naturæ, ut ex sacri codicis præscripto enitendum nobis est ad regnum cœlorum, me quidem judice, nihil certius est, quam sic præcipiti gradu eundum esse in barbariem, unde post aliquot seculorum millia nihilo instructiores emergamus theoreticis adjumentis, quam nunc sumus. Nam ita demum vere secundam ordiremur pueritiam, facti tabula rasa, ubi, deletis priorum principiorum vestigiis, resuscitare jubemur novi mundi primordia, et ab experimentis operum et sensuum (hanc enim in particularibus insistis probandi viam) colligere quod in intellectu efformetur in notionem generalem, ex decantato illo apud omnes effato, "In intellectu nihil esse, quod non prius fuerit in sensu." Neque verisimilitudine careat, posse nobis evenire, ut si ratio ineatur eruditionis, cum finienda erit Platonici anni revolutio, longe ea infra istud, quo nunc censetur, pretium decrevisse videri possit. Quod doctrinam nobis spondes excellentiorem, quam hodie inter nos viget, ab experimentis petendam, si latentes naturæ sinus pertentare et aperire liberet, stabilita in particularibus fide, non magis ad rem facit, quam si eo incites, quo naturalis hominem instinctus rapit sine admotis exterius hortationibus. Neque enim aliud patitur ratio, quam ut infinita sint membra in omnibus mundi partibus (neque enim hic cogitationes nostræ intra Europæ terminos cohibendæ sunt) quæ viam insistunt quo digitum intendis, tam acri et solicita diligentia ut magis intendi nequeat industria. Omnibus enim insita est sciendi cupiditas, non ita exsatianda, quin exardescat vehementius, ut hydrops sibi indulgens crescit. Sed quomodo anres præbituros persuadere paranti, evertendas prorsus quibus solide constitutis inhærent sententias et universim admista theorica, tam suis, quam majorum, experimentis superexstructa, non video adferri quo inducar ut credam. Porro asserere mihi licet non invita, ut opinor, probabilitate, si tacitas intra cogitationes ad examen revocetur, quantum exuberent naturæ documenta usu comperta per totum, qua expanditur, universum, quinque aut sex ista, quæ venditas selecta et a te probata, et hodiernæ curiositati deberi vis, misere se tuerentur inter aliquot centena naturæ arcana, quibus in lucem quotidie protrahendis aut solertia ministra est, aut favet casus, et comparari possunt aut partim

præferri iis, quæ a te designata sunt. Sed demus, sequatur assensus posse a te conferri quod ad scientiarum faciat augmentum, et universalis apud nos theoriæ notiones et axiomata fingamus extincta, suffectis noviter repertis ; quid beneficii redundabit ex hac mutatione in eruditionem et scientias? Nihil certius, quam nova hæc, et quæ in eorum appendicem veniunt, ubi semel recepta fuerint, commendantibus inventoribus, et illorum asseclis gratiam priscam sensim amissura, et oblivioni tradenda, ex naturæ scito fluxus illos et refluxus alternantis, atque ita ex temporum decursu penitus habitura interitum; fortasse etiam aliis idem, quod tu nunc venditas, agitantibus, nimirum propositis adminiculis, quibus exactius limentur augendæ scientiæ. Semper enim quæ majoribus fuerunt probro, in minoribus renasci solent. Quare frustra est, quisquis ab illorum exercitationibus et tota commentandi industria aliud speraverit, quam quod priscæ observationis sit, ut fido nobis et per scripta tradito relatu constat. Hic in mentem mihi venit quod notat Paterculus, ubi de excellentissimis Græcorum et Romanorum ingeniis agit, cum florentissimæ essent ipsorum res, hanc dari posse non improbabilem causam, quæ ea pessum dedit, ut postea docuit eventus, natura" quod summo studio petitum est, adscendit ad summum, difficilisque in perfecto mora est." Adeo ut homines, si senserint ulteriore se prohiberi adscensu, in ipso constitutos fastigio, sponte descendant, abdicatisque exercitationibus quibus plurimum inest momenti, nova affectent, tanquam occupata ab aliis materia, in qua prius laborabant. Et præsertim id eloquentiæ fatum fuit illis temporibus, ut cum posteriores desperarent posse a se præteriri priores, aut eos æquari, sequeretur neglectus et contemptus priscæ exercitationis, et per aliquot secula sermo et stylus contraheret sordes et rubiginem, donec ultima periodus novam reduxit faciem, emergentibus et se incitantibus illustribus ingeniis ad resumendos recens animatæ diligentiæ impetus, propellendosque in summum perfectionis fastigium labores non in eloquentiæ duntaxat studio, sed et quousque se porrigunt scientiarum omnium pomoria. Neque enim falli illum puto, quisquis existimaverit, artes omnes, prout publice nunc docentur, nullo non ævo extitisse, non tamen pari in omnibus locis mensura, neque eodem loco semper pari numero, sed ex temporum genio mutationibus obnoxio, nunc auctiores florentioresque, nunc inexsuscitatæ et cum tenebricosæ institutionis methodo rudi. Ratio ex me si quæratur, facit pro me doctrina Aristotelis et aliorum elaboratissimi ingenii virorum, a quibus supersunt nobis plurima adminicula; unde id probetur et ad liquidum deducatur, quod aliis in rebus idem in artibus contingere, darique ortum et interitum; congrua prorsus, si me interpretem audias, sententia ei, quod dici solet: "Nihil novum sub sole," et quæ non in facta magis quam dicta quadrat," Ut nihil neque dictum neque factum sit, quod non et dictum et factum prius."

literatura artificiosi instar syntagmatis. Neque ex
tam ampla congerie vel pulvisculus superest, si ex-
cipias quædam sacri codicis, posteritati relicta. Et
anne tunc quidem per tot scriptorum millia, qui
Salomonis ævum antecessere, reperiri potuit quid-
quam novitatis titulo donandum? Habenda tamen
ei fides est, cum ait, non obstantibus quæ vel sua
ferebant, vel priora tulerant tempora, non potuisse
dici," Ecce novi quid." Unde id colligo, cum per
omnia secula et in omnibus artibus et scientiis eadem
fuerint in hominibus labor, exercitatio, et cognitio,
cum iis, quæ nostro videmus tempore, etsi muta-
tionum æstu fluctuantia, prout temporum et locorum
occasionisque variat ratio, et incalescit scriptorum
industria, intendi et remitti solita tam in theoreticis
suis quam practicis, si assentimur tibi, primo, ut
scientia nostra rejiciatur tanquam dubia et incerta,
(quod affirmas duntaxat non minus argumentorum
robore,) deinde ut abdicentur axiomata nostra et
maximæ, generalesque assertiones, a majoribus quasi
per manus traditæ, quæ tamen (aliter enim hæc
intelligi nequeunt) subtilissimis omnis ævi judiciis
comprobata sunt: ultimo, ut excogitetur ratio, quæ
nos, jam factos abecedarios, per tortuosas particula-
rium experimentorum ambages provehat ad cogni-
tionem ex solide collectis generalibus, unde nova
exsculpantur artium principia, finis erit ut exuti,
quas nunc habemus, disciplinis, et fatigati redeunti-
bus in circulum laboribus, illuc tendamus, unde
incepimus, eoque deducamur felicitatis quæ nos in
integrum restituat. Res ea est tot seculorum, quot
ante nos transacta fluxerunt, ut tandem in perfec-
tionis meta consistamus. Neque ita hic censor
sedeo, quasi fastidiose explodam quicquid augendis
per nova inventa impenditur scientiis, cum conatus
iste nobilis sit, neque summa laude fraudandus, ob
beneficium quo in præsens perfrui licet. Nunquam
defuit mundo ingens illorum agmen qui novis ex-
cogitandis operam dederunt, neque futura carebunt
secula, in quibus industria pertinax et excellens hac
in parte peperit nobis ea, quæ in admirationem
rapiunt, captum popularem et spem transgressa.
Nostræ tamen notiones et axiomata tam ab iis, quam
ab eruditorum eminentissimis, semper cum gratiis
recepta sunt.

Vides quam in me fiduciam tua crearit humanitas; si in ista tui impugnandi licentia lasciviente protervia efferor, quam de erecta tua indole concepi opinio, et libertate, quam hic amicorum præcipuis indulges, eo me impulit alioquin restitantem. Et quanquam, equi instar sub auriga rectore, non recedam a veteri et trita via, quam sedulo calcavi, ita tamen sentio de tuis cogitatis, et fateri me res ipsa cogit, tecum et cum mundo iniquius te egisse, cum tantas opes domestico carcere damnatas invidisti publico usui. Licet enim persuasum habeam quoad tenorem et subjectum præcipuæ dissertationis, nulla in academia te reperturum tribunal, quod erroris te absolvere sustineat; tamen negari non potest, tractatum tuum ubique scatere conceptibus selectæ frugis super Patrocinatur 2°. etiam celebris illa Salomonis ad præsenti statu scientiarum, et ingeniosissimis comfilium querela in prurientes suo seculo voluminum mentationibus super adjumentis eas promovendi, ut fabros, non alio sensu accipienda, quam quod magna efficacissime eum trahat, quicunque earum rerum eorum pars et fuerint observationes et in qualibet | studio capitur, penitusque explorandi gignat haud

« VorigeDoorgaan »