Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

bus cum oleo et aceto, laudo; etiam gemmas, sive caules asparagi, pulpas artiplicis, et radices bardanæ, debitis modis elixas et conditas: et juscula (tempore veris) ex foliis pubescentibus vitium et herba viridi tritici. Atque de jecore muniendo hactenus.

26. Cor juvamentum suscipit maxime, atque nocumentum, ex aëre, quem spiramus; ex vaporibus; atque ex affectibus: atque complura ex iis, quæ de spiritibus supra dicta sunt, huc transferri possunt; indigesta autem moles cordialium apud medicos ad intentionem nostram parum valet: attamen, quæ venenorum malignitati occurrere deprehenduntur, ea demum ad muniendas cordis vires sano cum judicio adhiberi possunt; præsertim si sint ex eo genere, quod non tam propriam veneni naturam frangat, quam cor et spiritus in venenum insurgere faciat. Atque de cordialibus consule tabulam superius positam.

27. Aëris bonitas in locis experientia potius dignoscitur, quam signis. Optimum judicamus aërem spirare in locis æquis et planis, atque ex omni parte perflatilibus; si fuerit terra sicca, neque tamen prorsus arida, aut arenosa; quæque emittat serpillum et amaraci genus, et hinc inde caules mentæ campestris; quæque sit non prorsus rasa, sed arboribus nonnullis (ad umbram) sparsim consita; atque ubi rosa rubi spiret aliquid muscatellum et aromaticum: flumina si adsint, nocere potius arbitramur, nisi fuerint exigua admodum, et limpida, et glareosa.

28. Aërem matutinum certum est vespertino esse magis vitalem, licet ad delicias alter magis ametur. 29. Aërem a vento agitatum paulo leniore, aëre cœli sereni feliciorem esse arbitramur : optimus autem est zephyrus matutinus, et boreas postmeridianus.

30. Odores ad confortationem cordis præcipue utiles sunt; neque tamen ac si odor bonus esset aeris boni prærogativa. Certum enim est, quemadmodum inveniuntur aëres prorsus pestilentes, qui non tantum fœtent, quantum alii minus noxii; similiter inveniri e contra aëres saluberrimos et spiritibus amicissimos, qui aut prorsus sint inodori, aut ad sensum minus grati et fragrantes. Atque omnino, ubi degitur in aëre bono, odores per vices tantum repeti debent: odor enim continuus (licet optimus) spiritus nonnihil onerat.

31. Laudamus ante omnes alios (ut etiam superius innuimus) odores ex plantis vegetantibus et non avulsis, in aëre aperto exceptis; quales sunt ex violis, floribus caryophylli, (tam majoris quam minoris,) floribus fabarum, floribus tiliæ, floribus sive pulvisculo vitium, floribus madre-selve, floribus parietariæ luteæ; rosa muscatella, (nam cæteræ rosæ germinantes parce emittunt odores,) fragaria (præsertim moriente) rubo suavi, (præcipue ineunte vere,) mentha campestri, lavendula florente, atque in regionibus calidioribus, malo aurantio, citrio, myrto, lauro: itaque ambulatio aut sessio inter hujusmodi

auras in usu esse debet.

32. Ad cordis juvamentum, odores refrigerantes calidioribus anteponimus; suffitus itaque matutinus, aut sub calores meridiei, optimus fuerit, ex æquis portionibus aceti, aquæ rosacea, et vini generosi, super laminam ferri quasi candentem fusorum.

33. Neque vero matri telluri libare nos quis existimet, si præcipiamus inter fodiendum, aut terram vertendam, vinum generosum superinfundi.

34. Aquam e floribus aurantiorum bonam, cum modica parte aquæ rosaceæ et vini fragrantis, etiam per nares attrahi, aut per syringem errhini more immitti, (sed rarius,) bonum est.

35. At masticatio (quamvis non habeamus betel) et detentio in ore eorum quæ spiritus fovent (licet assidua) utilis admodum est. Fiant itaque grana, aut pusilli pastilli ex ambra, et musco, et ligno aloës, et ligno Rhodio, et radice iridis, et rosa : atque formentur illa grana, aut pastilli, per aquam rosaceam, quæ per paululum balsami Indi transierit,

36. Vapores vero, qui ex rebus intro sumptis cor muniunt et fovent, hæc tria habere debent; ut sint | amici, clari, et refrigerantes. Caliditas enim vaporum, mala; atque ipsum vinum, quod putatur habere vaporem solummodo calefacientem, non expers est prorsus qualitatis opiatæ. Claros autem vapores vocamus eos, qui plus habent ex vapore, quam ex exhalatione, neque sunt omnino fumei, aut fuliginosi, aut unctuosi, sed humidi et æquales.

37. Inter turbam inutilem cordialium pauca ad diætam in usu esse debent; loco omnium ambragrisia, et crocus, et granum kermes, ex calidioribus; atque radices buglossi et boraginis, atque mala citria, et limones dulces, et poma fragrantia, ex frigidioribus. Etiam eo (quo diximus) modo et aurum et margaritæ, non tantum intra venas, sed etiam in transitu et circa præcordia aliquid possunt; per refrigerium scilicet, absque aliqua noxia qualitate.

38. De lapide bezoar, ob multas probationes, virtuti ejus fidem non prorsus derogamus; sed omnino modus ejus sumptionis talis esse debet, ut facillime virtus ejus communicetur spiritibus. Itaque nec in jusculis, nec in syrupis, nec in aqua rosacea, aut hujusmodi, usum ejus probamus; sed tantum in vino, aut aqua cinnamomi, aut hujusmodi distillato, sed tenui, non calido aut forti.

39. De affectibus jam superius inquisitum est: illud tantum adjicimus, omne desiderium magnum et constans, et (ut loquuntur) heroicum, cordis virtutes roborare et ampliare : atque de corde hactenus.

40. Ad cerebrum quod attinet (ubi cathedra et universitas spirituum animalium residet) quæ superius inquisita sunt, de opio, et nitro, et subordinatis ad ipsa, et de conciliatione somni placidi, etiam huc aliquatenus spectant. Illud quoque certum, cerebrum tanquam in tutela stomachi esse; ideoque quæ stomachum confortant et muniunt, cerebrum per consensum juvant, atque huc similiter transferri debent. Adjiciemus pauca, tria externa, internum unum.

41. Balneationem pedum omnino in usu esse volumus, ad minus, semel in septimana; balneumque fieri ex lixivio, cum sale nigro, et salvia, chamæmelo, fœniculo, sampsucho, et costo, cum foliis angelicæ viridis.

42. Suffitum laudamus etiam quotidianum mane ex rore-marino arido, ramulis lauri siccis, et ligno aloës; nam gummi suavia caput gravant.

43. Cavendum prorsus, ne capiti per exterius admoveantur calida; qualia sunt aromata, non excepta

nuce moschata: etenim calida illa ad plantas pedum | præcipitamus, ibique solum applicari volumus. Unctionem vero capitis levem ex oleo, cum rosa et myrto, et parum salis et croci, laudamus.

44. Memores eorum, quæ de opiatis, et nitro, et similibus, ante proposuerimus, quæ spiritus tantopere densant, non existimamus abs re fore, si semel diebus quatuordecim accipiantur in brodio matutino grana tria vel quatuor castorei, cum modico seminis angelicæ et calami aromatici; quæ et ipsa cerebrum roborant, et in densitate substantiæ spirituum (quæ ad vitæ longævitatem tam necessaria est) motus vivacitatem et vigorem excitant.

45. In confortativis quatuor viscerum principalium ea proposuimus, quæ et propria sunt, atque electa, atque in diætam et regimen vitæ transferri tuto et commode possunt: varietas enim medicamentorum ignorantiæ filia est; neque multa fercula (quod aiunt) tam multos morbos fecere, quam multa medicamenta paucas curas. Atque de operatione super viscera principalia, ad extrusionem alimenti, hæc inquisita sunt.

OPERATIO SUPER

Historia.

VI.

PARTES EXTERIORES AD ATTRACTIONEM ALIMENTI.

1. Licet concoctio bona, per partes interiores facta, primas partes ad probam alimentationem teneat ; tamen concurrere etiam debent actiones partium exteriorum; ut sicut facultas interior alimentum emittit et extrudit, ita facultas partium exteriorum idem arripiat et attrahat; quoque imbecillior fuerit facultas concoctionis, eo magis opus est auxilio concurrente facultatis attractivæ.

2. Attractio valida partium exteriorum excitatur præcipue per motum corporis, per quem partes calefactæ et confortatæ alimentum ad se alacrius vocant et attrahunt.

3. Illud vero maxime cavendum et prohibendum; ne idem motus et calor, qui ad membra novum succum evocat, membrum simul eo succo, quo antea perfusum erat, nimium exsolvat.

4. Fricationes huic intentioni optime subserviunt, factæ præcipue mane; sed hoc perpetuo comitetur, ut post fricationem fiat levis inunctio cum oleo, ne attritio partium exteriorum eas per perspirationem reddat effœtas.

5. Proxima est exercitatio, per quam partes ipsæ se confricant et concutiunt: modo sit moderata, et quæ (ut superius notatum est) nec sit celeris, nec ad ultimas vires, nec ad lassitudinem; verum in hac ipsa, atque fricatione, eadem est ratio et cautio, ne corpus nimium perspiret: itaque exercitatio melior est sub dio quam sub tecto, et hieme quam æstate; atque insuper, exercitatio inunctione non tantum claudi debet, ut fricatio; sed etiam in exercitationibus vehementioribus adhibenda est unctio, et in principio, et sub finem, more athletarum.

6. Ad exercitationem, ut quam minimum aut spiritus, aut succos exsolvat, utile est, ut usurpetur stomacho non prorsus jejuno. Itaque ut exercitatio nec stomacho repleto, (quod plurimum interest sani

tatis,) nec jejuno (quod non minus interest longitudinis vitæ) usurpetur; in usum adduci debet jentaculum mane, non ex medicamentis, aut haustibus matutinis, aut uvis passis, aut ficubus, aut hujusmodi; sed plane ex cibo et potu; at levi admodum et modica quantitate.

7. Exercitationes ad irrigationem membrorum debent esse membris omnibus quasi æquales; non ut (quemadmodum ait Socrates) tibiæ moveant, brachia quiescant, nec e contra; sed ut partes universæ ex motu participent; atque omnino ad vitam prodest, ut corpus nunquam diu in eadem positura permaneat; sed singulis semi-horis, ad minus, posituram mutet, præterquam in somno.

8. Quæ ad mortificationem usurpantur, ad vivificationem traduci possunt; nam et indusia setosa, et flagellationes, et omnis exteriorum vexatio, vim eorum attractivam roborat.

9. Urticationem commendat Cardanus, etiam ad melancholiam; verum de hac parum nobis compertum est; et suspecta nobis est illa, ne, propter venenatam nonnullam qualitatem urticæ, serpigines usu frequenti inducat et mala cutis. Atque de operatione super partes exteriores, ad attractionem alimenti, hæc inquisita sunt.

VII.

OPERATIO SUPER ALIMENTUM IPSUM AD INSINUA

TIONEM EJUSDEM.

Historia.

1. Reprehensio vulgaris de multis ferculis censorem potius decet, quam medicum; aut utcunque constantiæ sanitatis utilis esse potest, ad longitudinem vitæ noxia est; propterea quod mistura alimentorum varia et aliquantum heterogenea exitum reperit in venas et succos, melius et alacrius, quam simplex et homogenea; cum insuper ad appetitum excitandum (qui acies est digestionis) plurimum possit. Itaque et mensam variam et mutationes subinde ciborum, pro temporibus anni, aut alias, probamus.

2. Etiam illud de simplicitate ciborum absque condimentis, simplicitas judicii est; cum condimenta bona et bene electa sint præparationes ciborum saluberrimæ, atque tum ad sanitatem, tum ad vitam conferant.

3. Videndum est, ut cum cibis durioribus conjungantur potus fortiores, et condimenta quæ penetrent et incidant; cum cibis contra facilioribus, potus tenues et condimenta pinguia.

4. Cum paulo ante monuerimus, ut prima potio in cœna excipiatur calida, nunc addimus, quod ad præparationem stomachi etiam semi-hora ante cibum bonus haustus potus (cui quisque maxime insueviti calidus usurpetur; sed parum aromatizatus ad gratiam saporis.

5. Præparatio ciborum, et panis, et potuum, si bene et in ordine ad intentionem instituatur, magni est prorsus momenti; licet sit res mechanica, et sapiat culinam et cellam; cum tamen longe præstet fabellis de auro, et gemmis, et hujusmodi.

6. Humectatio succorum corporis per præparatio nem alimentorum humidam puerilis res est; ad fervores morborum nonnihil facit; ad alimentationem

vera roscidam omnino contraria est; itaque elixatio | ciborum longe inferior est, ad intentionem nostram, assatione, et coctione in furno, et similibus.

quod officio dentium in manducatione (quod præparationis præcipuum genus est) fere destituantur. 16. Atque de juvamentis ejus defectus (dentium

7. Assatio debet fieri igne vivido, et celerius per- scilicet roboris, ad cibum molendum) tria sunt quæ fici; non igne lento et nimia mora.

8. Carnes omnes solidiores in usu esse debent non prorsus recentes, sed nonnihil salis experta; ex sale ipso autem in mensa, eo minus sumi debet, aut nihil omnino. Sal enim alimento incorporatus magis valet ad distributionem, quam per se sumptus.

9. Debent in usum adduci macerationes et infusiones carnium variæ et bonæ in liquoribus idoneis, ante assationes; quemadmodum quandoque in usu sunt similia ante coctiones in furno, et in muriis aliquorum piscium.

10. At pulsationes et tanquam verberationes carnium, antequam coquantur, haud parvum rem præstant certe in confesso est et perdices, et phasianos, in aucupio; et damas, et cervos, in venatione occisos (nisi fuerit ea fuga longior) gratiores esse etiam ad gustum. Pisces autem nonnulli flagellati et verberati, evadunt meliores. Etiam pyra duriora et austera, atque alii nonnulli fructus, compressione dulcescunt. Bonum esset in usum adduci, carnium duriorum nonnullam pulsationem et contusionem, antequam ignem patiantur; idque ex optimis præparationibus erit.

11. Panis modice fermentatus, et valde parum salitus, optimus est; quique etiam in furno ferventi satis, nec admodum elanguido, coctus est.

12. Potus præparatio ad vitam longam simplici fere præcepto constat : atque de aquæ potoribus nihil attinet dicere; potest hujusmodi diæta (ut alibi diximus) vitam aliquandiu remorari, sed nunquam majorem in modum prolongare; at in aliis potibus spirituosis, qualia sunt vinum, cervisia, hydromeli, et hujusmodi, id tanquam summa summarum affectari et observari debet, ut partes liquoris sint subtilissimæ, et spiritus lenissimus: hoc vetustate simplici difficile erit efficere, quæ gignit partes paulo subtiliores, spiritus vero multo acriores; itaque de infusione in doliis substantiæ alicujus pinguis, quæ spirituum acrimoniam compescat, jam antea præceptum est: est et alius modus absque infusione aut mistura; is est, ut liquor potus continuo agitetur, sive per vecturam in mari, sive per vecturam in carris, sive suspendendo utres ex funibus, eosque quotidie agitando, aut aliis hujusmodi modis: certum enim est, motum illum localem partes subtilizare, ac spiritus in partibus interim ita fermentare, ut acedini (quod putrefactionis genus est) non vacent.

13. Vergente autem senectute, etiam talis præparatio ciborum instituenda est, quæ sit tanquam in media via ad chylum. Atque de distillationibus ciborum, meræ nugæ sunt; etenim portio nutritiva vel optima non ascendit in vaporem.

14. Incorporatio cibi et potus, antequam concurrant in stomacho, gradus est ad chylum; itaque sumantur vel pulli, vel perdices et phasiani, et similia; et coquantur in aqua cum parum salis; deinde mundentur et siccentur; postea sive in musto, sive in cervisia fervescente, infundantur, cum parum sacchari.

15. Etiam expressiones ciborum et concisiones minutæ, bene conditæ, senibus utiles sunt; eo magis

conferre possint. Primum, ut alii dentes renascantur; id quod difficile omnino esse videtur, nec posse perfici absque instauratione corporis intima et potenti. Secundum est, ut mandibula per astringentia debita ita firmentur, ut officio dentium aliqua ex parte sufficere possint; quod non male cedere posse videtur. Tertium ut cibus sit ita præparatus, ut ista masticatione non egeat; quod promptum est et expeditum.

17. Subit etiam cogitatio de quantitate cibi et potus; eam in excessu nonnullo quandoque ad irrigationem corporis utilem esse: itaque et epulæ profusæ et perpotationes non omnino inhibendæ sunt. Atque de operatione super alimenta et eorundem præparationem hæc inquisita sunt.

[blocks in formation]

Commentatio.

1. Certum est corpora omnia assimilandi, quæ in contiguo sunt, desiderio nonnullo indui. Id faciunt generose et alacriter tenuia et pneumatica; veluti flamma, spiritus, aër: at contra, quæ molem habent crassum et tangibilem, debiliter admodum; eo quod desiderium illud assimilandi a fortiori desiderio quietis, et se non movendi, ligetur.

2. Certum est itidem, desiderium illud assimilandi, in mole corporea ligatum, ut diximus, et inutile redditum, a calore aut spiritu in proximo liberari nonnihil et excitari, ut tum demum actuetur; quæ unica est causa, cur inanimata non assimilent, animata assimilent.

3. Certum et hoc quoque est ; quo durior sit corporis consistentia, eo illud indigere majore calore ad stimulum assimilationis; quod in senibus male omnino cedit, quia partes sunt obstinatiores, calor imbecillior. Itaque aut obstinatio partium mollienda, aut calor intendendus; atque de malacissatione membrorum postea dicemus, cum jam ante etiam plura, quæ ad duritiem hujusmodi prohibendam, et præveniendam pertinent, proposuerimus. calore autem intendendo jam simplici præcepto utemur, si prius etiam alterum axioma assumpserimus.

De

4. Actus assimilationis, (qui a calore, ut diximus, circumfuso excitatur) est motus admodum accuratus et subtilis, et in minimis. Omnes autem hujusmodi motus tum demum sunt in vigore, cum omnis localis motus cesset, qui eum obturbet. Etenim motus separationis in homogenea, qui in lacte est, ut flos supernatet, serum subsidat, nunquam fiet, si lac leniter agitetur: neque putrefactio ulla in aqua aut mistis procedet, si illa continuo localiter moveantur.

Ex his itaque, quæ assumpta sunt, hoc jam ad | reliquis longe minorem) eorum, quæ sunt astringeninquisitionem præsentem concludemus.

5. Actus ipse assimilationis perficitur præcipue in somno et quiete, præsertim versus auroram, facta jam distributione: non habemus igitur aliud, quod ad præcipiendum occurrit, nisi ut homines dormiant in calido; atque insuper, ut versus auroram sumatur aliqua inunctio, vel indusium intinctum, excitans moderate calorem, atque post illud sumptum redintegretur somnus. Atque de actu ultimo assimilationis, hæc inquisita sunt.

IX.

OPERATIO SUPER INTENERATIONEM EJUS, QUOD ARE-
FIERI COEPIT, SIVE MALACISSATIO CORPORIS.
De inteneratione per interius, quæ per

Connexio. multas ambages et circuitus fit, tam ali

mentationis, quam detentionis spiritus, (ideoque sensim perficitur,) superius inquisitum est; de ea autem, quæ fit per exterius, et quasi subito, sive de corpore malacissando, jam videndum est.

1. In fabula de restitutione Peliæ in

Historia. juventutem, Medea, cum id se moliri fingeret, eam proposuit rationem rei conficiendæ ; ut corpus senis in frusta concideretur; deinde in lebete cum medicamentis quibusdam decoqueretur. Coctio fortasse aliqua ad hoc requiretur, concisione in frusta scilicet non est opus.

2. Attamen etiam concisio in frusta adhibenda aliquatenus videtur, non ferro, sed judicio: cum enim viscerum et partium sit consistentia multum diversa, necesse est, ut inteneratio ipsorum non iisdem modis absolvatur, sed ut instituatur cura singulorum, præter ea quæ pertinent ad intenerationem totius massæ corporis; de qua tamen primum.

3. Huic operationi per balnea, unctiones, et similia, (si modo sit ejus rei aliqua potestas,) satisfieri verisimile est; circa quæ observanda sunt ea, quæ sequuntur.

4. Non nimis indulgendum est spei, quod hæc res confici possit, propter ea, quæ fieri cernimus in imbibitionibus et macerationibus inanimatorum, per quas illa intenerantur; cujus aliqua exempla superius adduximus. Facilior enim est operatio hujusmodi super inanimata, quia attrahunt et sugunt liquores at in corpore animali difficilior, quia motus in iis fertur potius ad circumferentiam.

5. Ideo balnea, quæ in usu sunt, emollientia parum prosunt, sed obsunt potius: quia extrahunt magis, quam imprimunt; et solvunt compagem corporis, potius quam consolidant.

6. Balnea et unctiones, quæ operationi præsenti (corpori scilicet bene et solide malacissandi) inservire possint, tres debent habere proprietates.

7. Prima et præcipua est, ut constent ex iis, quæ tota substantia similia sunt corpori et carni humanis, quæque sint tanquam alma et nutricantia per exterius.

8. Secunda est, ut habeant admista ea, quæ subtilitate nonnulla imprimant, ut vim nutritivam eorum, quibus admiscentur, insinuent et inculcent.

[ocr errors]

tia; non austera, aut acerba, sed unctuosa et confortantia, ut dum reliqua duo operentur, interim prohibeatur (quantum fieri potest) exhalatio e corpore, quæ virtutem malacissantium perdat; sed potius ut per astrictionem cutis, et clausuram meatuum, motus ad intra promoveatur et juvetur.

10. Consubstantiale maxime corpori humano est sanguis tepidus, vel ex homine, vel ex aliis animalibus at Ficini illud commentum, ad instaurationem virium in senibus, de exsuctione sanguinis humani ex brachio adolescentis sani, leve admodum est: etenim, quod per interius nutrit, nullo modo debet esse æquale, aut plane homogeneum corpori, quod nutritur; sed aliquatenus inferius et subordinatum, ut subigi possit: at in exterius applicatis, quanto substantia est similior, tanto consensus melior.

11. Ab antiquo receptum est, balneum ex sanguine infantium sanare lepram, et carnes jam corruptas restituere; adeo ut hoc ipsum fuerit regibus quibusdam invidiæ apud plebem.

12. Proditum est Heraclitum, hydrope laborantem, se in ventre calido bovis, nuper occisi, immersisse. 13. In usu est sanguis tepidus catulorum felis ad erysipelata, et instaurandas carnes et cutem.

14. Brachium, aut membrum aliquod abscissum, aut ex quo sanguis alias nimium profluit, utiliter inseritur in ventrem alicujus animalis nuper dissectum; nam potenter operatur ad sistendum sanguinem; sanguine membri abscissi sanguinem recentem animalis per consensum sorbente et ad se vehementer trahente; unde et ipse sistitur et refluit.

15. Multum in usu est in morbis extremis, et quasi desperatis, ut columbæ scissæ, aliæ post alias mutatæ, ad plantas pedum ægroti apponantur; unde sequitur interdum auxilium mirabile; id vulgo imputatur, quasi maligna morbi traherent; sed utcunque caput petit ista medicatio, et spiritus animales confortat.

16. Verum balnea ista et unctiones sanguinolentæ nobis videntur sordidæ et odiosæ; videndum de aliis, quæ minus fortasse habent fastidii, neque tamen minus juvamenti.

17. Post sanguinem igitur recentem similia substantiæ corporis humani sunt alimentosa, carnes pinguiores, bovinæ, suillæ, cervinæ; ostrea inter pisces; lac, butyrum; vitella ovorum; pollen tritici ; vinum dulce, aut saccharatum, aut mulsum.

18. Quæ admisceri debent ad impressionem, sunt, loco omnium, sales, præsertim niger; etiam vinum (cum spiritu turgeat) imprimit et utile est vehiculum.

19. Astringentia ejus generis, quæ descripsimus, unctuosa scilicet et confortantia, sunt, crocus, mastiche, et myrrha, et baccæ myrti.

20. Ex his, pro nostro judicio, optime fiet balneum, quale desideramus. Medici et posteri meliora reperient.

21. Longe autem potentior fiet operatio, si balneum, quale proposuimus (quod caput rei esse arbitramur) comitetur quadruplex operationis series sive ordo.

22. Primo, ut balneum præcedat fricatio corporis, et inunctio ex oleo, cum aliquo spissamento; ut vir9. Tertia, ut recipiant nonnullam misturam (licet tus et calor humectans balnei potius subintret cor

pus, quam aquea pars liquoris. Deinde, sequatur | regulas rigidiores, universum corporis succum primo balneum ipsum, ad horas forte duas. A balneo autem emplastretur corpus ex mastiche, myrrha, tragacantho, diapalma, croco, ut cohibeatur (quantum fieri potest) perspiratio, donec malacum paulatim vertatur in solidum; idque per viginti quatuor horas, vel amplius. Postremo, amota emplastratione, fiat unctio cum oleo, addito sale et croco, et renovetur balneum post quatriduum, cum emplastratione et unctione, (ut prius,) et continuetur hujusmodi malacissatio per mensem unum.

23. Etiam durante tempore malacissationis utile judicamus, et proprium, et secundum intentionem nostram, ut corpus bene nutriatur, et ab aëre frigido abstineatur, et nil nisi calidum bibatur.

24. Hoc vero (ut initio in genere monuimus) est ex iis, quæ nobis experimento probata non sunt, sed descripta tantummodo ex collimatione ad finem. Etenim meta posita, aliis lampada tradimus.

25. Neque negligenda sunt fomenta ex corporibus vivis. Ficinus ait (neque id per jocum) Davidem contubernia puellæ, alias salubriter, sed nimis sero usum fuisse; debuerat autem addere, quod puellam illam, more virginum Persiæ, oportuisset inungi myrrha et similibus, non ad delicias, sed ad augendam virtutem fomenti ex corpore vivo.

26. Barbarossa, ætate extrema, ex consilio medici Judæi puerulos continue stomacho et iliis applicabat ad fomenta: etiam senes nonnulli caniculas (animalia scilicet inter calidissima) stomacho noctu applicare consueverunt.

27. De hominibus quibusdam nasonibus (qui, irrisionis pertasi, nasorum tuberes et quasi surculos amputarunt, atque in brachiorum ulnas, incisione nonnulla adapertas, ad tempus insuerunt, atque inde nasos magis decentes efformarunt) increbuit relatio quasi certa: idque in multis nominibus: ea si vera sit, consensum carnis ad carnem, præsertim vivarum, plane testatur.

28. De inteneratione particulari viscerum principalium, stomachi, pulmonum, jecoris, cordis, cerebri, spinalis medullæ, renum, fellis, iliorum, venarum, arteriarum, nervorum, cartilaginum, ossium, nimis longa foret inquisitio et præscriptio; cum jam non praxim instruamus, sed indicationes ad praxim.

X.

OPERATIO SUPER EXPURGATIONEM SUCCI VETERIS ET RESTITUTIONEM SUCCI NOVI, SIVE RENOVATIONEM PER VICES.

Historia.

Licet quæ hic ponemus superius fere præoccupata sint, tamen quia ista operatio est ex principalibus, retractabimus ea paulo fusius. 1. Certum est, boves aratores, atque laboribus exhaustos, in pascua nova et læta admissos, carnes recipere teneras et juveniles: idque esu et palato comprobari; ut manifestum sit carnium intenerationem non esse difficilem; verum et carnis intenerationem sæpius repetitam, etiam ad ossa et membranas, et similia, pervenire posse verisimile est.

2. Certum est, diætas, quæ in usu sunt, ex guaiaco præcipue, atque ex sarsa-parilla, et china, et sassafras, præsertim longius continuatas, et secundum

[blocks in formation]

attenuare, deinde consumere atque sorbere; quod manifestissimum est, quia morbum Gallicum usque ad gummositates provectum, quique intimos corporis succos occupaverit et depravaverit, ex illis diætis posse curari probatum est: atque insuper quia æque manifestum est, per hujusmodi diætas homines factos macilentos, pallidos, et quasi cadaverosos, paulo post impinguari, colorari, et manifesto renovari. Quamobrem hujusmodi diætas, vergente ætate, semel biennio, ad intentionem nostram utiles esse omnino existimamus, tanquam exuvias et spolia serpentum.

3. Fidenter dicimus (neque vero quis, rogo, nos inter hæreticos Catharos reponat) purgationes repetitas, atque factas familiares, longe magis ad diuturnitatem vitæ facere, quam exercitia et sudores. Id autem fieri necesse est, si teneatur quod positum est; unctiones corporis, et meatuum ab extra oppletiones, et aëris exclusiones, et spiritus in massa corporis detentiones, plurimum conducere ad vitam longævam. Etenim certissimum est, per sudores et perspirationes exteriores, non solum humores et vapores excrementitios exhalari et absumi; sed una etiam succos et spiritus bonos, qui non tamen facile reparantur: in purgationibus autem (nisi fuerint admodum immoderatæ) non item, cum super humores præcipue operentur. Purgationes autem ad hanc intentionem optimæ sunt, quæ paulo ante cibum sumuntur, quia desiccant minus; ideoque debent esse ex iis catharticis, quæ ventriculum minime turbant.

Intentiones operationum, quas proposuimus, (ut arbitramur,) verissimæ sunt; remedia intentionibus fida. Neque credibile est dictu, (licet haud pauca ex ipsis velut plebeia videri possint,) quanta cum cura et delectu ea a nobis examinata fuerint; ut sint (salva semper intentione) et tuta et efficacia. Rem ipsam experimentum et comprobavit et promovebit. Talia autem in omnibus rebus sunt opera consilii cujusque prudentioris ; quæ sunt effectu admiranda, ordine quoque egregia, modis faciendi tanquam vulgaria.

[blocks in formation]
« VorigeDoorgaan »