Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ardua pervenimus, ex sylvis scilicet ad radices montium. Nam ab historia ad universalia certo atque constanti tramite (licet via nova et intentata) ducemus. Atque certe non male in vias contemplationum conveniret illud celebre et decantatum apud antiquos bivium vitæ activæ, ex quo via altera, primo ingressu plana et facilis, ducebat ad prærupta et impervia; altera, a principio ardua et suspensa, in plana desinebat. Nam eodem prorsus modo, qui jam inde a prima inquisitione immobilia quædam in scientiis principia prensabit, quibus acquiescens cætera veluti per otium expediat ; illum, si modo perrexerit, nec, nimium sibi placens aut displicens, ab inquisitione destiterit, prioris viæ fortuna manet. Qui autem judicium cohibere, et gradatim ascendere, et rerum, veluti montium juga, unum primo, deinde alterum, ac rursus alterum superare cum patientia vera et indefessa sustinuerit, ille ad summitates et vertices

naturæ mature perveniet, ubi et statio serena, et pulcherrimus rerum prospectus, et descensus molli clivo ducens ad omnes practicas. Itaque consilium nostrum est, veræ et legitimæ de rebus inquisitionis (ut in secundo libro præcepta) ita hic exemplaria proponere et describere pro varietate subjectorum; idque ea forma, quam cum veritate summum consensum habere putamus, atque ut probatam et electam tradimus. Neque tamen, more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unicæ essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil officit, quo minus ii, qui otio magis abundant, aut a difficultatibus, quas primo experientem sequi necesse est, liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.

INSTAURATIONIS MAGNÆ

PARS QUINTA.

PRODROMI, SIVE ANTICIPATIONES PHILOSOPHIE SECUNDÆ :

INSTAURATIONIS MAGNE PARS QUINTA.

conamur.

PRÆFATIO.

EXISTIMAMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus, an optimas leges suis civibus dedisset, Optimas certe, dixit, ex iis, quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est (quod non multo secus est ac bene somniasse) nisi obtineant quoque, et rem ad affectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis, quæ probari verisimile est, potissima quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet humanam rempublicam, patriam communem, summo prosequamur amore, tamen legislatoria illa ratione, et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive par opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatem aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope) nunquam, dum in vivis erimus, desistemus. Iidem nos de eo, quod ad omnes pertinere, et in commune prodesse possit, soliciti, dum ad majora contendimus, minora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant) nec potiora (ut arbitramur) afferentes, idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus; quinetiam ea ipsa et aucta et emendata, et in honore esse cupimus. Neque enim homines, aut omnes aut omnino, aut statim a receptis et creditis abducere Sed quemadmodum sagitta aut missile fertur certe in processu, sed tamen interim conversiones suas perpetuo expedit progrediendo, et nihilominus rotando; ita et nos, dum ad ulteriora rapimur, in receptis et cognitis volvimur et circumferimur. Quamobrem nos quoque rationis ipsius communis et demonstrationum vulgarium (abdicato licet imperio earum) honesta opera utimur; atque ea, quæ nobis secundum eas inventa et judicata sunt, quæque plurimum et veritatis et utilitatis habere possunt, pari cum cæteris jure proponemus. Sed tamen neque per hoc iis, quæ de rationis nativæ et demonstrationum veterum incompetentia dicta sunt, derogatum quidquam intelligimus. Quin hæc potius adjunximus ad tempus, et in gratiam eorum, qui justa excusatione aut virium aut occupationum retardati, contemplationes suas intra veteres scientiarum plagas et provincias, aut saltem earum confinia contermina, sistere volent; eadem iis, qui veram naturæ interpretationem secundum indicia nostra accedent, eamque molientur, loco diverticulorum aut tabernaculorum in via præbitorum ad solatium et levamentum esse queant; atque interim humanas fortunas aliqua ex parte juvare, et mentes cogitationibus, quæ paulo arctiorem cognationem habeant cum natura, perfundere. Id vero ex facultate aliqua nostra, aut ejus fiducia, minime ominamur. Verum nobis dubium non est, si quis mediocris licet ingenii, sed tamen animi maturus, idola mentis suæ deponere, atque inquisitionem de integro sibi decernere, atque inter vera historiæ naturalis atque ejus calculos attente et diligenter et libere versari velit et possit; quin ille ipse, quisquis sit, longe altius in naturam penetraturus sit ex sese, et propriis et genuinis mentis viribus, denique ex meris anticipationibus suis, quam per omnigenam auctorum lectionem, aut meditationem abstractam infinitam, aut disputationes assiduas et repetitas; etsi machinas non admoverit, nec interpretandi formam secutus fuerit. Quare et simile quippiam nobis usu venire posse non diffidimus; præsertim cum accedat interpretandi experimentum et exercitatio; quam ipsum habitum mentis corrigere et mutare probabile est. Neque tamen hæc in eam partem accipi volumus, si fidem, quam antiquorum placitis denegavimus, nostris adhiberi postulemus. Quin contra testamur et profitemur, nos ipsos istis, quæ jam proponemus, qualiacunque ea sint, teneri minime velle, ut omnia philosophiæ nostræ secundæ et inductivæ tanquam integra serventur. Cogitata autem ipsa spargere, non methodo revincire visum est. Hæc enim forma pubescentibus tanquam a stirpe de integro scientiis debetur; atque ejus est, qui non artem constituere ex connexis, sed inquisitionem liberam instituere in singulis, in præsentia tantum velit.

OPUSCULA PHILOSOPHICA.

FRANCISCI BACONI DE VERULAMIO

COGITATA ET VISA DE INTERPRETATIONE NATURÆ,

SIVE DE INVENTIONE RERUM ET OPERUM.

susurros animum applicat, aut in practicæ scrupulis, proportionibus, et momentis aliquid titubatum esse: unde experimenta felicioribus (ut putat) auspiciis in infinitum repetit. Ac interim cum inter experimentorum vertiginosas ambages, in inventa quædam, aut ipsa facie nova, aut utilitate non contemnenda, impingat; hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat, reliqua spe sustentat. Magus, cum nonnulla supra naturam (pro suo nimirum captu) prorsus effici videat: postquam vim semel naturæ factam intelligit, imaginationi alas addit; remque magis et minus recipere vix putat; quare maximarum rerum sibi adeptionem spondet, non videns esse subjecta certi cujusdam et fere definiti generis, in quibus magia et superstitio per omnes nationes et ætates potuerit et luserit. Mechanicus autem, si ei contigerit jam pridem inventa subtilius polire, vel ornare elegantius; aut, quæ separatim observaverit, componere et simul repræsentare; aut res cum usu rerum commodius et felicius copulare: aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole et volumine exhibere, se demum inter rerum inventores numerat. Itaque visum est ei, homines rerum et artium novarum inventionem, ut conatum inanem et suspectum, fastidire; vel credere, exstare quidem inventa nobilia, sed inter paucos summo silentio et religione quadam cohiberi: vel huc descendere, ut minores istas industrias et inventorum additamenta pro novis inventis æstiment. Quæ omnia eo redeunt, ut animos hominum a legitimo et constanti labore, et a nobilibus et genere humano dignis inventorum pensis avertant.

FRANCISCUS BACONUS sic cogitavit. Scientiam, in | chymista vero ad artis suæ sublevationem errores cujus possessione genus humanum adhuc versatur, proprios reos substituit, secum accusatorie reputando, ad certitudinem et magnitudinem operum non acce- se aut artis et auctorum vocabula non satis intellexdere. Medicos siquidem morbos complures insana-isse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum biles pronuntiare, et in reliquorum cura sæpius errare et deficere; alchymistas in spei suæ amplexibus senescere et immori: magorum opera fluxa nec fructuosa; mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiæ telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare. Casum, auctorem rerum proculdubio utilem; sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargat. Itaque visum est ei; inventa hominum, quibus utimur, admodum imperfecta et immatura censeri: nova vero hoc scientiarum statu, non nisi per seculorum spatia exspectari; eaque ipsa, quæ hactenus humana exhibuit industria, philosophiæ haud attribui. Cogitavit et illud; in iis rerum humanarum angustiis, id maxime et ad præsens deploratum et in futurum ominosum esse, quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiæ eximere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim præter cautelas artis suæ (in quibus ad existimationem artis tuendam haud parum præsidii est) hanc generalem veluti totius artis cautelam advocat; quod artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertit; et quod ars non attingit, id ex arte impossibile in natura supponit. Neque certe damnari potest ars, cum ipsa judicet. Etiam philosophia, ex qua medicina ista (quam in manibus habemus) excisa est, habet et illa et in sinu nutrit quædam posita aut placita, in quæ si severius inquiratur, hoc omnino persuaderi volunt, nil arduum aut in natura imperiosum ab arte vel ope humana exspectari debere. Ab hoc fonte illud: calorem astri sive solis, et calorem ignis toto genere differre: et illud, compositionem opus hominis, at mistionem opus solius naturæ esse; et similia; quæ si diligentius notentur, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria, sed etiam experiendi aleas abjiciat, et omnes industriæ stimulos et nervos incidat; dum de hoc tantum soliciti sunt, ut ars perfecta censeatur, et gloriæ vanissimæ et perditissimæ dant operam; scilicet, ut quicquid inventum non sit, id nec inveniri posse credatur. Al

Cogitavit et illud; homines cum operum varietatem et pulcherrimum apparatum, quæ per artes mechanicas ad cultum humanum congesta sunt, oculis subjiciunt, eo inclinare, ut potius ad opulentiæ humanæ admirationem, quam ad inopiæ sensum accedant; minime videntes, primitivas hominis observationes et naturæ operationes, quæ animæ aut primi motus instar, ad omnem illam varietatem sint, nec multas nec alte petitas esse: cætera ad patientiam hominum et subtilem et ordinatum manus vel in

strumentorum motum pertinere: atque in hac parte | tas subtilius explicet, non quæ novam lucem excitet. officinam cum bibliotheca mire congruere, quæ et ipsa tantam librorum varietatem ostentet, in quibus si diligentius introspicias, nil aliud, quam ejusdem rei infinitas repetitiones, reperias, tractandi modis et structura quadam novas, inventione præoccupatas. Itaque visum est ei, opinionem copiæ inter causas inopiæ poni et tum opera, tum doctrinas, ad intuitum numerosa, ad examen pauca esse.

:

Cogitavit et illud; eas, quas habemus, doctrinas ea ambitione et affectatione proponi, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in conspectum venire, ac si singulæ artes omni ex parte perfectæ essent, et ad exitum perductæ. Hujusmodi enim methodis, et iis partitionibus tradi, quæ omnia prorsus, quæ in illud subjectum cadere possunt, tractata complecti et concludere videantur. Atque licet membra illa male impleta, et quod ad vividum aliquem rerum succum attinet, destituta sint: totius tamen cujusdam formam et rationem præ se ferre, eoque rem perduci, ut pauca quædam, neque illa ex optimo delectu, recepta auctorum scripta pro integris ipsis et propriis artibus habeantur. Cum tamen primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide ac eventu, scientiam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum condere statuebant, in aphorismos fortasse, sive breves, easdemque sparsas, nec methodis revinctas, sententias conjicere solerent: quæ cum et rerum inventarum nuda simulachra, et rerum non inventarum manifesta spatia et vacua indicarent, minus fallebant: atque hominum ingenia et meditationes ad judicandum et ad inveniendum simul excitabant. At nunc scientias iis modis exhiberi, qui fidem usurpent, non judicium solicitent, et auctoritate tristi lætis inventionum conatibus intercedant: adeo ut omnis successio et devolutio disciplinarum, personas magistri et auditoris complectatur, non inventoris et ejus qui inventis addat: unde necessario evenire, ut scientiæ suis hæreant vestigiis, nec loco omnino moveantur. Quod et per multa jam secula usu venit, eousque ut non solum assertio maneat assertio, sed etiam quæstio maneat quæstio et eodem plane statu alatur. Quare visum est ei, columnas non ultra progrediendi magnopere fixas esse et quasi fatales, et mirum minime esse id haud obtineri, cujus adipiscendi homines nec spe nec desiderio teneantur.

Sin adhuc studium cujuspiam in tantum expandatur, ut et novam lucem ambiat: eam scilicet lucem adamabit, quæ ex longinquo contemplationes speciosas ostentet, non quæ ex propinquo opera et inventa nobilia demonstret. Quare visum est ei, eodem rursus referri, scilicet mirum non utique esse, curriculum non confici, cum homines ad hujusmodi minora deflectant: multo magis cum nec ipsa meta adhuc ulli, quod sciat, mortalium posita sit et defixa. Metam autem non aliam esse, quam ut genus humanum novis operibus et potestatibus continuo dotetur. Cogitavit et illud; inter ista scientiarum detrimenta, naturalis philosophia sortem præ omnibus minus æquam esse: ut quæ a laboribus hominum leviter occupata, facile deserta, nec majorem in modum culta et subacta sit. Postquam enim fides Christiana adolevit et recepta est, longe maximam ingeniorum partem ad theologiam se contulisse, hominumque ex hac parte studio et amplissima præmia proposita, et omnis generis adjumenta copiosissime subministrata esse. Quin et ævo superiore potissimas philosophorum commentationes in morali philosophia (quæ ethnicis magna ex parte vice theologiæ erat) consumptas esse: utrisque autem temporibus summa ingenia haud infrequenti numero ad res civiles se applicasse, præsertim durante magnitudine Romana, quæ ob imperii amplitudinem plurimorum operis indigebat. Eam ipsam vero ætatem, qua naturalis philosophia apud Græcos maxime florere visa est, fuisse particulam temporis minime diuturnam: ac subinde contradictionibus ac novorum placitorum ambitione corruptam et inutilem redditam. Ab illis autem usque temporibus neminem prorsus nominari, qui naturalem philosophiam ex professo colat, nec ejus inquisitioni immoriatur, adeo ut virum vacuum et integrum hæc scientia jamdiu non occupaverit, nisi quis forte monachi alicujus in cellula, aut nobilis in villula lucubrantis exemplum adduxerit, quod et rarissimum reperietur. Sed factum deinceps instar transitus cujusdam et pontisternii ad alia, magnamque istam scientiarum matrem in ancillam mutatam esse, quæ medicinæ aut mathematicis operibus ministret, aut adolescentium immatura ingenia lavet et imbuat, veluti tinctura quadam prima, ut aliam rursus felicius et commodius excipiant. Itaque visum est ei, naturalem philosophiam, Cogitavit et illud; quæ de hominum tum despera-incumbentium paucitate, et festinatione, et tyrocinio tione, tum fastu, dicta sunt, quod ad plerosque scientiarum sectatores attinet, nimis alte petita esse; turbam enim longe maximam prorsus aliud agere. Doctrinam siquidem vel animi et delectationis causa petere, vel ad usum et emolumentum professorium, vel etiam ad ornamentum et existimationis suæ ad- Cogitavit et illud; quam molestum ac in omni miniculum: quæ si ut finis scientiarum proponantur, genere difficilem adversarium nacta sit philosophia tantum abest ut homines id velint, ut ipsa doctrina-naturalis, superstitionem nimirum, et zelum religionis rum massa augmentum sumat, ut ex ea, quæ præsto cæcum et immoderatum. Comperit enim ex Græcis est, massa nil amplius quærant, quam quantum ad nonnullos, qui primum causas naturales fulminis et usum destinatum vertere et decoquere possint. Si tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proquis autem in tanta multitudine scientiam affectu in- posuerunt, impietatis eo nomine damnatos: nec genuo et propter se expetat, invenietur tamen rerum multo melius exceptos, sed in idem judicium adducpotius varietatem, quam veritatem, aucupari. Quod tos, non capitis sane sed famæ, cosmographos, qui si et veritatis sit inquisitor severior, illa ipsa tamen ex certissimis demonstrationibus, quibus nemo hodie veritas erit hujusmodi, quæ res jam in lucem prodi-sanus contradixerit, formam terræ rotundam tribue

destitutam jacere. Nec ita multo post visum est ei, hoc ad universum doctrinarum statum summopere pertinere: omnes enim artes et scientias ab hac stirpe revulsas, poliri fortassis aut in usum effingi, sed nil admodum crescere.

runt, et ex consequenti Antipodas asseruerunt, accu- | Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a

santibus quibusdam ex antiquis patribus fidei Christianæ. Quin et duriorem (ut nunc sunt res) conditionem sermonum de natura effectam ex temeritate theologorum scholasticorum, et eorum clientelis, qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis fabricam effinxerint; hoc insuper ausi sunt, ut contentiosam et tumultuariam Aristotelis philosophiam corpori religionis immiscuerint. Eodem spectare etiam, quod hoc seculo haud alias opiniones et disputationes magis secundis ventis ferri reperies, quam eorum, qui theologiæ et philosophiæ, id est, fidem et sensus, conjugium veluti legitimum, multa pompa et solennitate celebrant, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes, interim divina et humana inauspicato permiscent. Revera autem si quis diligentius animum advertat, non minus periculi naturali philosophiæ ex istiusmodi fallaci et iniquo fœdere, quam ex apertis inimicitiis, imminere. Tali enim fœdere et societate recepta in philosophia tantum comprehendi: aucta autem vel addita, vel in melius mutata, etiam severius et pertinacius excludi. Denique versus incrementa, et novas veluti oras et regiones philosophiæ, omnia ex parte religionis, pravarum suspicionum et impotentis fastidii plena esse. Alios siquidem simplicius subvereri, ne forte altior in naturam inquisitio ultra datum et concessum sobrietatis terminum penetret, traducentes non recte ea, quæ de divinis mysteriis dicuntur, quorum multa sub sigillo divino clausa manent, ad occulta naturæ, quæ nullo interdicto separantur: alios callidius conjicere, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius referri; quod nil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari velle. Alios ab exemplo metuere, ne motus et mutationes philosophiæ in religionem incurrant et desinant. Alios denique solicitos videri, ne in naturæ inquisitione aliquid inveniri possit, quod religionem labefactet. Quæ duo cogitata incredulitatem quandam sapiunt et sapientiam animalem; posterius autem absque impietate ne in dubitationem aut suspicionem venire potest. Quare satis constabat, in hujusmodi opinionibus multum infirmitatis, quin et invidiæ et fermenti non parum, subesse. Naturalem enim philosophiam, post verbum Dei, certissimam superstitionis medicinam, eandem probatissimum fidei alimentum

esse.

Itaque merito religioni tanquam fidissimam et acceptissimam ancillam attribui: cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque errasse eum, qui dixerit: “Erratis nescientes Scripturas et potestatem Dei," informationem de voluntate, et meditationem de potestate, nexu individuo copulantem. Quæ licet verissima sint, nihilominus illud manet, in potentissimis naturalis philosophiæ impedimentis, ea, quæ de zelo imperito et superstitione dicta sunt, citra controversiam numerari.

Cogitavit et illud; in moribus et institutis academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quæ ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri: frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse.

consuetis ne facile cuiquam in mentem veniat cogi. tare. Sin autem alicui inquisitionis et judicii libertate uti contigerit, is se in magna solitudine versari statim sentiet. Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam auctorum scripta veluti relegata esse; a quibus si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur; cum tamen (si quis verus æstimator sit) magnum discrimen inter rerum civilium ac artium administrationem reperiatur. Non enim idem periculum a nova luce ac a novo motu instare. Verum in rebus civilibus motum etiam in melius suspectum esse ob perturbationem, cum civilia auctoritate, consensu, fama, opinione, non demonstratione et veritate, constent. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus strepere debere. Atque recta ratione rem se ita habere. In vita autem visum est ei, doctrinarum politiam et administrationem, quæ in usu est, scientiarum augmenta et propaginem durissime premere et cohibere.

Cogitavit et illud; etiam in opinione hominum et sensu communi, multa ubique occurrere, quæ novas scientiarum accessiones libero aditu prohibeant. Maximam enim partem hominum, præsentibus non æquam, in antiquitatem propendere, ac credere, si nobis, qui nunc vivimus, ea sors obvenisset, ut quæ ab antiquis quæsita et inventa sunt, primi tentaremus, nos eorum pensa longo intervallo non fuisse æquaturos: credere similiter, si quis etiam nunc, ingenio suo confisus, inquisitionem de integro suscipere affectet, hunc hujusce rei eventum fore, ut aut in ipsa incidat, quæ ab antiquitate probata sunt; aut sane in alia, quæ, ab antiquitate jampridem judicata et rejecta, in oblivionem merito cessere. Alios, spreta omnino gente et facultate humana, utriusque temporis, sive antiqui sive novi, in opinionem labi curiosam et superstitiosam; existimantes, scientiarum primordia a spiritibus manasse, et ab eorum dignatione et consortio similiter nova inventa anetoramentum habere posse. Alios, opinione magis sobria et severa, sed diffidentia graviore, de auctiore scientiarum statu plane desperare, naturæ obscuritatem, brevitatem vitæ, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, et experimentorum difficultates et immensas varietates reputando. Itaque hujusmodi spei excessus, quæ majora, quam quæ habemus, spondeat, esse impotentis animi et immaturi, atque læta scilicet principia, media ardua, extrema confusa habere, nec minorem desperationem præmii, quam facti, esse: scientias siquidem in magnis ingeniis proculdubio innasci et augeri; pretia autem et æstima. tiones scientiarum penes populum aut principes viros, aut alios mediocriter doctos, esse. Itaque non eorundem propositionem scientiarum et judicium esse : unde fieri, ut ea tantum inventa vigeant, quæ popu lari judicio et sensui communi accommodata sunt; ut in Democriti opinione de atomis usu venit, quæ, quia paulo remotior erat, lusu excipiebatur. Itaque altiores contemplationes naturæ, quas, fere religionis

« VorigeDoorgaan »