Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nam etiam cervi, qui longævi sunt, quasi dimidium | etiam ex carnivoris animalibus pauca carnes propriæ pabuli (ut vulgo loquuntur) supra caput petunt; anser autem, præter gramen, etiam aliquid invenit ex aquis, quod juvet.

6. Integumentum corporis ad longævitatem multum conferre arbitramur: aëris enim inæqualitates (quæ miris modis corpus labefactant et subruunt) propulsat et longius arcet; id quod in avibus præcipue viget: at quod oves, licet bene tecta sint, parum vivant : id morbis (qui illud animal obsident) atque simplici esui graminis, imputandum est.

7. Spirituum sedes principalis proculdubio est in capite; atque licet ad animales spiritus tantum, hoc vulgo referatur, tamen illud ipsum ad omnia pertinet: neque illud dubium, quod spiritus maxime corpus lambunt et consumunt; adeo ut aut major copia ipsorum aut major incensio et acrimonia, plurimum vitam abbreviet: itaque existimamus magnam causam longævitatis in avibus esse, quod pro mole corporis capita habeant tam minuta; adeo ut etiam homines, qui valde magnum habent cranium, minus diu vivere existimemus.

8. Gestationem (ut prius notavimus) omne aliud genus motus ad longitudinem vitæ superare arbitramur; gestantur autem aves aquatiles, ut cygnus; atque aves omnes in volatu, sed cum artuum motu subinde contentiore; et pisces, de quorum vitæ longitudine parum certi sumus.

9. Quæ longiore tempore perficiuntur (non loquendo de grandescentia sola, sed de aliis gradibus ad maturitatem; sicut homo primo emittit dentes, deinde pubem, deinde barbam, etc.); longæviora sunt; indicat enim periodos confici per majores circulos.

10. Animalia mitiora longæva non sunt, ut ovis, columba; bilis enim complurium functionum in corpore veluti cos est et stimulus.

11. Animalia, quorum carnes sunt paulo atriores, longioris sunt vitæ, quam quæ carnibus sunt candidis; indicat enim succum corporis magis firmum et minus dissipabilem.

12. In omni corruptibili quantitas ipsa multum facit ad conservationem integri; etenim ignis magnus longiore tempore extinguitur; aquæ portio parva citius evaporat; truncus non tam cito arescit, quam vimen; itaque generaliter, (in speciebus dico, non in individuis,) quæ mole grandiora sunt animalia, pusillis sunt longæviora; nisi aliqua alia causa potens rem impediat.

ALIMENTATIO ET VIA ALIMENTANDI.

Ad Art. 4.

1. Alimentum erga alimentatum deHistoria. bet esse naturæ inferioris, et simplicioris substantiæ: plantæ ex terra et aqua nutriuntur; animalia ex plantis; homines ex animalibus: sunt et animalia carnivora, atque homo ipse plantas sumit in partem alimenti; homo vero et carnivora animalia ex plantis solis ægre nutriuntur; possunt fortasse ex fructibus, et seminibus igne coctis, multo usu nutriri, sed foliis plantarum aut herbarum minime; ut ordo Foliatanorum experimento comprobavit.

2. At nimia proximitas aut consubstantialitas alimenti erga alimentatum non succedit: etenim animalia, quæ herbis vescuntur, carnes non tangunt;

speciei sapiunt: homines vero, qui anthropophagi fuerunt, ordinario tamen humanis carnibus non vescebantur; sed aut ex ultione in inimicos, aut pravis consuetudinibus in illud desiderium lapsi sunt: at arvum grano ex ipso proveniente feliciter non seritur; neque in insitione surculus aut virgultum in proprium truncum immitti solet.

3. Quo alimentum melius est præparatum, et paulo propius accedit ad substantiam alimentati, eo et plantæ feraciores sunt, et animalia habitu sunt pinguiora; neque enim virgultum aut surculus, in terram immissus, tam bene pascitur, quam si idem immittatur in truncum, cum natura sua bene consentientem, ubi invenit alimentum digestum et præparatum; neque etiam (ut tradunt) semen cepæ, aut similium, in terram immissum, tam magnam producit plantam, quam si semen in aliam cepam indatur, insitione quadam in radicem et subterranea: quinetiam nuper inventum est, virgulta arborum sylvestrium, veluti ulmi, quercus, fraxini, et similium, in truncos insita, longe majora proferre folia, quam quæ sine insitione proveniunt: etiam homines carnibus crudis non tam bene pascuntur, quam ignem passis.

4. Animalia per os nutriuntur; plantæ per radices; fœtus animalium in utero per umbilicum; aves ad parum temporis ex vitellis ovorum suorum; quorum nonnulla pars, etiam postquam exclusæ sunt, in gulis earum invenitur.

5. Omne alimentum movet maxime a centro ad circumferentiam, sive ab intra ad extra; attamen notandum est, arbores et plantas potius per cortices et extima, quam per medullas et intima, nutriri; etenim si circumcirca decorticatæ fuerint, licet ad spatium parvum, non vivunt amplius: atque sanguis in venis animalium non minus carnes sub illis sitas nutrit, quam supra illas.

6. In omni alimentatione duplex est actio, extrusio et attractio; quarum prima a functione interiore, altera ab exteriore procedit.

7. Vegetabilia assimilant alimenta sua simpliciter, absque excretione: etenim gummi et lacrymæ potius exuberantiæ, quam excretiones, sunt: tuberes autem morbi potius; at animalium substantia magis sui similis est perceptiva; itaque cum fastidio conjuncta est, et inutilia rejicit, utilia assimilat.

8. Mirum est de pediculis fructuum ; quod omne alimentum, quod tantos quandoque producit fructus, per tam angusta collula transire cogitur; fructus enim nunquam trunco inhæret, absque pediculo aliquo.

9. Notandum semina animalium nutritionem non excipere, nisi recentia; at semina plantarum manent alimentabilia ad longum tempus: attamen virgulta non germinant, nisi indantur recentia; neque radices ipsæ longius vegetant, nisi sint terra co-opertæ.

10. In animalibus gradus sunt nutrimenti pro ætate; fœtui in utero sufficit succus maternus; a nativitate lac; postea cibi et potus ; atque sub senectute crassiores fere cibi et sapidiores placent.

Præcipue omnium ad inquisitio- Mandatum. nem præsentem facit, diligenter et attente indagare; utrum non possit fieri nutritio ab extra; aut saltem non per os? Certe balnea

fuisse videtur, cum post devictos Moabitas octoginta annos sub ejus regimine Terra Sancta quievisset; vir acer et intrepidus, quique pro populo se quodammodo devovisset.

ex lacte exhibentur in marasmis et emaciationi- | Ehud autem judex, etiam centenarius ad minimum bus; neque desunt ex medicis, qui existimant alimentationem nonnullam fieri posse per clysteria: omnino huic rei incumbendum; si enim nutritio fieri possit, aut per extra, aut alias quam per stomachum, tum vero debilitas concoctionis, quæ ingruit in senibus, illis auxiliis compensari possit, et tanquam in integrum restitui.

LONGEVITAS ET BREVITAS VITE IN HOMINE.

Ad Art. 5, 6, 7, 8, 9, et 11. Historia.

1. Ante diluvium plura centenaria annorum vixisse homines refert Sacra Scriptura: nemo tamen patrum millesimum annum complevit. Neque hæc vitæ diuturnitas gratiæ, aut lineæ sanctæ, attribui possit; cum recenseantur ante diluvium patrum generationes undecim; at filiorum Adami per Cain tantum generationes octo; ut progenies Cain etiam longævior videri possit. Ista vero longævitas, immediate post diluvium, dimidio corruit; sed in postnatis; nam Noah, qui ante natus erat, majorum ætatem æquavit; et Sem ad sexcentesimum annum pervenit. Deinde, post tres generationes a diluvio, vita hominum ad quartam quasi partem ætatis primitivæ reducta est; videlicet, ad annos circiter ducentos.

2. Abraham annos centum septuaginta quinque vixit; vir magnanimus, et cui cuncta cedebant prospere.

Isaac autem ad annum centesimum et octogesimum pervenit; vir castus et vitæ quietioris. At Jacob, post multas ærumnas, et numerosam sobolem, ad annum centesimum quadragesimum septimum duravit vir patiens, et lenis, et astutus. Ishmael autem, vir militaris, annos centum triginta septem vixit. At Sarah (cujus unicæ ex fœminis anni recensentur) mortua est anno ætatis suæ centesimo vicesimo septimo; mulier decora et magnanima, optima mater et uxor ; neque tamen minus libertate, quam obsequio erga maritum, clara. Joseph etiam, vir prudens et politicus, in adolescentia afflictus, postea in magna felicitate ætatem transigens, ad annos centum et decem vixit. Levi autem frater ejus, natu major, centesimum tricesimum septimum annum complevit; vir contumeliæ impatiens et vindicativus eandemque fere ætatem attigit filius Levi; itemque nepos ejus, pater Aaronis et Mosis.

3. Moses centum viginti annos vixit; vir animosus, et tamen mitissimus, lingua autem impeditus: ipse vero Moses in psalmo suo vitam hominis pronunciavit annorum tantum septuaginta, et si quis robustior fuerit, octoginta esse; quæ certe mensura vitæ usque ad hodiernum diem maxima ex parte durat. Aaron autem, tribus annis senior, eodem cum fratre anno mortuus est; vir lingua promptior, moribus facilior, et minus constans. At Phinehas, Aaronis nepos, (ex gratia fortasse extraordinaria,) ad trecentesimum annum vixisse colligitur; si modo bellum Israëlitarum contra tribum Benjamin (in qua expeditione Phinehas consultus est) eadem serie temporum gestum sit, qua res in historia narratur; vir erat omnium maxime zelotes. Joshua autem, vir militaris.et dux egregius, et perpetuo florens, ad annum centesimum et decimum vixit: cui Caleb fuit contemporaneus, et videtur fuisse æquævus :

4. Job, post instaurationem felicitatis suæ, annos centum et quadraginta vixit, cum ante afflictiones suas eorum annorum fuisset, qui filios habuerit ætatis virilis; vir politicus, et eloquens, et energetes, et exemplum patientiæ. Eli sacerdos vixit annos nonaginta octo; vir corpore obesus, animo placidus, et indulgens in suos. Elizæus autem propheta videtur mortuus esse centenario major; cum reperiatur vixisse post assumptionem Eliæ annos sexaginta; tempore vero assumptionis talis fuerit, ut pueri eum tanquam vetulum calvum subsannaverint: vir vehemens et severus, et austeræ vitæ, et contemptor divitiarum.

Isaias etiam propheta videtur esse centenarius; nam prophetiæ munus exercuisse septuaginta annos reperitur; annis, tum quo cœpisset prophetizare, tum quo mortuus esset, incertis : vir admirabilis eloquentiæ, et propheta evangelizans, promissis Dei Testamenti novi (tanquam uter musto) plenus.

5. Tobias senior annos centum quinquaginta octo; junior centum viginti septem, vixerunt: viri misericordes et eleemosynarii. Videntur etiam tempore captivitatis complures ex Judæis, qui e Babylone reversi sunt, longævi fuisse; cum utriusque templi (interjecto annorum septuaginta spatio) dicantur meminisse, et disparitatem ipsorum deplorasse. Postea defluxis seculis compluribus, tempore Servatoris, Simeon invenitur nonagenarius: vir religiosus, et spei et expectationis plenus. Et eodem tempore Anna prophetissa ultra centenarium vixisse manifesto deprehenditur; cum septem annis nupta fuisset; vidua autem per annos octoginta quatuor, quibus addendi sunt anni virginitatis, et qui prophetiam ejus de Servatore insecuti sunt: mulier sancta, et vitam degens in orationibus et jejuniis.

[ocr errors]

6. Longævitates hominum, qui apud ethnicos auctores inveniuntur, parum certæ memoriæ sunt; tum propter fabulas, in quas hujusmodi narrationes proclives admodum sunt; tum propter fallaciam in calculationibus annorum. Certe de Ægyptiis nil magni refertur in his, quæ extant, quoad longævitatem; cum reges ipsorum, qui longissime regnarunt, quinquagesimum aut quinquagesimum quintum annum non excesserint; quod pro nihilo est; cum etiam temporibus modernis hujusmodi spatia nonnunquam compleantur. At Arcadum regibus vitæ longissimæ fabulose tribuuntur: regio certe illa montana, et pastoralis, et victus incorrupti ; attamen cum sub Pane tanquam deo tutelari fuerit, videntur etiam omnia, quæ ad eam pertinent, fuisse tanquam Panica, et vana, et ad fabulas idonea.

7. Numa Romanorum rex octogenarius fuit; vir pacificus et speculativus, et religioni addictus. M. Valerius Corvinus centum annos implevit, interjectis inter primum et sextum consulatum annis quadraginta sex; vir bello et animis fortissimus, ingenio civilis et popularis, et fortuna perpetuo florens.

8. Solon Atheniensis legislato, et unus ex Septem, supra annos octoginta vixit; vir magnanimus, sed

|

similiter pervenit; vir eloquentiæ profluentis, quique grata et amœna cognitionis varietate et se ipsum, et alios delectaret. At Ciceronis tempore Orbilius, non philosophus, aut rhetor, sed grammaticus, ad centesimum fere annum vixit; primo miles, deinde ludimagister; vir natura acerbus et lingua et calamo, et versus discipulos etiam plagosus.

popularis et amans patriæ; item eruditus, et non | postea annis, ad octogesimum quintum ætatis annum alienus a voluptatibus et vita teneriore. Epimenides Cretensis centum quinquaginta septem annos vixisse traditur; mixta res cum portento, quia quinquaginta septem ipsorum sub antro eum delituisse ferunt. At dimidio seculi post, Xenophanes Colophonius annos centum et duos, aut etiam diutius vixit; utpote qui viginti quinque annos natus patriam reliquit, septuaginta septem totos annos est peregrinatus, ac postea rediit; sed quamdiu a reditu vixerit, non constat : vir non magis itineribus quam mente oberrans; utpote cujus nomen, propter opiniones, a Xenophane in Xenomanem traductum est; vasti proculdubio conceptus, et nihil spirans nisi infinitum.

9. Anacreon poëta major octogenario fuit; homo lascivus, et voluptarius, et bibax. Pindarus Thebanus octogesimum annum complevit ; poëta sublimis, cum quadam novitate ingenii, et multus in cultu deorum. Sophocles Atheniensis similem ætatem complevit; poëta grandiloquus, totus in scribendo, et familiæ negligens.

10. Artaxerxes Persarum rex annos nonaginta quatuor vixit; vir hebetioris ingenii, neque curarum magnarum patiens, amans gloriæ, sed otii magis. Eodem tempore Agesilaus rex Spartanus octoginta quatuor annos implevit ; vir moderatus, ut inter reges philosophus; sed nihilominus ambitiosus et bellator, et tam militia, quam rebus gerendis, strenuus.

11. Gorgias Leontinus annos centum et octo vixit; vir rhetor, et prudentiæ suæ ostentator, et qui adolescentes mercede accepta ut institueret, multum peregrinator fuit, et paulo ante mortem, nihil se habere quod senectutem incusaret, dixit. Protagoras Abderites nonaginta annos vixit: iste similiter rhetor fuit, sed non tam encyclopædia usus, quam civiles res, et instructionem ad rempublicam tractandam docere professus; attamen circumcursator civitatum æque ac Gorgias. At Isocrates Atheniensis nonagesimum octavum annum complevit; rhetor item, sed vir valde modestus, et lucem forensem fugiens, atque domi tantum scholam aperiens. Democritus Abderites ad annos centum et novem ætatem produxit; magnus philosophus, et, si quis alius ex Græcis, vere physicus; regionum complurium, et multo magis naturæ ipsius, perambulator; sedulus quoque experimentator, et (quod Aristoteles ei objicit) similitudinem potius sectator, quam disputationum leges servans. Diogenes Sinopeus ad nonaginta annos vixit; vir erga alios liber, in se imperiosus; victu sordido et patientia gaudens. Zeno Cittieus centenarius, duobus tantum demptis annis, fuit; vir animo excelso, et opinionum contemptor, magni itidem acuminis, neque tamen molesti, sed quod animos magis caperet, quam constringeret; quale etiam postea fuit in Seneca. Plato Atheniensis annum octogesimum primum implevit ; vir magnanimus, sed tamen quietis amantior, contemplatione sublimis et imaginativus, moribus urbanus et elegans; attamen magis placidus quam hilaris: et majestatem quandam præ se ferens. Theophrastus Eresius annum octogesimum quintum complevit ; vir dulcis eloquio, dulcis etiam rerum varietate; quique ex philosophia suavia tantum decerpserit, molesta et amara non attigerit. Carneades Cyrenæus, multis

12. Q. Fabius Maximus sexaginta tribus annis augur fuit; unde constat eum octogenario majorem occubuisse; licet verum sit in auguratu nobilitatem magis spectari solitam, quam ætatem: vir prudens et cunctator, et in omnibus vitæ partibus moderatus, et cum comitate severus. Masinissa rex Numidarum nonagesimum annum superavit, et filium genuit post octogesimum quintum; vir acer, et fortunæ fidens, et juventute multas rerum vicissitudines expertus, decursu ætatis constanter felix. At M. Porcius Cato ultra annum nonagesimum vixit; vir ferrei prope corporis et animi; linguæ acerbæ, et simultates amans; idem agriculturæ deditus, si bique et familiæ suæ medicus.

13. Terentia Ciceronis uxor ad annum centesimum tertium vixit; mulier multis ærumnis conflictata, primo exilio mariti, deinde dissidio, et rursus calamitate ejus extrema; etiam podagra sæpius vexata. Luceia annum centenarium haud parum superavit; cum dicatur centum annis totis in scena mimam agens pronuntiasse; puellæ fortasse primo partes suscipiens, postremo anus decrepitæ. At Galeria Copiola, mima etiam et saltria, pro tyrocinio suo producta est in scenam, quoto anno ætatis incertum est ; verum post annos nonaginta novem ab ea productione rursus reducta est in scenam, non jam pro mima, sed pro miraculo, in dedicatione theatri a Pompeio Magno; neque hic finis, cum etiam in ludis votivis pro salute divi Augusti iterum monstrata sit

in scena.

14. Fuit et alia mima ætate paulo inferior, dignitate sublimior, quæ ad nonagesimum annum ætatem fere produxit; Livia Julia Augusta, Cæsaris Augusti uxor, Tiberii mater. Etenim si fabula fuit vita Augusti (id quod ipse voluit, cum decumbens amicis præcepisset, ut postquam expirarit, sibi Plaudite exhiberent) certe et Livia optima mima fuit; quæ cum marito obsequio, cum filio potestate quadam et prædominantia, tam bene congrueret. Mulier comis, et tamen matronalis, negotiosa, et potestatis tenax. At Junia C. Cassii uxor, M. Bruti soror, etiam nonagenaria fuit; cum post aciem Philippensem sexaginta quatuor annos vixisset. Mulier magnanima, opibus felix, calamitate mariti et proximorum, et longa viduitate mosta, sed tamen honorata.

15. Memorabilis est annus Domini septuagesimus sextus, tempore imperatoris Vespasiani; quo reperiuntur longævitatis tanquam fasti; eo enim anno peractus est census (census autem de ætatibus auctoritatem et informationem habet fidissimam); atque in ea parte Italiæ, quæ jacet inter Apenninum et Padum, inventi sunt homines, qui annum centesimum æquarunt et superarunt, centum et viginti quatuor; videlicet annorum centum, homines quinquaginta quatuor; annorum centum et decem, homines quinquaginta septem; annorum centum et viginti quinque,

homines duo; annorum centum et triginta, homines | vixit; homo animi sedati, sed humilior, et superstiquatuor; annorum centum et triginta quinque aut triginta septem, homines item quatuor; annorum centum et quadraginta, homines tres. Præter hos, speciatim Parma edidit quinque, quorum tres, centum viginti annos, duo, centum triginta compleverunt; Bruxella unum annorum centum viginti quinque; Placentia unum annorum centum triginta unius; Faventia unam mulierem annorum centum tringinta duorum; oppidum quoddam (tunc dictum Velleiacium) in collibus circa Placentiam decem dedit; quorum sex, annum ætatis centesimum decimum, quatuor, centesimum vicesimum compleverunt; Ariminum, denique, unum centum et quinquaginta annorum, nomine M. Aponium.

[blocks in formation]

16. Inter imperatores Romanos et Græcos, item Francos et Germanos, usque ad nostram ætatem, qui numerum prope ducentorum principum complerunt, quatuor tantum inventi sunt octogenarii; quibus addere liceat imperatores duos primos, Augustum et Tiberium; quorum hic septuagesimum octavum, ille septuagesimum sextum annum implevit ; et ad octogesimum forte pervenire uterque potuisset, si placuisset Liviæ et Caio. Augustus (ut dictum est) annos vixit septuaginta sex; vir moderatus ingenio; idem ad res perficiendas vehemens, cætera placidus et serenus, cibo et potu sobrius, venere intemperantior, per omnia felix; quique anno ætatis tricesimo gravem et periculosum passus est morbum, adeo ut salus ejus pro desperata esset: quem Antonius Musa medicus, cum cæteri medici calida medicamenta, tanquam morbo convenientia, adhibuissent, contraria ratione frigidis curavit; quod fortasse ei ad diuturnitatem vitæ profuit. Tiberius duos amplius annos vixit; vir lentis maxillis, (ut Augustus aiebat,) sermone scilicet tardus, sed validus; sanguinarius, bibax, quique libidinem etiam in diætam transtulit; attamen valetudinis suæ curator probus, ut qui solitus esset dicere, stultum esse, qui post triginta annorum vitam medicum consuleret aut advocaret. Gordianus senior octoginta annos vixit, et tamen violenta morte periit, postquam vix degustasset imperium ; vir magnanimus et splendidus, eruditus et poëta, et constanti vitæ tenore (ante ipsum obitum) felix. Valerianus imperator septuaginta sex annos vixit, antequam a Sapore rege Persarum captus esset; post captivitatem autem septem annos vixit inter contumelias, etiam violenta morte præreptus; vir mediocris animi, nec strenuus; existimatione tamen paulo eminentior et evectus, experimento minor. Anastasius cognomine Dicorus octoginta octo annos

tiosus, et timidus. Anicius Justinianus annos octoginta tres vixit; vir gloriæ appetens, persona propria socors, ducum suorum virtute felix et celebris; uxorius, neque suus, sed aliorum ductu circumactus. Helena Britanna, Constantini Magni mater, octogenaria fuit; mulier civilibus rebus minus se immiscens, nec mariti nec filii imperio, sed tota religioni dedita; magnanima. et semper florens. Theodora imperatrix (quæ Zoes soror erat, Monomachi uxoris; ipsa autem post obitum ejus sola regnavit) annos supra octoginta vixit; mulier negotiosa, et imperio | delectata, felix admodum, et ex felicitate credula. 17. Jam a secularibus ad principes viros in ecclesia narrationem convertemus. S. Johannes Apostolus Servatoris et discipulus amatus, nonaginta tres annos vixit; vere aquila emblemate notatus, nihil spirans nisi divinum, et tanquam Seraph inter Apostolos propter fervorem charitatis. S. Lucas evangelista octoginta quatuor annos complevit; vir eloquens et peregrinator, S. Pauli comes individuus, et medicus. Symeon Cleophæ, frater Domini dictus, episcopus Hierosolymitanus, annos centum et viginti vixit: licet martyrio præreptus fuerit; vir animosus, et constans, et bonorum operum plenus. Polycarpus Apostolorum discipulus, Smyrnensis episcopus, videtur ad centum annos et amplius ætatem produxisse; licet martyrio interceptus; vir excelsi animi et heroicæ patientiæ, et laboribus indefessus. Dionysius Areopagita, Paulo Apostolo contemporaneus, ad nonaginta annos vixisse videtur; Volucris cœli appellatus ob theologiam sublimem; neque minus factis quam meditationibus insignis. Aquila et Priscilla, Pauli Apostoli primo hospites, deinde coadjutores, conjugio felici et celebri ad centum ad minimum annos vixerunt; cum sub Xysto primo superstites fuerint: nobile par, et in omnem charitatem effusum ; quibus inter maximas consolationes (quales proculdubio primos illos ecclesiæ fundatores sequebantur) etiam illud conjugalis consortii tanquam magnus cumulus accesserat. S. Paulus Eremita annos centum et tredecim vixit; vixit autem in spelunca victu tam simplici et duro, ut eo vitam tolerare supra humanas vires videri possit; in meditationibus et soliloquiis tantummodo ævum transigens; qui tamen non illiteratus aut idiota, sed eruditus fuit. S. Antonius, Coenobitarum primus institutor, aut (ut alii volunt) restitutor, ad centesimum quintum annum pervenit: vir devotus et contemplativus, et tamen civilibus rebus utilis; vitæ genere austero et aspero; attamen in gloriosa quadam solitudine degens, nec sine imperio; cum et monachos suos sub se habuisset, atque insuper a compluribus et Christianis et philosophis, veluti vivum aliquod simulacrum, non sine adoratione quadam visitatus esset. S. Athanasius mortuus est octogenario major; vir invincibilis constantiæ, famæ semper imperans, nec fortunæ succumbens; idem erga potentiores liber, erga populum gratiosus et acceptus; exercitatus contentionibus, in iisque et animosus et solers. S. Hieronymus plurimorum consensu annum nonagesimum superavit; vir calamo potens, et virilis eloquentiæ; varie eruditus, et linguis, et scientiis; peregrinator item, atque vitæ

versus senium austerioris; sed in vita privata spiri- | isse certa res est; atque, post consularia imperia tus gerens altos, et late fulgens ex obscuro.

18. At papæ Romani numerantur ducenti quadraginta unus; ex tanto numero quinque solummodo octogenarii, aut supra reperiuntur: primitivis autem compluribus justa ætas martyrii prærogativa anticipata est. Joannes, vicesimus tertius papa Romanus, nonagesimum ætatis annum complevit; vir ingenii inquieti, et novis rebus studens, et multa transferens, nonnulla in melius, haud pauca in aliud; magnus autem opum et thesauri accumulator. Gregorius dictus duodecimus, creatus papa in schismate, et quasi interrex, nonagenarius obiit; de eo propter brevitatem papatus nihil invenimus, quod annotemus. Paulus tertius ad octoginta et unum annos vixit; vir sedati animi et profundi consilii, idem doctus et astrologus, et valetudinem impense regens; more autem veteris sacerdotis Eli indulgens in suos. Paulus quartus octoginta | tres annos vixit; vir natura asper et severus, altos gerens spiritus, et imperiosus, ingenio commotior, sermone eloquens et expeditus. Gregorius decimus tertius similem ætatem octoginta trium annorum implevit; vir plane bonus, animo et corpore sanus, politicus, temperatus, energetes et eleemosynarius.

feliciter administrata, pontificem maximum jam senem creatum esse, et sacra per-viginti duos annos tractasse; neque ore in votis nuncupandis hæsitante, neque in sacrificiis faciendis tremula manu utentem. Appium Cæcum annosissimum fuisse constat; annos non numerant; quorum partem majorem, postquam luminibus orbatus esset, transegit; neque propterea mollitus, familiam numerosam, clientelas quamplurimas, quinetiam rempublicam fortissime rexit; extrema vero ætate lectica in senatum delatus, pacem cum Pyrrho vehementissime dissuasit; cujus principium orationis admodum memorabile, et invincibile quoddam robur, et impetum animi spirans. "Magna," inquit, "impatientia (patres conscripti) cæcitatem meam per plures jam annos tuli; at nunc etiam me surdum quoque optaverim, cum vos tam deformia consilia agitare audiam." M. Perpenna vixit annos nonaginta octo; omnibus, quos consul sententiam in senatu rogaverat (hoc est, omnibus senatoribus sui anni) superstes fuit: etiam omnibus, quos paulo post censor in senatum legerat, septem tantum exceptis. Hiero, rex Siciliæ temporibus belli Punici secundi, ad centesimum fere annum vixit; vir et regimine et moribus moderatus; numinum cultor, et amicitiæ conservator religiosus; beneficus, et constanter fortunatus. Statilia ex nobili familia, Claudii tempore, vixit annos nonaginta novem. Clodia Ofilii filia centum et quindecim. Xenophilus, antiquus philosophus, e secta Pythagoræ, centum et sex annos vixit, sana et vivida senectute, et magna apud vulgum doctrinæ fama. Insulani Corcyræi habebantur olim vivaces, sed hodie communi aliorum sorte vivunt. Hippocrates Cous, medicus insignis, centum et quatuor annos vixit; artemque suam tam longa vita comprobavit et honestavit; vir cum prudentia quadam doctus, in experientia et observatione multus; non verba aut methodos captans, sed nervos tantum scientiæ separans et pro

19. Quæ sequentur, ordine promiscua, fidei magis dubiæ, observatione magis jejuna, erunt. Rex Arganthonius, qui regnavit Gadibus in Hispania, centum et triginta, aut (ut alii volunt) quadraginta, annos vixit; ex quibus octoginta regnavit: de moribus ejus et vitæ genere, et tempore quo vixit, siletur. Cinyras Cypriorum rex in insula illa, tunc habita beata et voluptaria, centum quinquaginta aut sexaginta annos vixisse perhibetur. Reges duo Latini in Italia, pater et filius, alter octingentos, alter sexcentos annos, vixisse traduntur; verum hoc narratur a philologis quibusdam, quibus et ipsis (cætera satis credulis) fides rei suspecta est, imo damnata. Arcadum reges nonnullos trecentos annos vixisse alii tradunt regio certe ad vitam longam satis idonea; ponens. : res fortasse fabulis aucta. Narrant Dandonem quendam in Illyrico absque incommodis senectutis quingentos annos vixisse. Apud Epios, Ætoliæ videlicet partem, narrant universam gentem admodum longævam fuisse; ut multi ex his ducenum annorum inventi sint; inter eos præcipuum quendam nomine Litorium, virum giganteæ staturæ, qui trecentos annos cumulaverat. In Tmoli montis fastigio (Tempsi antiquitus vocato) homines complures centum quinquaginta annos vixisse traditur. Sectam Essæorum apud Judæos ultra centum annos communiter vixisse tradunt: secta autem illa simplici admodum diæta utebatur, ad regulam Pythagoræ. Appollonius Tyanæus centum annos excessit, aspectu (ut in tanta ætate) pulcher, vir certe mirificus, apud ethnicos divinus habitus, apud Christianos magus; victu Pythagoricus, magnus peregrinator, magna etiam gloria florens, et tanquam pro numine cultus; attamen sub finem ætatis accusationes et contumelias passus, unde nihilominus incolumis quoquo modo evasit. Attamen ne longævitas sua diætæ Pythagoricæ solum tribuatur, sed etiam e genere suo aliquid traxisse videatur; avus ejus etiam centum triginta Q. Metellum ultra centum annos vix

annos vixit.

[ocr errors]

Demonax philosophus (non solum professione, sed moribus) tempore Adriani, ad centenarium fere annum vixit; vir magni animi, atque animi victor, idque vere sine affectatione, et in maximo humanarum rerum contemptu, civilis et urbanus. Is cum amici de sepultura ipsius verba injicerent, "Desinite," inquit, de sepultura curare; cadaver enim fœtor sepeliet." Atque illi; "Placet ergo avibus aut canibus exponi ?" Ille rursus, Cum," inquit, "vivus hominibus prodesse pro viribus contenderim, quæ invidia est, si mortuus etiam animalibus aliquid præbeam?" Populus Indiæ, Pandoræ appellati, admodum longævi; etiam usque ad annum ducentesimum: addunt rem magis miram; scilicet cum pueri fere candido capillo fuerint, senectute ante canitiem eos nigrescere solitos: id tamen ubique vulgare est, ut pueris capillitio candidiore, virili ætate pili mutentur in obscurius. Etiam Seres, Indorum populus, cum vino suo ex palmis, longævi habiti sunt, usque ad annum centesimum tricesimum. Euphranor grammaticus consenuit in schola, et do cebat literas, ultra annum centesimum. Ovidius senior, poëtæ pater, nonaginta annos vixit; diversus a moribus filii, utpote qui Musas contempsit, et poëticem filio dissuasit. Asinius Pollio, Augusti fa

« VorigeDoorgaan »