Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ciferis sunt plerumque vivaciores: atque etiam præ- | spiritus innatos et succos corporis, eosque depræcocibus, vel fructu, vel foliis, serotinæ et tardius datur. frondescentes, atque tardius etiam folia deponentes, ætate diuturniores sunt: quin et sylvestres cultis; et in eadem specie, quæ acidum fructum ferunt, illis quæ dulcem.

OBSERVATIO MAJOR.

(3.) Bene admodum notavit Aristoteles discrimen inter plantas et animalia, quoad alimentationem et renovationem; quod scilicet corpus animalium suis claustris circumseptum manet: atque insuper, postquam ad justam magnitudinem pervenerit, alimento continuatur et conservatur, sed nihil novum excrescit, præter capillos et ungues, quæ pro excrementis habentur; adeo ut necesse sit succos animalium citius veterascere at in arboribus, quæ novos subinde ramos, nova vimina, novas frondes, novos fructus emittunt, evenit ut et ipsæ, quas diximus, partes novæ sint, nec ætatem passæ; cum vero quicquid viride sit et adolescens, fortius et alacrius alimentum ad se trahat, quam quod inceperit desiccari; evenit una et simul, ut truncus ipse, per quem hujusmodi alimentum transit ad ramos, uberiore et lætiore alimento in transitu irrigetur, perfundatur, et recreetur, id quod etiam insigniter patet ex hoc, (licet illud non annotaverit Aristoteles, qui nec ea ipsa, quæ jam diximus, tam perspicue explicavit,) quod in sepibus, sylvis cæduis, arboribus tonsis, amputatio ramorum aut surculorum caulem ipsum aut truncum confortat, illumque efficit longe diuturniorem.

5. Frigus omnium maxime proprie exsiccat; siquidem desiccatio non fit nisi per contractionem; quod est opus proprium frigoris. Quoniam vero nos homines calidum potentissimum habemus in igne ; frigidum autem infirmum admodum; nihil aliud seilicet quam hiemis, aut fortasse glaciei, aut nivis, aut nitri; ideo desiccationes frigoris sunt imbecillæ et facile dissolubiles: videmus tamen desiccari faciem terræ ex gelu, atque ex ventis martiis, plus quam ex sole; cum idem ventus qui humorem lambit, etiam frigus incutiat.

6. Fumus foci desiccat, ut in laridis, et linguis boum, quæ in caminis suspenduntur: quinetiam suffitus ex olibano, aut ligno aloës, et similibus, desiccat cerebrum et catarrhis medetur.

7. Sal, mora paulo longiore, desiccat, non tantum in extimis, sed etiam in profundo; ut fit in carnibus, aut piscibus salitis; quæ per diuturnam salitionem manifesto etiam intrinsecus indurantur.

8. Gummi calidiora, applicata ad cutem, eam desiccant et corrugant; quod faciunt etiam aquæ nonnullæ constringentes.

9. Spiritus vini fortis in tantum desiccat instar ignis, ut et albumen ovi immissum candefaciat, et panem torreat.

10. Pulveres desiccant instar spongiarum, sugendo
humidum, ut fit in pulvere atramento injecto post
scriptionem: etiam levor, et unio corporis (qui non
permittit vaporem humidi ingredi per poros) per ac-
cidens desiccat, quia ipsum aëri exponit; ut fit in
gemmis, et speculis, et laminis ensium; in quæ si
spires, cernuntur illa primo vapore obducta; sed
1. Ignis, et calor intensus, alia de- paulo post evanescit ille vapor, ut nubecula. Atque
siccat, alia colliquat;
de desiccatione hæc inquisita sint.

DESICCATIO; DESICCATIONIS PROHIBITIO; ET DESIC-
CATI INTENERATIO.

Ad Art. 2.
Historia.

"Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit, Uno eodemque igne."

Desiccat terram, et lapides, et lignum, et pannos, et pelles, et quæcunque non flutunt: colliquat metalla, et ceram, et gummi, et butyrum, et sevum, et hujusmodi.

2. Attamen in illis ipsis, quæ colliquat ignis, si vehementior fuerit, ea in fine desiccat; nam et metalla, ex igne fortiore, emisso volatili, minuuntur pondere (præter aurum) et deveniunt magis fragilia; atque oleosa illa et pinguia ab igne fortiore deveniunt frixa, et tosta, et magis sicca, et crustata.

3. Aër, præcipue apertus, manifesto desiccat, nunquam colliquat; veluti cum viæ et superficies terræ, imbribus madefactæ, desiccantur ; lintea lota, quæ ad aërem exponuntur, siccantur; herbæ, et folia, et flores in umbra siccantur. At multo magis hoc facit aër, si aut solis radiis illustretur (modo non inducat putredinem) aut moveatur; ut flantibus ventis, et in areis perflatilibus.

4. Etas maxime, sed tamen lentissime, desiccat; ut fit in omnibus corporibus, quæ vetustate (modo non intercipiantur a putredine) arefiunt: ætas autem nihil est per se (cum sit mensura tantum temporis) sed effectus producitur, a spiritu corporum innato, qui corporis humorem exsugit, et una cum ipso evolat; et ab aëre circumfuso, qui multiplicat se super

11. Granaria in usu sunt hodie, ad partes Germaniæ orientales, in cellis subterraneis, in quibus triticum et alia grana conservantur, substrato et circumposito undique stramine, ad nonnullam altitudinem, quod humiditatem cavernæ arceat et sorbeat: qua industria servantur grana etiam ad vicesimum, aut tricesimum annum: neque servantur tantum a putredine, sed (quod ad præsentem inquisitionem pertinet) in tali viriditate, ut panibus conficiendis optime sufficiant; idemque fuisse in usu in Cappadocia, et Thracia, et nonnullis locis Hispaniæ, perhibetur.

12. Granaria, in fastigiis ædium, cum fenestris ad orientem et septentrionem, commode collocantur; quinetiam constituunt quidam duo solaria, superius et inferius; superius autem foraminatum est, ut granum per foramen, (tanquam arena in clepsydra) continue descendat, et subinde palis, post aliquot dies, reponatur; ut granum sit in continuo motu. Notandum autem est, etiam hujusmodi res non tantum putredinem cohibere, verum etiam viriditatem conservare, et desiccationem retardare; cujus causa est ea, quam etiam superius notavimus; quod evolatio humoris aquei, quæ motu et vento acceleratur, humorem oleosum in suo esse conservat; qui alias in consortio humoris aquei fuisset una evolaturus. Etiam in quibusdam montibus, ubi aër est purus, cadavera ad plures dies manent non multum deflorescentia.

13. Fructus, veluti granata, citria, mala, pyra, et | hujusmodi; etiam et flores, ut rosa, lilium, in vasis fictilibus bene obturatis, diutius servantur; neque tamen non officit aër ambiens ab extimis, qui etiam per vas inæqualitates suas defert et insinuat; ut in calore et frigore manifestum est: itaque si et vasa diligenter obturentur, atque obturata sub terram insuper condantur, optimum erit; neque minus utile est, si non sub terra, sed sub aquis condantur, modo sint umbrosæ, ut putei et cisternæ in domibus; sed quæ sub aquis conduntur, melius reponuntur in vasis vitreis quam in fictilibus.

14. Generaliter quæ sub terra, et in cellis subterraneis, aut in profundo aquarum, reponuntur, virorem suum diutius tuentur, quam quæ supra terram.

15. Tradunt in conservatoriis nivium (sive sint in montibus in foveis naturalibus, sive per artem in puteis ad hoc factis) observatum fuisse, quod aliquando malum, aut castanea, aut nux, aut simile quippiam inciderit, quæ post plures menses liquefacta nive, aut etiam intra nivam ipsam, inventa sunt recentia et pulchra, ac si pridie essent decerpta.

16. Uvæ apud rusticos servantur in racemis coopertis intra farinam; quod licet gustui eas reddat minus gratas, tamen humorem et viriditatem conservat: etiam omnes fructus duriores, non tantum in farina, sed in scobe lignorum, etiam inter acervos granorum integrorum, diu servantur.

17. Invaluit opinio, corpora intra liquores suæ speciei, tanquam menstrua sua, conservari recentia; ut uvas in vino, olivas in oleo, etc.

18. Servantur mala granata et cotonea, tincta paulisper in aquam marinam, aut salsam, et paulo post extracta, et in aëre aperto (modo fuerit in umbra) siccata.

19. In vino, oleo, aut amurca suspensa, diu servantur; multo magis in melle, et spiritu vini; atque etiam omnium maxime (ut quidam tradunt) in argento vivo.

20. Incrustatio etiam fructuum cera, pice, gypso, pasta, aut aliis oblinimentis, aut capsulis, diutius eos virides conservat.

21. Manifestum est, muscas, et araneas, et formicas et hujusmodi, casu in electro, aut etiam arborum gummis, immersas et sepultas, nunquam postea marcescere; licet sint corpora mollia et tenera.

22. Uvæ servantur pensiles; et sic de aliis fructibus; duplex est enim ejus rei commoditas; una, quod absque ulla contusione aut compressione fiat, qualis contra fit cum super dura collocantur; altera, quod aër undequaque ipsas æqualiter ambit.

23. Notatum est, tam putrefactionem, quam desiccationem in vegetabilibus, non similiter, ex omni parte, incipere; sed maxime ex ea parte, per quam solebant, cum essent viva, attrahere alimentum ; itaque jubent aliqui pediculos malorum aut fructuum cera aut pice, liquefacta, obducere.

24. Fila candelarum aut lampadum majora citius absumunt sevum aut oleum, quam minora; etiam flamma ex gossipo citius, quam ex scirpo, aut stramine, aut vimine ligneo; atque in baculis cereorum, citius ex junipero aut abiete, quam ex fraxino: etiam omnis flamma mota et vento agitata citius absumit, quam tranquilla; itaque intra cornu minus cito,

quam in aperto: tradunt quoque lychna in sepulchris admodum diu durare.

25. Alimenti etiam natura et præparatio non minus facit ad diuturnitatem lychnorum, quam natura flammæ: nam cera sevo diuturnior est; et sævum paulo madidum, sevo sicciore; et cera dura, cera molliore.

26. Arbores, si quotannis circa radices earum terram moveris, brevius durant, si per lustra aut decennia, diutius; etiam germina et surculos decerpere, facit, ad longævitatem; item stercoratio aut substratio cretæ et similium, aut multa irrigatio, feracitati confert, ætatem minuit. Atque de prohibitione desiccationis et consumptionis hæc inquisita sunt.

Inteneratio desiccati (quæ res est præcipua) experimenta præbet pauca; ideoque nonnulla, quæ inanimalibus fiunt, atque etiam in homine, conjungemus.

27. Vimina salicis, quibus ad ligandas arbores utuntur, in aqua infusa, fiunt magis flexibilia; similiter virgarum ferulæ extremitates in urceis cum aqua imponuntur, ne siccescant; quin et globuli lusorii, licet per siccitatem rimas collegerint, positi in aqua rursus implentur et consolidantur.

28. Ocreæ ex corio, vetustate duræ et obstinatæ, per illinitionem sevi ad ignem molliuntur; etiam igni simplici admotæ, nonnihil: vesicæ et membranæ, postquam fuerint induratæ, ab aqua calefacta, admixto sevo aut aliquo pingui, intenerantur; melius autem, si etiam paululum confricentur.

29. Arbores veteres admodum, quæ diu steterunt immotæ, fodiendo et aperiendo terram circa radices ipsarum, manifesto tanquam juvenescunt, novis et teneris frondibus emissis.

30. Boves aratores veteres, et laboribus penitus exhausti, in læta pascua inducti, carnibus vestiuntur novis, et teneris, et juvenilibus, ut etiam ad gustum carnem juvencorum referant.

31. Diæta stricta consumens et emacians, ex guaiaco, pane bis cocto, et similibus, (quali ad curandum morbum Gallicum, et inveteratos catarrhos, et leucophlegmatiam utimur,) homines ad summam macilentiam deducit, consumptis succis corporis; qui postquam cœperint instaurari, et refici, manifesto cernuntur magis juveniles et virides; quinetiam existimamus morbos emaciantes, postea bene curatos, compluribus vitam prolongasse.

OBSERVATIONES MAJORES.

1. Miris modis homines, more noctuarum, in tenebris notionum suarum acute vident, ad experientiam, tanquam lucem diurnam, nictant et cæcutiunt. Loquuntur de elementari qualitate siccitatis; et de desiccantibus; et de naturalibus periodis corporum, per quas corrumpuntur et consumuntur; sed interim, nec de initiis, nec de mediis, nec de extremis desiccationis et consumptionis, aliquid, quod valeat, observant.

2. Desiccatio et consumptio, in processu suo, tribus actionibus perficitur; atque originem ducunt actiones illæ a spiritu innato corporum, ut dictum est.

3. Prima actio est, attenuatio humidi in spiritum; secunda est, exitus aut evolatio spiritus; tertia est, contractio partium corporis crassiorum, statim post

spiritum emissum; atque hoc ultimum est illa desic- | tur putre, et nihil aliud quam pulvisculus cohærens, catio et induratio de qua præcipue agimus: priora | qui levi tactu dissipatur et abit in aërem; ut fit in duo consumunt tantum.

4. De attenuatione, res manifesta est; spiritus enim, qui in omni corpore tangibili includitur, sui non obliviscitur; sed quicquid nanciscitur in corpore (in quo obsidetur) quod digerere possit, et conficere, et in se vertere; illud plane alterat et subigit; et ex eo se multiplicat, et novum spiritum generat. Hoc ex probatione ea, instar omnium, evincitur; quod quæ plurimum siccantur, pondere minuuntur, et deveniunt cava, porosa, et ab intus sonantia; certissimum autem est, spiritum rei præ-inexistentem ad pondus nihil conferre, sed illud levare potius; ergo necesse est, ut spiritus præ-inexistens humidum et succum corporis, quæ antea ponderaverant, in se verterit; quo facto pondus minuitur. Atque hæc est prima actio, scilicet attenuationis humoris, et conversionis ejus in spiritum.

5. Secunda actio, quæ est excitus, sive evolatio spiritus, res etiam manifestissima est. Etenim illa evolatio, cum fit confertim, etiam sensui patet ; in vaporibus aspectui, in odoribus olfactui: verum si sensim fiat evolatio, ut fit per ætatem, tum demum peragitur sine sensu; sed eadem res est; quinetiam ubi corporis compages aut ita arcta est, aut ita tenax, ut spiritus poros et meatus non inveniat, per quos exeat, tum vero etiam partes ipsas crassiores corporis, in nixu suo exeundi, ante se agit, easque ultra corporis superficiem extrudit ; ut fit in rubigine metallorum, et in carie omnium pinguium. Atque hæc est secunda actio, scilicet exitus et evolationis spiritus.

6. Tertia actio paulo magis obscura, sed æque certa est; ea est contractio partium crassiorum post spiritum emissum. Atque primo videre est corpora post spiritum emissum manifesto arctari, et minorem locum complere ; ut fit in nucleis nucium, qui siccati non implent testam; et in trabibus, et palis ligni, quæ primo contiguæ sunt ad invicem, ex desiccatione autem hiant; atque ex globulis lusoriis, et similibus, qui per siccitatem rimosi evadunt; cum partes se contrahant, et contractæ necessario spatia inter se relinquant. Secundo patet ex rugis corporum siccatorum; nixus enim se contrahendi tantum valet, ut partes contrahendo interim adducat et sublevet; quæ enim in extremitatibus contrahuntur, in mediis sublevantur; atque hæc cernere est in papyris, et membranis vetustis; atque in cute animalium; atque in extimis casei mollioris; quæ omnia vetustate corrugantur. Atque tertio se ostendit amplius hæc contractio, in illis, quæ a calore non tantum corrugantur, verum etiam complicantur, et in se vertuntur, et quasi rotulantur; ut cernere est in membranis, et papyris, et foliis ad ignem admotis. Etenim contractio per ætatem, cum tardior sit, rugas fere parit; at contractio per ignem, quæ festina est, etiam complicationes. At in plurimis, ubi non datur corrugatio, aut complicatio; fit simplex contractio, et angustatio, et induratio, et desiccatio, ut primo positum est: quod si eousque invalescat evolatio spiritus et absumptio humidi, ut non relinquatur satis corporis ad se uniendum et contrahendum, tum vero cessat contractio ex necessitate, et corpus reddi

corporibus cunctis valde absumptis, et papyro et linteo ad ultimum combustis; et cadaveribus imbalsamatis post plura secula. Atque hæc est tertia illa actio; scilicet contractionis partium crassiorum post spiritum emissum.

7. Notandum est ignem et calorem per accidens tantum desiccare; proprium enim eorum opus est, ut spiritum et humida attenuent et dilatent; sequitur autem ex accidente, ut partes reliquæ se contrahant; sive ob fugam vacui tantum, sive ob alium motum simul; de quo nunc non est sermo.

8. Certum est etiam putrefactionem, non minus quam arefactionem, a spiritu innato originem ducere, sed longe alia via incedere; nam in putrefactione spiritus non emittitur simpliciter, sed ex parte detentus mira comminiscitur; atque etiam partes crassiores non tam localiter contrahuntur, quam coëunt singula ad homogeniam.

LONGEVITAS ET BREVITAS VITE IN ANIMALIBUS.

Connexio

De diuturnitate, et brevitate vitæ in Ad Art. 3. animalibus tenuis est informatio, quæ haberi potest; observatio negligens; traditio fabulosa: in cicuribus vita degener corrumpit; in sylvestribus injuria cœli intercipit.

Historia.

Neque quæ concomitantia videri possint, huie informationi multum auxiliantur (moles corporis; tempus gestationis in utero; numerus fœtus; tempus grandescendi ; alia): propterea quod complicata sunt ista, atque alias concurrunt, alias disjunguntur. 1. Hominis ævum cæterorum animalium omnium superat (quantum narratione aliqua certa constare potest) præter admodum paucorum. Atque concomitantia in eo satis æqualiter se habent; statura et magnitudo grandis; gestatio in utero novimestris; fœtus ut plurimum unicus; pubes ad annum decimum quartum : grandescentia ad vigesimum.

2. Elephas, fide haud dubia, curriculum humanæ vitæ ordinarium transcendit: gestatio autem in utero decennalis, fabulosa; biennalis, aut saltem supra annuam, certa: at moles ingens, et tempus grandescendi usque ad annum tricesimum; dentes robore firmissimo: neque etiam observationem hominum fugit, quod sanguis elephanti omnium sit frigidissimus: ætas autem ducentissimum annum nonnunquam complevit.

3. Leones vivaces habiti sunt, quod complures ex iis reperti sint edentuli; signo nonnihil fallaci, cum illud fieri possit ex gravitate anhelitus.

4. Ursus magnus dormitor est; animal pigrum, et iners, neque tamen vivacitatis notatum: illud autem signum brevis ævi, quod gestatio ejus in utero sit festina admodum, vix ad quadraginta dies.

5. Vulpi multa se bene habere videntur ad longvitatem; optime tecta est, carnivora, et degit in antris; neque tamen vivacitatis notata: certe est generis canini, quod genus brevioris est vitæ.

6. Camelus longævus est; animal macilentum, et nervosum; ita ut quinquaginta annos ordinario, centum quandoque compleat.

7. Equi vita mediocris, vix quadragesimum an

num attingit: ordinarium autem curriculum viginti | non gestant, sed ova excludunt per vices: unde liannorum est: sed hanc brevitatem vitæ fortasse ho-beralius sufficit alimentum fœtui.

mini debet; desunt enim jam nobis equi solis, qui in pascuis liberi et læti degebant. Attamen crescit equus usque ad sextum annum, et generat in senecGestat etiam in utero equa diutius quam fœmina, et in gemellis rarior est. Asinus similis fere ævi ut equus; mulus utroque vivacior.

tute.

8. Cervorum vita celebratur vulgo ob longitudinem; neque tamen narratione aliqua certa: nescio quid de cervo torquato, cooperta torque ipsa pinguedine carnis, circumferunt. Eo minus credibilis est longævitas in cervo, quod quinto anno perficitur; atque non multo post cornua, (quæ annuatim decidunt et renovantur,) succedunt magis conjuncta fronte et minus ramosa.

9. Canis brevis est ævi; non extenditur ætas ultra annum vicesimum; neque sæpe attingit ad decimum quartum; animal ex calidissimis, atque inæqualiter vivens; cum, ut plurimum, aut vehementius moveat, aut dormiat. Etiam multiparum est, et novem septimanas gestat in utero.

10. Bos quoque, pro magnitudine et robore, admodum brevis est ævi, quasi sexdecim annorum; maresque fœminis nonnihil vivaciores: attamen unicum plerumque edit partum, et gestat in utero circa sex menses. Animal pigrum, et carnosum, et facile pinguescens, et herbis solis pastum.

11. At decennalis ætas in ovibus etiam rara est; licet sit animal mediocris magnitudinis, et optime tectum; atque, quod mirum, cum minimum in illis reperiatur bilis, capillitium habent omnium crispissimum; neque enim pilus alicujus animalis tam tortus est, quam lana. Arietes ante tertium annum non generant, atque habiles sunt ad generandum usque ad octavum; fœmellæ pariunt quamdiu vivunt. Morbosum ovis animal, nec ætatis suæ curriculum fere implet.

12. Caper etiam similis est ævi cum ove, nec dispar multum in cæteris ; licet sit animal magis agile, et carne paulo firmiore, eoque debuerit esse vivacius; attamen salacius est multo, eoque brevioris ævi.

13. Sues ad quindecim annos quandoque vivunt, etiam ad viginti; cumque sint carne, inter animalia omnia, humidissima, tamen nihil videtur hoc proficere ad longitudinem vitæ; de apro aut sue sylvestri, nil certi habetur.

14. Felis ætas est inter sextum annum et decimum; agile animal, et spiritu acri, cujus semen (ut refert Ælianus) fœmellam adurit; unde increbuit opinio; quod felis concipit in dolore, et parit cum facilitate vorax est in cibis, quos potius deglutit, quam mandit.

[ocr errors]

15. Lepores, et cuniculi vix ad septem annos perveniunt; animalia generativa, etiam superfœtantia; in hoc disparia, quod cuniculus sub terra vivit, lepus in aperto; quodque leporis carnes atriores sint.

16. Aves mole corporis quadrupedibus longe sunt minores: pusilla enim res est aquila aut cygnus, præ bove aut equo; item struthio præ elephanto.

17. Aves optime tecta sunt: pluma enim tepore, et incubitu presso ad corpus, et lanam, et capillitia excedit.

18. Aves, cum plures pariant, eos simul in alvo

19. Aves parum aut nihil alimenta mandunt, ut integrum sæpe reperiatur in gulis ipsarum. Attamen frangunt fructuum nuces, et nucleum excerpunt. Existimantur autem esse concoctionis fortis et calidæ. 20. Motus avium, dum volant, mixtus est, inter motum artuum et gestationem; saluberrimum exercitationis genus.

21. De avium generatione Aristoteles bene notavit, (sed male ad alia animalia traduxit,) minus scilicet conferre semen maris ad generationem; sed activitatem potius indere, quam materiam; unde etiam ova fœcunda et sterilia, in plurimis non dignoscuntur.

22. Aves quasi omnes ad magnitudinem suam justam perveniunt primo anno, aut paulo post: verum est, quoad plumas in nonnullis, quoad rostrum in aliis, annos numerari; ad magnitudinem autem corporis, minime.

66

23. Aquila pro longæva habetur, anni non numerantur: etiam in signum trahitur longævitatis, quod rostra renovet, unde juvenescat; ex quo illud Aquilæ senectus." Attamen res fortasse ita se habet; ut instauratio aquilæ non mutet rostrum, sed contra mutatio rostri instauret aquilam: postquam enim rostrum aduncitate sua nimium increverit, pascit aquila cum difficultate.

24. Vultures etiam longævi perhibentur, adeo ut vitam fere ad centesimum annum producant: milvi quoque, atque adeo omnes volucres carnivoræ et rapaces, diuturnioris sunt ævi. De accipitre autem, quia vitam degit degenerem et servilem, ex usu humano, minus certum fieri possit judicium circa periodum ejus vitæ naturalem. Attamen ex domesticis, deprehensus est accipiter aliquando ad annos triginta vixisse; ex sylvestribus, ad quadraginta.

25. Corvus traditur esse similiter longævus, aliquando centenarius; carnivora avis, neque admodum frequens in volatu; sed magis sedentaria, et carnibus admodum atris. At cornix, cætera (præterquam magnitudine, et voce) similis, paulo minus diu vivit, sed tamen habetur ex vivacibus.

26. Cygnus, pro certo, admodum longævus invenitur, et centesimum annum haud raro superat; avis optime plumata, ichthyophaga, et perpetuo in gestatione, idque in aquis currentibus.

27. Anser quoque ex longævis; licet herba et id genus pabulo nutriatur; maxime autem sylvestris ; adeo ut in proverbium apud Germanos sit, "Magis senex quam anser nivalis."

28. Ciconiæ longævæ admodum esse deberent, si verum esset, quod antiquitus notatum fuit, eas Thebas nunquam accessisse, quia urbs illa sæpius capta esset: id si cavissent, aut plusquam unius seculi memoriam habebant, aut parentes pullos suos historiam edocebant: verum omnia fabellis plena.

29. Nam de phoenice tantum accrevit fabulæ, ut obruatur, si qua in ea re fuit veritas. Illud autem, quod admirationi erat, eum magno aliarum avium comitatu volantem semper visum, minus mirum; cum hoc etiam in ulula interdiu volante, aut psittaco e cavea emisso, ubique cernere detur.

30. Psittacus, pro certo, usque ad sexaginta annos cognitus est vivere apud nos, quotquot supra habuis

set, cum huc esset transvectus. Avis cibi quasi omnigeni, atque etiam mandens cibos, atque mutans subinde rostrum: aspera, et ferocula, carnibus atris. 31. Pavo ad viginti annos vivit: oculos autem Argus non recipit ante trimatum: tardigrada avis, carnibus vero candidis.

32. Gallus gallinaceus, salax, pugnax, et brevis ævi: alacris admodum ales, et carnibus etiam albis. 33. Gallus Indicus, aut Turcicus (quem vocant) gallinacei ævum parum superat; iracundus ales, et carnibus valde albis.

34. Palumbes sunt ex vivacioribus, ut quinquagesimum annum aliquando compleant, aërius ales, et in alto et nidificans et sedens. Columbæ vero ac turtures, vita breves, usque ad annum octavum.

35. At phasiani et perdices etiam decimum sextum annum implere possunt. Aves numerosi fœtus, carnibus autem paulo obscurioribus, quam pullorum genus.

36. Fertur de merula, quod sit ex avibus minoribus maxime longæva; procax certe avis, et vocalis. 37. Passer notatur esse ævi brevissimi; id quod ad salacitatem refertur in maribus: at carduelis, corpore haud major, deprehensus est vivere ad annos viginti.

38. De struthionibus nihil certi habemus; qui domi nutriuntur, adeo infelices fuerunt, ut non deprehensi sint diu vivere: de ave ibi constat tantum quod sit longæva, anni non numerantur.

39. Piscium vita magis incerta est, quam terrestrium, cum sub aquis degentes minus observentur: non respirant ex ipsis plurimi; unde spiritus vitalis magis conclusus est; itaque licet refrigerium excipiant per branchias, haud tamen ita continua fit refrigeratio, quam per anhelitum.

40. In aquis cum degant, a desiccatione illa et deprædatione, quæ fit per aërem ambientem, immunes sunt; neque tamen dubium est, quin aqua ambiens, atque intra poros corporis penetrans et recepta, plus noceat ad vitam quam aër.

41. Sanguinis perhibentur esse minus tepidi; suntque nonnulli ipsorum voracissimi, etiam speciei propriæ; caro autem ipsorum mollior est, quam terrestrium, et minus tenax: attamen pinguescunt majorem in modum, ut ex balænis infinita extrahatur quantitas olei.

42. Delphini traduntur vivere annos circa triginta; capto experimento in aliquibus a cauda præcisa: grandescunt autem ad annos decem.

43. Mirum est, quod referunt de piscibus, quod ætate, post annos nonnullos, plurimum attenuantur corpore, manente cauda, et capite, in magnitudine priore.

44. Deprehensæ sunt aliquando in piscinis Cæsarianis murænæ vixisse ad annum sexagesimum. Certe redditæ sunt longo usu tam familiares, ut Crassus orator unam ex illis defleverit.

45. Lucius ex piscibus aquæ dulcis longissime vivere reperitur; ad annum quandoque quadragesimum; piscis vorax, et carnibus siccioribus et firmioribus.

46. At carpio, abramus, tinca, anguilla, et hujusmodi, non putantur vivere ultra annos decem.

47. Salmones cito grandescunt, brevi vivunt;

[ocr errors]

quod etiam faciunt trutæ; at perca tarde crescit, et vivit diutius.

48. Vasta illa moles balænarum et orcarum, quamdiu spiritu regatur, nil certi habemus; neque etiam de phocis, aut porcis marinis, et aliis piscibus innumeris.

49. Crocodili perhibentur esse admodum vivaces, atque grandescendi periodum itidem habere insignem; adeo ut hos solos ex animalibus perpetuo, dum vivunt, grandescere opinio sit. Animal est oviparum, vorax et sævum, et optime tectum contra aquas. At de reliquo testaceo genere nihil certi, quod ad vitam ipsorum attinet, reperimus.

OBSERVATIONES MAJORES.

Normam aliquam longævitatis et brevitatis vitæ in animalibus invenire difficile est, propter observationum negligentiam et causarum complicationem; pauca notabimus.

1. Inveniuntur plures ex avibus longævæ, quam ex quadrupedibus, (sicut aquila, vultur, milvus, pelicanus, corvus, cornix, cygnus, anser, ciconia, grus, ibis, psittacus, palumbes, etc.) licet intra annum perficiantur, et minoris sint molis. Tegumentum certe ipsarum avium contra intemperies cœli optimum est: cumque in aëre libero plerumque degant, similes sunt habitatoribus montium puriorum, qui longævi sunt. Etiam motus ipsarum, qui (ut alibi dictum est) mixtus est ex gestatione atque motu artuum, minus fatigat aut concutit, et magis salubris est: neque in utero matrum compressionem aut penuriam alimenti patiuntur initia volatilium; quia ova per vices excluduntur: maxime vero omnium illud in causa esse arbitramur; quod fiant aves magis ex substantia matris, quam patris; unde spiritum nanciscuntur minus acrem et incensum.

2. Poni possit, animalia, quæ creantur magis ex substantia matris quam patris, esse longæviora ; quemadmodum aves, ut dictum est: etiam, quæ longiore tempore gestantur in alvo, plus habere ex substantia matris, minus e semine patris; ac proinde diuturnioris ævi esse: adeo ut existimemus etiam inter homines (quod in aliquibus notavimus) eos, qui similiores sunt matribus, diutius vivere; nec non liberos senum, qui ex uxoribus adolescentulis progignuntur, modo fuerint patres sani et non morbidi. 3. Initia rerum et injuriæ et auxilio maxime subjiciuntur : itaque minorem compressionem et liberaliorem alimentationem fœtus in utero ad longævitatem multum conferre par est: id fit, aut cum exeunt foetus per vices, ut in avibus; aut cum pariuntur unici, ut in animalibus uni paris.

4. At tempus longius gestationis in utero tripliciter facit ad longitudinem vitæ. Primo, quod plus habet fœtus ex substantia matris, ut dictum est; deinde, quod prodit confirmatior; postremo, quod aëris vim prædatoriam tardius experitur. Quinetiam denotat periodos ipsius naturæ, per majores fieri circulos. Atque licet et boves et oves, qui in utero manent circiter sex menses, brevioris sint ævi, tamen id ex aliis causis ortum habet.

5. Comestores graminis et herbæ simplicis, brevis sunt ævi; longioris autem animalia carnivora, aut etiam seminum et fructuum comestores, sicut aves:

« VorigeDoorgaan »