Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[blocks in formation]

TERRA per ignem versa est in lateres, quæ sunt ex natura saxorum; quibusque ad ædificationem utimur, sicut et saxis. Idem est in tegulis.

Naphtha, quæ fuit bituminosum illud cæmentum, ex quo extruebantur muri Babylonis, tempore adipiscitur valde magnam duritiem et firmitatem, ad instar saxi.

In terris argillaceis, ubi calculi et glarea habentur, invenies saxa ingentia ex calculis et glarea coagulata; et inter ipsos materiam saxeam, æque duram, aut certe duriorem quam calculi ipsi.

Sunt quædam scaturigines aquarum, in quas si immergas lignum, vertetur in naturam lapidis: adeo ut pars submersa intra aquam deveniat lapis; pars supra aquam remaneat lignum.

Experimentum capias de ligno, sive caulibus herbarum, in argento vivo sepultis, utrum indurescant, et quasi lapidescant, annon.

Fama increbuit de lapide in capite bufonis vetuli et magni generato.

Relatum est, nobilem quendam, in palude sua fodientem, invenisse ovum in lapidem versum, albumine et vitello proprium colorem retinentibus; testa autem clare micante, instar adamantis exquisite in angulos secti.

Experimentum sumas, de corporibus aliquibus, prope fundum putei demissis; veluti ligno, aut aliis quibusdam substantiis tenerioribus, sed aquam non tangant, ne putrefiant.

Aiunt albumen ovi, per diuturnam insolationem, vel expositionem in radios solis, contraxisse duriti

Materia viscosa circa renes et vesicam in corpore humano vertitur in calculum, sive materiam lapide-am lapidis. am. Lapis etiam sæpe invenitur in cista fellis: aliquando etiam, sed rarissime, in vena porta.

Quære, quantum temporis requiritur, ut materia terræ in lapidicinis vertatur in naturam lapideam? Aqua, ut conjicere licet, vertitur in crystallum: quod videre est in cavernis quamplurimis, ubi crystallus in stillicidiis pendet.

Lutum, in aqua, vertitur in testas piscium: ut in musculis, piscibus; qui reperiuntur in paludibus dulcibus, non fluentibus, et musco coopertis. Substantia autem testarum earum est valde tenuis, lucida, et micans.

[blocks in formation]

Videndum etiam, num omnia in majore quanto lucem non reflectant: lux enim (ut credi possit) aut pertransit, aut reflectitur. Qua de causa luna, etiamsi fuerit corpus opacum, tamen ob magnitudinem lucem reflectere possit.

pillos quorundam hominum accidit, sed raro, lux | guendas res visibiles subtilius et melius; ut videre etiam tenuis, tanquam flammula lambens; ut factum est apud pictores, qui phialam aqua plenam ad canest in Lucio Martio, in Hispania. Ventrale cujus- delam adhibent. dam fœminæ nuper inventum est, quod micaret, minime immotum, sed inter fricandum. Erat autem intinctum in viridi, atque tincturam illam ingreditur alumen, et crepabat nonnihil, cum micabat. Utrum alumen inter scalpendum, aut frangendum, micet, inquiratur: sed fortiore (ut puto) indiget fractione, quam saccharum, quia magis contumax est. Tibialia nonnulla inter exuendum nituerunt, sive ex sudore, sive ex tinctura aluminis. Alia.

TABULA ABSENTIE IN PROXIMO.

2. Videndum etiam, quæ sint ea, quæ nullam lucem edant: quæ tamen cum iis, quæ edant, magnam habent similitudinem. Aqua bulliens non edit lucem. Aër, licet violenter fervefactus, non edit lucem. Specula, et adamantes, quæ lucem tam insigniter reflectunt, nullam edunt lucem originalem. Alia. Videndum est etiam accurate, in hoc genere instantiarum, de instantiis migrantibus, ubi scilicet adest et abest lux, quasi transiens. Carbo ignitus lucet, sed fortiter compressus statim lucem deponit. Humor ille crystallinus cicindelæ morte vermis, etiam fractus et in partes divisus, lucem ad parvum tempus retinet, sed quæ paulo post evanescat. Alia.

TABULA GRADUUM.

3. Videndum, quæ lux sit magis intensa, et vibrans, quæ minus. Flamma lignorum fortem edit lucem; flamma spiritus vini, debiliorem; flamma carbonum penitus accensorum, fuscam admodum et vix visibilem. Alia.

COLORES LUCIS.

4. Videndum est de coloribus lucis, quales sint, quales non. Stellarum aliæ candidæ sunt, aliæ splendidæ, aliæ rubeæ, aliæ plumbeæ. Flammæ ordinariæ, et inter eas, coruscationes cœlitus, et flammæ pulveris pyrii maxime albicant. Flamma sulphuris cœrulea est, et pulchra. In aliquibus autem corporibus sunt purpureæ flammæ. Non inveniuntur flammæ virides. Quæ maxime ad viriditatem inclinat, est lux cicindelæ. Nec inveniuntur coccinea flammæ. Ferrum ignitum rubicundum est; et paulo intentius ignitum quasi candescit. Alia.

REFLEXIONES LUCIS.

Videndum etiam, utrum aggregatio corporum lucidorum, lucem multiplicet. Atque de æqualiter lucidis dubitandum non est. Utrum vero lux, quæ majore luce penitus obruitur, ut videri per se non possit, adjiciat tamen aliquid lucis, inquiratur. Etiam splendida quæque nonnihil lucis contribuunt. Magis enim lucidum erit cubiculum serico, quam lana, ornatum. Multiplicatur etiam lux per refractionem: nam gemmæ angulis intercisæ, et vitrum fractum, magis splendent, quam si plana fuerint. Alia.

MODI OBRUENDI LUCEM.

7. Videndum de modis obruendi lucem; veluti per exsuperantiam majoris lucis, mediorum crassitudines, aut opacitates. Radii solis certe, in flammam foci immissi, flammam veluti fumum quendam albiorem apparere faciunt. Alia.

OPERATIONES SIVE EFFECTUS LUCIS.

8. Videndum de operationibus, sive effectibus lucis, qui pauci sunt; et ad corpora, præsertim solida, alteranda parum possunt. Lux enim præ omnibus se generat, alias qualitates parce.

Lux certe aërem nonnihil attenuat; spiritibus animalium grata est, eosque exhilarat; colorum omnium et visibilium radios submortuos excitat. Omnis enim color lucis imago fracta est. Alia.

MORA LUCIS.

9. Videndum est de mora lucis; quæ, ut videtur, momentanea est. Neque enim lux, si per multas horas in cubiculo duraverit, magis illud illuminat, quam si per momentum aliquod: cum in calore, et aliis, contra fiat. Etenim, et prior calor manet, et novus superadditur. Attamen crepuscula nonnihil a reliquiis lucis provenire, ab aliquibus putantur.

VIE ET PROCESSUS LUCIS.

10. Videndum attente de viis et processibus lucis. Lux circumfunditur; utrum vero una ascendat pau5. Videndum, quæ corpora lucem reflectunt; ut lulum, an æqualiter deorsum, et sursum, circumfunspecula, aquæ, metalla polita, luna, gemmæ. Omnia | datur, inquiratur. Lux ipsa lucem undique circa se liquida, et superficie valde æquata et lævi, splendent parit; ut cum corpus lucis, umbraculo scilicet internonnihil. Splendor autem est gradus quidam pusil-posito non cernatur; lux ipsa tamen omnia circum lus lucis.

Videndum attente, utrum lux corporis lucidi ab alio corpore lucido reflecti possit: ut si sumatur ferrum ignitum, et opponatur radiis solis. Nam reflexiones lucis omnino super-reflectuntur (elanguentia tamen paulatim) de speculo in speculum. Alia.

MULTIPLICATIONES LUCIS.

6. Videndum de multiplicatione lucis, ut per specula perspectiva, et similia, quibus acui potest lux, et in longinquum projici; aut etiam reddi ad distin

illuminat, præter ea quæ sub umbram umbraculi cadunt: quæ tamen ipsa nonnihil lucis accipiunt a luce circumjecta; nam multo melius aliquid intra umbram situm cerni potest, quam si nulla omnino adesset lux. Itaque corpus visibile corporis alicujus lucidi, et ipsa lux, res discrepantes esse videntur. Lux corpora fibrosa, et inæqualis posituræ, non penetrat; sed tamen a soliditate duritiæ corporis non impeditur, ut fit in vitro, et similibus. Itaque recta linea, et pori non transversi, videntur lucem tantum perferre.

Delatio lucis fit optime per aërem; qui quo purior | citius cernitur, quam fuerit, eo melius lucem transmittit. Utrum lux per corpus aëris vehatur, inquiratur. Sonos certe videmus a ventis vehi; et longius secundo vento, quam adverso, audiri possint: utrum vero simile aliquid fiat in luce, inquiratur. Alia.

[blocks in formation]

auditur sonus, cum tamen flamma pone sequatur. Lux et sonus subtilissimas distinctiones patiuntur; ut in verbis articulatis soni; in omnibus visibilium imaginibus lux. Lux et sonus nihil fere producunt aut generant, præterquam in sensibus et spiritibus animalium. Lux et sonus facile generantur, et brevi evanescunt: Nam non est quod quis putet sonum illum, qui ad tempus aliquod a campana aut chorda percussa durat, a prima percussione fieri: nam si campana vel chorda tangatur et sistatur, sonus statim perit; unde manifestum est, per successionem creari. Lux a majore luce, sicut sonus a majore sono, obruitur; et cætera.

Differunt autem, quod lux (ut diximus) sono velocior sit. Lux majore spatia vincit, quam sonus. Lux utrum in corpore aëris deferatur, quemadmodum sonus, incertum sit. Lux, in linea recta tantum, sonus in linea obliqua, et undiquaque feratur: etenim cum quid in umbra umbraculi cernitur, non est, quod quis

12. Videndum de cognationibus, atque etiam hos-putet, quod lux ipsa penetret umbraculum, sed aërem tilitatibus lucis. Cognationem maxime habet lux cum tribus rebus, quatenus ad generationem lucis; calore, tenuitate, et motu. Videndum igitur de conjugiis et divortiis eorum erga lucem; atque eorundem conjugiorum et divortiorum gradibus. Flamma spiritus vini aut ignis fatui longe ferro ignito calore lenior est, verum lumine fortior. Cicindelæ, et rores aquæ salsæ, et multa ex illis, quæ enumeravimus, lucem jaciunt, calida ad tactum non sunt. Etiam metalla ignita tenuia non sunt, at calore tamen ardente prædita. At contra, aër est inter tenuissima corpora, sed luce vacat. Rursus, idem aër, atque etiam venti, motu rapidi sunt, lucem tamen non præbent. At contra, metalla ignita motum suum hebetem non exuunt, lucem nihilominus vibrant.

In cognationibus autem lucis, quæ non ad generationem ejus, sed ad processum tantum spectant, nihil tam conjunctum est, quam sonus: itaque de eorum sympathiis et dissidiis accurate videndum. In his conveniunt. Lux et sonus in ambitum circumfunduntur. Lux et sonus per longissima spatia feruntur; sed lux pernicius, ut in tormentis videmus, ubi lux

tantum circumfusum illuminat; qui etiam aërem pone umbraculum vicinitate nonnihil illustrat: at sonus, ab uno latere parietis redditus, ex altera parte parietis auditur, non multum debilitatus. Etiam sonus intra septa corporum solidorum audiatur, licet exilior factus; ut fit in sonis infra lapides hæmatites; aut in corporibus percussis infra aquam; at lux in corpore diaphano, undique obstructo, omnino non cernitur. Ultimo, quod omnis sonus generetur in motu, et elisione corporum manifesta; lux non item. At hostilitates lucis, nisi quis privationes pro hostilitatibus habere velit, non occurrunt; verum, quod maxime credibile est, torpor corporum in partibus suis, maxime est luci inimicus. Nam fere nihil lucet, quod non, aut propria natura insigniter mobile est; aut excitatum, vel calore, vel motu, vel spiritu vitali. Alia.

Intelligo autem semper, quod non tantum aliæ instantiæ investigandæ sint (istas enim paucas exempli loco solummodo adduximus) sed etiam ut novi topici articuli, prout rerum natura fert, adjiciantur.

[blocks in formation]

Si qui fuerint, qui in veterum placitis sibi acquiescendum non putarunt, quod aliquando ab animi constantia, sæpius ab ingenii levitate fieri vidimus; ii, qualescunque fuerint, hac fere defensione communi usi sunt; se, licet ab antiquitate desciverint, tamen ea afferre, quæ cum sensu optime conveniant; atque homines, si hoc sibi in animum inducere possint, ut auctoritate non perstringantur, sed sibi ipsi et, sensibus credant, facile in eorum partes transituros. Nos vero sensum nec contradictione violavimus, nec abstractione destruimus, et materiam ei longe uberiorem, quam alii, præbuimus, et multo ministerio errores ejus restituimus, potestates auximus, atque judicium ejus, damnatis phantasiis, atque in ordinem redacta ratione, munivimus et firmavimus; ut alii professione quadam, nos reipsa sensum tueri videamur; atque philosophia nostra una fere atque eadem res sit cum sensu restituto et liberato. Neque propterea tamen nobis de hominum fide et assensu large pollicemur, cum nostra ratio cum nulla priorum consentiat, sed plane in diversum trahat. Nam qui hucusque, pertæsi eorum, quæ veteres afferunt, ad experientiam et sensum tanquam de integro se contulerunt, in hunc modum fere se gesserunt; ut nonnulla primo secundum sensum acriter et stre

At

nue inquisiverint; ea potissimum sumentes, quæ illis maxime rationem totius habere visa sunt. que ex his confestim experientiæ manipulis, et tanquam factionibus placita confinxerint, anguste, et inæqualiter philosophati, et omnia paucis condonantes. Atque iste tamen modus philosophandi, ad fidem faciendam sæpenumero validus et felix est; ob angustias pectoris humani, quod illis, quæ una et subito mentem subire possunt, maxime movetur, et acquiescendi cupidum cætera vel negligit, vel modo quodam non perceptibili ita se habere putat, ut illa pauca quibus phantasia impleri aut inflari consuevit. At contra, nos non manipulares, sed justum divinorum operum exercitum post nos trahentes, et ex æquo et secundum summas rerum pronunciantes, non habemus fere quo nos vertamus, aut ex qua parte aditum ad humanam fidem reperiamus; cum ea, quæ adducimus, altius quam notiones, latius quam hujusmodi experimenta, se extendant. Itaque necesse est, ut ex illis pleraque præproperis et propensis sensuum prehensionibus non satisfaciant, nonnulla autem dura, et instar religionis incredibilia ad sensus accedant. Sensus enim humani fallunt utique, sed tamen etiam se indicant; verum errores præsto, indicia accersita sunt. Itaque et novam

prorsus tradendi viam ingressi sumus, rei ipsi conve- | rit, si illud Philocratis de Demosthene dictum hue nientem: non disputando, aut exempla rara et sparsa transferamus. "Atque nolite mirari, Athenienses, adducendo; cum uterque fidei faciendæ modus for- si mihi cum Demosthene non conveniat. Ille enim tasse adversus nobis futurus fuisset, quorum decreta aquam, ego vinum bibo." Illi enim certe liquorem nec in cura notionum, nec in angustiis experientiæ bibunt crudum, ex intellectu vel sponte manantem, abscissæ, et truncatæ ; fundata sint: sed experien- vel industria quadam haustum : nos autem liquorem tiam coacervatam et continuam adhibuimus, atque paramus et propinamus ex infinitis uvis confectum, homines ad fontes rerum adduximus, ac universum iisque maturis et tempestivis, et per racemos decerpintellectus processum et derivationes sub oculos tis et collectis, et subinde torculari pressis, et rursus posuimus. Quare quicunque eo animo sunt, ut aut in vase se separantibus, et clarificatis. Ne enim argumentis nitantur, aut paucis exemplis cedant, aut hoc Deus siverit, ut phantasiæ nostræ somnium pro auctoritatibus impediantur, aut opus hoc nostrum exemplari mundi edamus; sed potius benigne faevolvere et introspicere propter aut animi aut tem- veat, ut apocalypsin et visionem vestigiorum et poris angustias non possint; cum illis nos profecto viarum Creatoris in natura et creaturis conscride hac re nec serio colloqui possumus. Satis fue- bamus.

FILUM LABYRINTHI,

SIVE

INQUISITIO LEGITIMA DE MOTU.

MACHINA intellectus inferior: seu sequela chartarum ad apparentiam primam.

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum primum: de formis et differentiis motus.

Motus applicationis exterioris, sive motus adhærentiæ.

Motus applicationis interioris, sive motus misturæ. Motus applicationis ad fibras, sive motus identitatis.

Motus assimilationis, seu motus generationis Jovis. Motus signaturæ, sive motus generationis Saturni. Motus excitationis, sive motus generationis fictæ. Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum secundum.

De subjectis sive continentibus motum. Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum tertium.

De vehiculis sive deferentibus motum. Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum quartum.

De operationibus et consequentiis motus. Racemi, sive charta historia ordinatæ ad articulum quintum.

De curriculis sive clepsydris motus.

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum decimum.

De viribus unionis in motu.

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum undecimum.

De viribus consuetudinis et novitatis in motu. Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articulum duodecimum.

De aliis omnibus motus.

Syllabæ sive charta anatomiæ.

Vena relicta, seu charta divisionis secundæ. Axioma exterius, sive charta observationis. Columnæ, sive charta impossibilis apparentis, sive humana optativa.

Fonus, sive charta usus intervenientis, sive humana activa.

Anticipatio, sive charta interpretationis sylvestris.
Pons, sive charta ad chartas novellas.
Machina intellectus superior; sive sequela char-
tarum ad apparentiam secundam.

Chartæ novellæ.

Atque exemplum inquisitionis de natura (ut videre. est) absolvimus, idque in subjecto omnium maxime

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articu- capaci et diffuso; eaque forma, quam judicamus cum

lum sextum.

De orbe virtutis motus.

veritate et intellectu summum consensum habere. Neque tamen, more apud homines recepto, formulæ

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articu- alicui necessitatem imponimus: tanquam unica esset,

lum septimum.

De hierarchia motus.

et instar artis ipsius: sed certe omnibus pertentatis, ex longo usu, et nonnullo, ut putamus, judicio, hane

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articu- ipsam formam sive rationem disponendi materiam lum octavum.

De societatibus motus.

rerum, ad opus intellectus, ut probatam et electam exhibemus. Nihil autem officit, quo minus ii, qui

Racemi, sive charta historiæ ordinatæ ad articu- otio magis abundant, aut a difficultatibus, quas primo lum nonum.

De affinitatibus motus.

experientem sequi necesse est, liberi jam erunt, aut majoris etiam et altioris sunt ingenii, rcm in potius

« VorigeDoorgaan »