Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mo, quod maxime omnium, post spiritum innatum, aer extrinsecus (utcunque spiritum humanum quasi animet, et ad sanitatem plurimum conferat) succos corporis deprædatur, et desiccationem corporis accelerat: itaque exclusio aëris ad longitudinem vitæ confert.

2. Alter effectus, qui sequitur exclusionem aëris, subtilior multo est et profundior; scilicet quod corpus occlusum et non perspirans spiritum inclusum detinet, et in duriora corporis vertit; unde spiritus ea emollit et intenerat.

3. Hujus rei explicata est ratio in desiccatione inanimatorum; atque est axioma quasi infallibile, quod spiritus emissus corpora desiccat; detentus colliquat et intenerat : atque illud insuper simul assumendum, quod calor omnis proprie attenuat et humectat, et per accidens tantum contrahit et desiccat. 4. Vita in antris et speluncis, ubi aër non recipit radios solis, possit facere ad longævitatem; aër enim per se ad prædationem corporis non multum potest, nisi calore excitatus. Certe si quis memoriam rerum recolat, ex pluribus reliquiis et monumentis constare videtur, fuisse hominum magnitudines et staturas longe iis, quæ postea fuerunt, grandiores; ut in Sicilia et aliis nonnullis locis. Istiusmodi autem homines in speluncis plerumque ætatem degebant: atqui diuturnitas ætatis, et amplitudo membrorum, habent nonnihil commune. Etiam antrum Epimenidis inter fabulas ambulat. Suspicor etiam vitam anachoretarum columnarium simile quippiam fuisse vitæ in antris; quippe ubi radii solis parum penetrabant, neque aër magnas mutationes aut inæqualitates recipere poterat. Illud certum, utrunque Simeonem, Stylitam, et Danielem, et Sabam, atque alios anachoretas columnares, admodum longævos fuisse. Etiam anachoretæ moderni, intra muros aut columnas septi et clausi, longævi sæpius reperiuntur.

5. Proxima vitæ in antris est vita in montibus. Quemadmodum enim in antra calores solis non penetrant; ita in fastidiis montium, reflexione destituti, parum possunt. Accipiendum autem hoc est de montibus, ubi aër limpidus est et purus; scilicet ubi propter ariditates vallium nebulæ et vapores non ascendunt; quod fit in montibus qui Barbariam cingunt; ubi etiam hodie vivunt sæpenumero ad annos centum et quinquaginta, ut jam antea notatum est. 6. Atque hujusmodi aër antrorum aut montium, ex sua natura propria, parum, aut nihil deprædatur: at aër, qualis est noster, cum sit propter calores solis prædatorius, quantum fieri potest, a corpore est excludendus.

7. Aër vero prohibetur et excluditur duobus modis: primo, si claudantur meatus; secundo, si oppleantur.

8. Ad clausuram meatuum faciunt, ipsius aëris frigiditas: nuditas cutis, ex qua illa induratur; lavatio in frigida; astringentia cuti applicata, qualia sunt, mastiche, myrrha, myrtus.

9. Multo magis huic operationi satisfiet per balnea, sed raro usurpata, (præsertim temporibus æstivis,) quæ constent ex aquis mineralibus astringentibus, quæ tuto exhiberi possunt; quales sunt chalybeatæ et vitriolata; hæ enim cutem potenter

contrahunt.

[ocr errors]

10. Quod ad oppletionem attinet; pigmenta, et hujusmodi spissamenta unctuosa, atque (quod commodissime in usu potest esse) oleum et pinguia, non minus corporis substantiam conservant, quam pigmenta in oleo et vernix ligna.

11. Britones antiqui corpus glasto pingebant, et fuerunt admodum longævi; quemadmodum et Picti, qui inde etiam nomen traxisse a nonnullis putantur.

12. Hodie se pingunt Brasilienses et Virginienses, qui sunt (præsertim illi priores) admodum longævi; adeo ut quinque abhinc annis patres Galli nonnullos convenerint, qui ædificationem Fernamburgi, annis abhinc centum et viginti, ipsi ad tune virilis ætatis, meminissent.

13. Joannes de Temporibus, qui dicitur ad trecentesimum annum ætatem produxisse, interrogatus quomodo se conservasset; respondisse fertur, “ Extra, oleo; intus, melle.”

14. Hiberni, præsertim sylvestres, etiam adhuc sunt valde vivaces; certe aiunt, paucis abhine annis comitissam Desmondiæ vixisse ad annum centesimum quadragesimum, et ter per vices dentiisse. Hibernis autem mos est se nudos ante focum butyro salso et veteri fricare et quasi condire.

15. Iidem Hiberni in usu habuerunt lintea et indusia croceata; quod licet ad arcendam putrefactionem introductum fuerat, tamen (utcunque) ad vitæ longitudinem utile fuisse existimamus; nam crocus ex omnibus, quæ novimus, ad cutem et confortationem carnis est res optima; cum et notabiliter astringat, et habeat insuper oleositatem et calorem subtilem sine ulla acrimonia. Equidem memini quendam Anglum, ut vectigalia supprimeret, croci saccum cum transfretaret, circa stomachum portasse, ut lateret; eumque, cum antea ex mari gravissime ægrotare solitus esset, optime tunc valuisse, nec nauseam ullam sensisse.

16. Hippocrates jubet vestes ad cutem hieme puras portare, æstate sordidas et oleo imbutas; hujus ratio videtur, quod per æstatem spiritus exhalant maxime; itaque pori cutis opplendi sunt.

17. Ante omnia igitur usum olei, vel olivarum, vel amygdalini dulcis, ad cutem ab extra unguendam, ad longævitatem conducere existimamus; eaque unctio debet fieri singulis auroris, cum exitur e lecto, cum oleo, in quo admisceatur parum salis nigri et croci. Unctio autem levis debet esse, ex lana aut spongia molliori, neque quæ stillet super corpus, sed cutem tantum intingat et inficiat.

18. Certum est liquores in majori quantitate, etiam oleosos, haurire nonnihil ex corpore; sed contra, parva quantitate imbibi a corpore: itaque levis aspersio facienda est, ut diximus; aut plane indusium ipsum oleo liniendum est.

19. Objici vero forte possit, istam unctionem ex oleo, quam laudamus, (licet apud nos in usu nunquam fuerit, atque apud Italos in desuetudinem abierit,) olim quidem apud Græcos et Romanos familiarem fuisse et diætæ partem; neque tamen iis seculis homines magis fuisse longævos. Sed respondetur rectissime; oleum in usu fuisse tantum post balnea, nisi forte inter athletas; balnea autem ex calido operationi nostræ tanto contraria sunt, quanto unctiones congrua; cum alterum meatus aperiat, alterum

27. Hiberni sylvestres, cum incipiunt ægrotare, nihil prius faciunt, quam ut lintea e stratis tollant, et in laneis pannis se convolvant.

obstruat. Itaque balneum absque unctione sequenti | tactu et munditie jucunda; sed ad nostram operapessimum; unctio absque balneo optima. Etiam ad tionem suspecta. delicias potius adhibebatur ista unctio, atque (si in optimam partem accipias) ad sanitatem; sed nullo modo in ordine ad vitam longævam; itaque simul adhibebantur unguenta pretiosa, quæ ad delicias grata, ad nostram intentionem noxia sunt, ob calorem; ut bene dixisse videatur Virgilius:

"Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi.”

20. Inunctio ex oleo et hieme confert ad sanitatem, per exclusionem frigoris; et æstate, ad detinendos spiritus et prohibendam exsolutionem eorum, et arcendam vim aëris, quæ tunc maxime est prædatoria. 21. Cum inunctio ex oleo operatio sit ad vitam longam fere potentissima; visum est addere cautiones, ne periclitetur valetudo: eæ quatuor sunt, secundum quatuor incommoda, quæ exinde sequi pos

sint.

22. Primum incommodum est, quod reprimendo sudores morbos inducere possit, ex humoribus illis excrementitiis: huic remedium adhibendum est ex purgationibus et clysteriis, ut evacuationi debite consulatur; certum enim est evacuationem per sudores sanitati plerumque conferre; longitudini vitæ officere. Purgativa autem moderata in humores agunt, non in spiritus, quod facit sudor.

23. Secundum incommodum est, quod corpus calefacere possit et subinde inflammare; spiritus enim occlusus nec perspirans, ferventior est: huic incommodo occurritur, si diæta ut plurimum vergat ad frigidum, et sumantur propria quædam ad refrigerandum per vices: de quibus mox in operatione super sanguinem inquiremus.

24. Tertium est, quod caput gravare possit; omnis enim oppletio extrinsecus repercutit vapores, et eos mittit versus caput: huic incommodo omnino occurritur per cathartica, præsertim clysteria; et claudendo os ventriculi fortiter cum stypticis; et pectendo et fricando caput, etiam cum lixiviis idoneis, ut aliquid exhalet; et non omittendo exercitationem bonam, et qualem convenit, ut etiam per cutem nonnihil perspiret.

25. Quartum incommodum subtilius est malum; videlicet quod spiritus, detentus per clausuram pororum, videatur posse seipsum nimis multiplicare; quia cum parum evolet, et continuo spiritus novus generetur, nimium increscit spiritus, et sic corpus etiam plus prædari possit: verum hoc non prorsus ita se habet; nam spiritus omnis conclusus hebes fit, (quando quidem ventiletur motu spiritus, ut et flamma,) ideoque minus activus est, et minus sui generans; calore certe auctus, (ut et flamma,) sed motu piger: sed et huic incommodo remedium adhiberi possit a frigidis oleo quandoque admistis; qualia sunt rosa et myrtus; nam calidis omnino abstinendum, ut dictum est de casia.

26. Neque inutilis est applicatio ad corpus vestium, quæ et ipsæ in se habent aliquid unctuosi sive oleosi, non aquosi: illæ enim exhaurient corpus minus; quales sunt ex lana, potius quam ex lino: certe manifestum est in spiritibus odorum, quod si ponas pulveres odoratos inter lintea, multo citius virtutem perdunt, quam inter lanea. Itaque lintea

28. Referunt nonnulli, se magno sanitatis suæ commodo laneis carminatis proxime ad cutem, sub indusiis suis, usos fuisse, tam ad braccas, quam ad corporalia.

29. Est et illud observandum, aërem corpori assuetum minus illud deprædari, quam novum et subinde mutatum: itaque pauperes, qui in tuguriis suis intra proprios lares perpetuo vivunt, nec sedes mutant, sunt plerumque longæviores: veruntamen quoad alias operationes mutationem aëris (præsertim spiritibus non omnino inertibus) utilem esse judicamus; mediocritas autem adhibenda foret, quæ utrinque satisfaciat ; illud fiet, si quatuor temporibus anni fiet per stata tempora mutatio loci ad sedes idoneas; neque sint corpora aut in peregrinatione nimia, aut in statione. Atque de operatione per exclusionem aëris, et de evitanda vi ejus prædatoria, hæc dicta sint.

[ocr errors][merged small]

Historia.

1. Operationes duæ sequentes sunt operationibus duabus præcedentibus tanquam antistrophæ; atque iis respondent, quemadmodum passiva activis; præcedentes enim duæ id agunt, ut spiritus et aër actionibus suis sint minus deprædantes; hæ vero, ut sanguis et succus corporis sint minus deprædabiles. Quoniam vero sanguis est irrigatio succorum et membrorum, et præparatio ad ea; operationem super sanguinem primo loco collocamus. Circa hanc operationem proponemus consilia numero pauca, sed vi valde efficacia: ea tria sunt.

2. Primo dubium non est, quin si sanguis sit aliquanto frigidior, minus futurus sit dissipabilis : quoniam vero quæ per os sumuntur frigida, cum reliquis intentionibus haud paucis male conveniunt ; ideo optimum foret alia invenire, quæ non sunt cum istiusmodi incommodis complicata. Ea duo sunt.

3. Prius hujusmodi est; adducantur in usum, idque maxime in juventute, clysteria nihil omnino purgantia aut abstergentia; sed solummodo refrigerantia et nonnihil aperientia: probata sunt quæ fiunt ex succis lactucæ, portulacæ, hepaticæ, etiam sedi majoris, et mucilaginis seminis psyllii, cum decoctione aliqua temperata aperiente, admisto aliquanto caphora: verum vergente ætate, omittatur sedum majus et portulaca, et substituantur succi boraginis, et endiviæ, aut similium; atque retineantur clysteria hujusmodi quantum fieri potest, ad horam scilicet, aut amplius.

4. Alterum est ejusmodi; in usu sint, præsertim æstate, balnea aquæ dulcis et modice admodum tepidæ, prorsus absque emollientibus, malva, mercuriali, lacte, et similibus; adhibeatur potius serum lactis recens in nonnulla quantitate, et rosa.

5. Verum, quod caput rei est et novum, illud

præcipimus; ut ante balneationem inungatur corpus cum oleo, cum spissamentis; ut qualitas refrigerii excipiatur, aqua magis arceatur: neque tamen meatus corporis nimium occludantur: etenim cum frigus exterius corpus fortiter occludit, tantum abest ut promoveat infrigidationem, ut etiam eam prohibeat, et irritet calorem.

6. Similis est usus vesicarum, cum decoctionibus et succis refrigerantibus, applicatis circa inferiorem regionem corporis, videlicet sub costas, usque ad pubem; nam et hoc est genus balneationis, ubi corpus liquoris ut plurimum excluditur, refrigerium tantum excipitur.

7. Restat tertium consilium, quod non ad sanguinis qualitatem, sed ad substantiam ejus pertinet, ut reddatur magis firma et minus dissipabilis, et in quam calor spiritus minus agere possit.

8. Atque de usu limaturæ auri, aut auri foliati, aut pulveris margaritarum, gemmarum, et corallii, et similium, hodie nihil credimus, nisi quatenus præsenti operationi satisfaciant: certe, cum Arabes, et Græci, et moderni, iis rebus tantas virtutes tribuerint, non omnino nihil videatur esse in istis, quæ tot homines experti observarunt. Itaque missis phantasticis circa illas opinionibus, plane arbitramur, si universæ substantiæ sanguinis aliquid insinuari possit per minima, in quod spiritus et calor parum aut nihil agere possint, omnino id non tantum putrefactioni, sed etiam arefactioni obstiturum, et ad vitam prolongandam fore efficacissimum: in hoc tamen plures adhibendæ sunt cautiones: primo, ut fiat admodum exacta comminutio: secundo, ut hujusmodi dura et solida sint omnis malignæ qualitatis expertia, ne cum in venis dispergantur et lateant, aliquid nocumenti inferant: tertio, ut nunquam sumantur cum cibis, nec ita excipiantur, ut diu hæreant, ne generent periculosas obstructiones circa mesenterium: quarto, ut rarus sit eorum usus, ne coëant et cumulentur in venis.

[blocks in formation]

2. Operandum itaque est, ut succus corporis sit subdurus; atque etiam ut sit subpinguis, aut subroscidus.

3. Quatenus ad duritiem, ea efficitur tribus modis: natura alimenti firma; frigore condensante cutem et carnes; et exercitatione succos fermentante et compingente, ne sint molles et spumosi.

4. Quatenus ad naturam alimenti, talis esse debet, ut sit minus dissipabilis; qualia sunt caro bovina, caro suilla, caro cervina, etiam caro caprearum, hœdorum, cygnorum, et anserum, et palumbium sylvestrium, (præsertim si hujusmodi carnes fuerint modice salita,) pisces itidem saliti et sicci; etiam caseus subvetus, et hujusmodi.

5. Quoad panem autem, avenaceus, aut etiam paululum pisatus, aut secalicius, aut hordeaceus, solidior est quam ex frumento; atque etiam in pane frumentaceo solidior qui paulo plus habet ex furfure, quam qui purioris est pollinis.

6. Orcades, qui piscibus vescuntur salitis, atque generaliter ichthyophagi, longævi sunt.

7. Monachi et eremitæ, qui parce et sicco alimento pascebantur, fuerunt ut plurimum longævi. 8. Etiam aqua pura, in potu frequentur usurpata, reddit succos corporis minus spumosos; cui si, prop

est parum penetrativus,) admisceatur aliquid nitri, utile esse existimamus. Atque de firmitudine alimenti hactenus.

9. Itaque modus excipiendi sit, stomacho jejuno, in vino albo, cui admistum sit parum olei amygdalini, et fiat corporis exercitatio super haustum eorum. 10. Simplicia autem, quæ operationi huic satis-ter spiritus hebetudinem, (qui proculdubio in aqua faciant, possint esse loco omnium; aurum, margaritæ, et corallium; metalla enim omnia, præter aurum, non sunt absque maligna qualitate in volatili ipsorum neque etiam tam exquisite comminuuntur, quam aurum foliatum; gemmæ autem translucidæ, et tanquam vitreæ, minus nobis placent (ut et antea diximus) propter suspicionem corrosionis.

11. At nostro judicio et tutior et efficacior foret usus lignorum, in infusionibus et decoctionibus; satis enim in iis possit esse ad firmitudinem sanguinis, neque tamen simile periculum est ab obstructione: præcipue autem, quia possunt sumi in cibo et potu; unde facilius ingressum reperient in venas, nec deponentur in fæcibus.

12. Ligna ad hoc idonea sunt, santalum; quercus; et vitis; ligna enim calidiora, aut aliqua ex parte resinosa, rejicimus; possint tamen adjici caules siccæ et lignosæ roris-marini; cum frutex sit ros-marinus et ætatem multarum arborum æquet; etiam hederæ caules siccæ et lignosæ, sed ea quantitate, ut saporem non reddant ingratum.

9. Quatenus ad condensationem cutis et carnium per frigus; vivaciores fere sunt, qui sub dio vivunt, quam qui sub tecto; atque qui in regionibus frigidis, quam qui in calidis.

10. Vestes nimiæ, sive in lectis, sive portatæ, corpus solvunt.

11. Lavatio corporis in frigida, bona ad longitudinem vitæ; usus balneorum tepidorum malus; de balneis autem ex aquis astringentibus mineralibus superius dictum est.

12. Quatenus ad exercitationem; vita otiosa manifesto reddit carnes molles et dissipabiles: exercitatio autem robusta (modo absint nimii sudores aut lassitudines) duras et compactas: etiam exercitatio intra aquas frigidas, qualis est natatio, valde bona; atque generaliter exercitatio sub dio, melior quam sub tecto.

13. De fricationibus (quod est exercitationis ge

nus) tamen, quia alimenta magis evocant quam indurant, postea suo loco inquiremus.

14. Jam vero cum de duritie succorum dictum sit, veniendum ad oleositatem sive roscidationem ipsorum ; quæ perfectior et potentior est intentio, quam induratio; quia non habet incommodum, neque malum complicatum: omnia enim, quæ ad duritiem succorum pertinent, ejusmodi sunt, ut cum alimenti absumptionem prohibeant, etiam ejusdem reparationem impediant ; unde fit ut diuturnitati vitæ eadem et prosint et obsint; at quæ ad roscidationem succorum pertinent, ex utraque parte juvant; cum reddant alimentum et minus dissipabile, et magis reparabile. 15. Cum vero dicimus, quod succus corporis debeat fieri roscidus et pinguis, notandum est, hoc nos non intelligere de pinguedine, aut adipe manifesto, sed de rore perfuso et (si placet) radicali in ipsa corporis substantia.

16. Neque rursus existimet quispiam oleum, aut pinguia ciborum, aut medullas, similia sibi generare, atque intentioni nostræ satisfacere; neque enim quæ perfecta semel sunt, retro aguntur; sed talia debent esse alimenta, quæ post digestionem et maturationem tum demum oleositatem in succis ingenerent.

17. Neque rursus existimet quispiam oleum, et pingue coacervatum, et simplex, difficilis esse dissipationis; in mistione autem non eandem retinere naturam; etenim quemadmodum oleum per se multo serius consumitur quam aqua, ita etiam in papyro, aut sudario, diutius hæret, et tardius desiccatur; ut prius notavimus.

18. Ad irrorationem corporis melius faciunt cibi assati, aut furno cocti, quam elixi: atque omnis præparatio ciborum cum aqua incommoda est; quinetiam et oleum copiosius elici videmus ex corporibus siccis, quam ex humidis.

19. Generaliter ad irrorationem corporis prodest multus usus dulcium, sacchari, mellis, amygdalarum dulcium, pinearum, pistaciorum, dactylorum, uvarum passarum, uvarum Corinthi, ficuum, et hujusmodi: contra, omnia acida, et nimium salsa, et nimium acria, sunt generationi succi roscidi opposita.

20. Neque Manichæis eorumque diætæ favere existimabimur, si semina quæque, et nucleos, et radices in cibis aut eorum condimentis frequentia esse debere dicamus; quandoquidem omnis panis (panis autem ciborum firmamentum est) aut ex seminibus est, aut ex radicibus.

21. Ante omnia vero ad irrorationem corporis maxime facit natura potus, qui ciborum vehiculum est: itaque in usu sint potus illi, qui absque omni acrimonia, aut acedine, subtiles tamen sint, quales sunt vina (ut ait anus apud Plautum) "vetustate edentula," et cervisia ejusdem generis.

22. Hydromel (ut arbitramur) non foret malum, si fuerit forte et vetus; attamen quoniam omne mel habet aliquid acutum (ut patet ex acerrima illa aqua, quam chemici ex eo extrahunt, quæ etiam metalla solvit) melius foret, si fieret similis potio ex saccharo, non infuso leviter, sed ita incorporato, quemadmodum mel solet esse in hydromelite, et quæ habeat vetustatem anni aut sex mensium; unde aqua cruditatem deponat, et saccharum subtilitatem acquirat.

23. Atque vetustas vini aut potus hoc habet, quod subtilitatem generat in partibus liquoris, acrimoniam in spiritibus ; quorum primum utile, secundum noxium; itaque ad hanc complicationem enodandam mittatur in dolium, priusquam resederit nonnihil vinum a musto, caro suilla, aut cervina bene cocta, ut habeant spiritus vini, quod ruminent et mandant, atque inde mordacitatem suam deponant. 24. Similiter si recipiat cervisia non solum grana tritici, hordei, avenarum, pisarum, etc. sed etiam partem (puta tertiam) ex radicibus aut pulpis pinquibus (qualia sunt radices potadi, medullæ artiplicis, radices bardanæ, aut aliæ radices dulces et esculenta) utiliorem fore potum ad longævitatem existimamus, quam cervisiam ex granis tantum.

25. Etiam quæ in partibus suis valde tenuia sunt, et nihilominus nulla prorsus sunt acrimonia aut mordacitate, utilia sunt in condimentis ciborum; qualem virtutem inesse deprehendimus in paucis quibusdam ex floribus; floribus scilicet hederæ, qui in aceto infusi etiam gustui placent; floribus calendulæ, qui in usu sunt in brodiis; et floribus betonicæ. Atque de operatione super succos corporis hæc inquisita sunt.

V.

OPERATIO SUPER VISCERA AD EXTRUSIONEM ALI

MENTI.

Historia.

1. Quæ viscera illa principalia, quæ concoctionis fontes sunt, stomachum, hepar, cor, cerebrum, ad functiones suas probe exercendas confortant, (unde alimenta in partes distribuuntur, spiritus sparguntur, atque inde reparatio corporis totius transigitur,) a medicis, atque eorum descriptis et consiliis, petenda sunt.

2. De splene, felle, renibus, mesenterio, iliis, et pulmonibus, non loquimur; sunt enim membra ministrantia principalibus; atque cum de sanitate tractatur, in considerationem vel præcipuam quandoque veniunt; quia patiuntur singula suos morbos, qui nisi curentur, etiam in viscera principalia incurrunt : quatenus vero ad prolongationem vitæ, et reparationem per alimenta, et retardationem atrophiæ senilis, si concoctiones et principalia illa viscera bene se habeant, cætera maxima ex parte ad votum sequentur.

3. Atque ex medicorum libris, qui de quatuor membrorum principalium confortatione et commodis sermones faciunt, decerpenda sunt ea unicuique, quæ pro ratione status corporis proprii in diætam et regimen vitæ transferri poterint: etenim sanitas medicinis temporalibus plerumque indiget; at diuturnitas vitæ ex victus ratione, et constanti medicinarum juvantium serie, speranda est: nos vero pauca, eaque selecta et optima proponemus.

4. Stomachum, (qui, ut aiunt, est paterfamilias, et cujus robur ad reliquas concoctiones est fundamentale,) ita munire decet et confirmare, ut sit absque intemperie calidus; deinde astrictus, non laxus ; etiam mundus, non humorum fastidiis oppressus; et nihilominus (cum ex seipso, potius quam ex venis, nutriatur) minime prorsus inanis aut jejunus; postre

mo in appetitu servandus est, quia appetitus digestionem acuit.

5. Miramur quomodo illud, calidum bibere (quod apud antiquos in usu fuit) in desuetudinem abierit; novimus certe medicum admodum celebrem, qui in prandio et cœna jusculum etiam præcalidum avide ingerere solebat, et paulo post optare ut regestum esset; "Neque enim mihi jusculo opus est, (inquit,) sed calido tantum."

6. Omnino utile arbitramur primam potionem, sive vini, sive cervisiæ, sive potus alterius, (cui quis insuevit,) in cœna semper calidam exhiberi.

7. Vinum extinctionis auri utile arbitramur semel in mensa; non quod aurum aliquid virtutis ad hoc largiri credamus, sed quia extinctionem omnem metallicam in aliquo liquore astrictionem potentem indere novimus: aurum autem deligimus, quia præter illam (quam optamus) astrictionem, nil aliud metallicæ impressionis post se relinquit.

8. Offas panis in vino media mensa utiliores, quam ipsum vinum esse judicamus; præsertim si vino, cui offa intingatur, rosmarinus et cortex citri fuerint infusi; idque cum saccharo, ut tardius labatur.

9. Usum cotoneorum ad stomachi robur utilem esse certum est: melius tamen adhiberi judicamus in succis depuratis, cum saccharo (quos myvas vocant) quam in carnibus ipsorum, quia stomachum nimis gravant: illæ vero myvæ post mensam, simplices; at ante mensam, cum aceto utilissime

sumuntur.

10. Utilia stomacho sunt præ cæteris simplicibus rosmarinus, enula, mastiche, absinthium, salvia, mentha.

11. Pilulas ex aloë, et mastiche, et croco, præsertim temporibus hiemalibus, ante prandium sumptas, probamus; ita tamen ut aloë non tantum succo rosarum multis vicibus abluta sit, sed etiam in aceto, (in quo dissolutum fuerit tragacanthum,) et postea in oleo amygdalino dulci et recenti, ad aliquot horas macerata sit, antequam formetur in pilulas.

12. Vinum aut cervisia infusionis absinthii, cum modico enulæ et santali citrini, recte per vices adhibetur; atque hoc hieme potius.

13. At æstate, haustus ex vino albo, cum aqua fragariæ diluto, in quo vino pulveres exquisiti perlarum, et testarum cancrorum fluviatilium, et (quod mirum fortasse videatur) parum cretæ, fuerint infusa, stomachum optime recreat et roborat.

14. At generaliter omnis haustus matutinus (quales frequenter in usu sunt) refrigerantium (succorum, decoctionum, seri lactis, hordeaceorum, et similium) fugiendus est; nihilque prorsus immittendum stomacho jejuno, quod sit frigidum purum : Melius exhibebuntur res hujusmodi (si necessitas postulet) vel hora quinta post prandium, vel hora una post leve jentaculum.

15. Jejunia frequentia mala sunt ad longævitatem; quinetiam sitis quæcunque evitanda, et servandus stomachus satis mundus, sed perpetuo quasi humidus. 16. Oleum olivarum recens et bonum, in quo Mithridatii nonnihil dissolutum fuerit, inunctum spinæ dorsi, ex adverso oris stomachi, stomachum mirum in modum confortat.

17. Sacculus ex floccis carminatis, infusis in vinum austerum, in quod infusa fuerint myrtus et cortex citri et parum croci, super stoinachum perpetuo gestari potest. Atque de stomachum confortantibus hactenus; cum etiam haud pauca ex his, quæ aliis operationibus inserviunt, ad hoc etiam juvent.

18. Jecori, si a torrefactione sive desiccatione, atque ab obstructione, immune servetur, nil ultra opus est: etenim exsolutio illa, quæ aquositates generat, morbus prorsus est; at reliqua duo etiam senectus obrepens inducit.

19. Huc pertinent vel maxime ea, quæ in operatione super sanguinem descripta sunt; iis adjiciemus pauca admodum, sed electa.

20. Præcipue in usu sit vinum granatorum dulcium; aut si illud haberi non possit, succus ipsorum recens expressus; mane sumendus, cum aliquanto sacchari, et immisso in vitrum (in quod fit expressio) modico corticis citri recentis, et caryophyllis tribus aut quatuor integris: hocque usurpetur a Februario ad finem Aprilis.

21. In usum adducatur ante alias omnes herbas nasturtium; sed tamen pubescens, non vetus: usurpetur sive crudum, sive in jusculis, sive in potu; et post hanc cochlearia.

22. Aloë, quocunque modo abluta aut correcta, hepati noxia; itaque nunquam familiariter sumenda

est.

Rhabarbarum contra vitale hepati, modo tres adhibeantur cautiones: primo, ut sumatur ante cibum, ne desiccet nimis, aut vestigium stypticitatis relinquat: secundo, ut maceretur ad horam unam, aut duas, in oleo amygdalino recenti, cum aqua rosacea, antequam alias infundatur, aut detur in substantia: tertio, ut vicibus alternis sumatur, alias simplex, alias cum tartaro, aut parum salis nigri, ne leviora tantum asportet, et reddat massam humorum magis obstinatam.

23. Vinum, aut decoctum aliquod chalybeatum, ter aut quater in anno sumi probo, ad obstructiones potentiores solvendas; ita tamen ut semper præcedat haustus duorum, aut trium cochlearium olei amygdalini dulcis recentis, et sequatur motus corporis, præsertim brachiorum et hypochondriorum.

24. Liquores dulcorati, idque cum pinguedine quadam, ad arcendam arefactionem et salsedinem et torrefactionem, et denique senilitatem jecoris, præcipue et plurimum possunt; præsertim si per vetustatem bene incorporentur; tales fiant ex fructibus et radicibus dulcibus; scilicet vina et potus ex uvis passis recentibus, jujubis, caricis, dactylis, pastinacis, bulbis sive potadis, et hujusmodi, cum admistione glycyrrhizæ quandoque; etiam potus ex granis Indicis (quæ mayz vocant) cum mixtura dulcium, plurimum confert. Notandum est autem, intentionem præservationis jecoris in mollitie quadam et pinguedine longe potentiorem esse illa altera, quæ pertinet ad apertionem jecoris, quæ potius innuit ad sanitatem, quam ad diuturnitatem vitæ; nisi quod obstructio ea, quæ inducit torrefactionem, æque malitiosa est, ac aliæ arefactiones.

25. Radices cichorei, spinacia, betæ, a medullis purgatas, atque ad teneritudinem coctas in aqua, cum tertia parte vini albi, pro condimentis familiari

« VorigeDoorgaan »