Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

etc.

sorum.

8. Historia nubium, prout superne conspiciuntur. 27. Historia argenti vivi.
9. Historia expansionis cæruleæ, crespusculi, plu- 28. Historia fossilium; veluti vitrioli, et sulphuris,

rium solium, plurium lunarum, halonum,
colorum variorum solis et lunæ; atque omnis 29. Historia gemmarum ; veluti adamantis, rubini,
varietatis cælestium ad aspectum, quæ fit

etc.
ratione medii.

30. Historia lapidum; ut marmoris, lapidis Lydii, 10. Historia pluviarum ordinariarum, procellosarum,

silicis, etc.
et prodigiosarum ; etiam cataractarum (quas 31. Historia magnetis.
vocant) cæli, et similium.

32. Historia corporum miscellaneorum, quæ nec 11. Historia grandinis, nivis, gelu, pruinæ, nebulæ, sunt fossilia prorsus, nec vegetabilia, ut saroris, et similium.

lium, succini, ambræ-griseæ, etc. 12. Historia omnium aliorum cadentium sive descen- 33. Historia chemica circa metalla et mineralia.

dentium ex alto, et superne generatorum. 34. Historia plantarum, arborum, fruticum, herba13. Historia sonituum in alto (si modo sint aliqui) rum; et partium eorum, radicum, caulium, præter tonitrua.

ligni, foliorum, florum, fructuum, seminum, 14. Historia aëris, in toto, sive in configuratione lacrymarum, etc. mundi.

35. Historia chemica circa vegetabilia. 15. Historia tempestatum, sive temperamentorum 36. Historia piscium, et partium ac generationis ip

anni, tam secundum variationes regionum,
quam secundum accidentia temporum, et pe- 37. Historia volatilium, et partium ac generationis
riodos annorum ; diluviorum, fervorum, sic-

ipsorum.
citatum, et similium.

38. Historia quadrupedum, et partium ac genera16. Historia terræ et maris; figuræ et ambitus ip

tionis ipsorum. sorum, et configurationis ipsorum inter se, 39. Historia serpentum, vermium, muscarum, et cæ. atque exporrectionis ipsorum in latum aut terorum insectorum ; et partium ac generaangustum ; insularum terræ in mari, sinuum

tionis ipsorum. maris, et lacuum salsorum in terra, isthmo- | 40. Historia chemica circa ea quæ sumuntur ab ani. rum, promontoriorum.

malibus. 17. Historia motuum (si qui sint) globi terræ et maris;

SEQUUNTUR HISTORIÆ HOMINIS. et ex quibus experimentis illi colligi possint. 18. Historia motuum majorum et perturbationum in 41. Historia figuræ, et membrorum externorum ho. terra et mari; nempe terræ motuum, et tre

minis, staturæ, compagis, vultis, et lineamen. morum, et hiatuum, insularum de novo enas- torum ; eorumque varietatis secundum gentes centium, insularum fluctuantium, abruptio

et climata, aut alias minores differentias. num terrarum per ingressum maris, invasio- | 42. Historia physiognomica super ipsa. num et illuvionum, et contra desertionum 43. Historia anatomica, sive membrorum internomaris; eruptionum ignium e terra, eruptionum rum hominis ; et varietatis ipsorum, quatesubitanearum aquarum e terra, et similium.

nus invenitur in ipsa naturali compage et 19. Historia geographica naturalis, montium, val- structura, et non tantum quoad morbos et lium, sylvarum, planitierum, arenarum, palu

accidentia præternaturalia. dum, lacuum, fluviorum, torrentium, fontium, 44. Historia partium similarium hominis ; ut carnis, et omnis diversitatis scaturiginis ipsorum, et

ossium, membranarum, etc. similium : missis gentibus, provinciis, urbi- 45. Historia humorum in homine ; sanguinis, bilis, bus, et hujusmodi civilibus.

spermatis, etc. 20. Historia fluxuum et refluxnum maris, euriporum, 46. Historia excrementorum ; sputi, urinarum, suundulationum et motuum maris aliorum.

dorum, sedimentorum, capillorum, pilorum, 21. Historia cæterorum accidentium maris ; salsugi- rediviarum, unguium, et similium.

nis ejus, colorum diversorum, profunditatis ; 47. Historia facultatum ; attractionis, digestionis, et rupium, montium, et vallium submarino

retentionis, expulsionis, sanguificationis, assirum, et similium.

milationis alimentorum in membra, versionis

sanguinis et floris ejus in spiritum, etc. SEQUUNTUR HISTORIÆ MASSARUM MAJORUM.

48. Historia motuum naturalium et involuntariorum; 22. Historia flammæ, et ignitorum.

ut motus cordis, motus pulsuum, sternutatio23. Historia aëris in substantia, non in configura- nis, motus pulmonum, motus erectionis vir

tione. 24. Historia aquæ in substantia, non in configura- | 49. Historia motuum mixtorum ex naturalibus et tione.

voluntariis ; veluti respirationis, tussis, uri25. Historia terræ et diversitatis ejus in substantia,

nationis, sedis, etc. non in configuratione.

50. Historia motuum voluntariorum; ut instrumen

torum ad voces articulatas ; ut motuum ocuSEQUUNTUR HISTORIÆ SPECIERUM.

lorum, linguæ, faucium, manuum, digitorum, 26. Historia metallorum perfectorum, auri, argenti; deglutitionis, etc.

et minerarum, venarum, marcasitarum eorun- 51. Historia somni et insomniorum.
dem : operaria quoque in mineris ipsorum. 52. Historia diversorum habituum corporis; pin-

, etc.

guis, macilenti; complexionum (quas vocant) | setis, et aliis filaceis; et artium subservienetc.

tium. 53. Historia generationis hominum.

95. Historia plumificiorum. 54. Historia conceptionis, vivificationis, gestationis 96. Historia textoria, et artium subservientium. in utero, partus, etc.

97. Historia tinctoria. 55. Historia alimentationis hominis, atque omnis 98. Historia coriaria, alutaria; et artium subserviedulii et potabilis, atque omnis diætæ ; et

entium.
varietatis ipsorum secundum gentes aut mi. 99. Historia culcitraria et plumaria.
nores differentias.

100. Historia ferri-fabrilis.
56. Historia augmentationis et incrementi corporis 101. Historia latomiæ sive lapicidarum.
in toto et partibus ipsius.

102. Historia laterara, et tegularia. 57. Historia decursus ætatis; infantiæ, pueritiæ, 103. Historia figularis.

juventutis, senectutis, longævitatis, brevitatis 104. Historia cæmentaria, et crustaria.
vitæ, et similium, secundum gentes et mi- | 105. Historia ligni-fabrilis.
nores differentias.

106. Historia plumbaria. 58. Historia vitæ et mortis.

107. Historia vitri et omnium vitreorum, et vitriaria. 59. Historia medicinalis morborum, et symptoma- | 108. Historia architecturæ in genere. tum et signorum eorundem.

109. Historia plaustraria, rhedaria, lecticaria, etc. 60. Historia medicinalis curæ, et remediorum, et 110. Historia typographica, libraria, scriptoria, siliberationum a morbis.

gillatoria; atramenti, calami, papyri, mem61. Historia medicinalis eorum quæ conservant cor

branæ, etc. pus et sanitatem.

111. Historia ceræ. 62. Historia medicinalis eorum quæ pertinent ad | 112. Historia viminaria. formam et decus corporis, etc.

113. Historia storearia, et opificiorum ex stramine, 63. Historia medicinalis eorum quæ corpus alterant,

scirpis, et similibus. et pertinent ad regimen alterativum.

114. Historia lotricaria, scoparia, etc. 64. Historia pharmacopolaris.

115. Historia agriculturæ, pascuariæ, cultus sylva65. Historia chirurgica.

rum, etc. 66. Historia chemica circa medicinas.

116. Historia hortulana. 67. Historia visus et visibilium, sive optica.

117. Historia piscatoria. 68. Historia picturæ, sculptoria, plastica, etc. 118. Historia venationis et aucupii. 69. Historia auditus et sonorum.

119. Historia rei bellicæ, et artium subservientium; 70. Historia musicæ.

ut armamentaria, arcuaria, sagittaria, sclope71. Historia olfactus et odorum.

taria, tormentaria, balistaria, machinaria, ete. 72. Historia gustus, et saporum.

120. Historia rei nauticæ, et practicarum, et artium 73. Historia tactus et ejus objectorum.

subservientium. 74. Historia Veneris, ut speciei tactus.

121. Historia athletica, et omnis generis exercita75. Historia dolorum corporeorum, ut speciei tactus. tionum hominis. 76. Historia voluptatis et doloris in genere.

122. Historia rei equestris. 77. Historia affectuum ; ut iræ, amoris, verecundiæ, | 123. Historia ludorum omnis generis. etc,

124. Historia præstigiatorum et circulatorum. 78. Historia facultatum intellectualium ; cogitativæ, 125. Historia miscellanea diversarum materiarum arphantasiæ, discursus, memoriæ, etc.

tificialium; ut esmaltæ, porcellanæ, complu79. Historia divinationum naturalium.

rium cæmentorum, etc. 80. Historia dignotionum, sive diacrisium occulta- 126. Historia salium. rum naturalium.

127. Historia miscellanea diversarum machinarum, 81. Historia coquinaria; et artium subservientium,

et motuum. veluti macellaria, aviaria, etc.

128. Historia miscellanea' experimentorum vulga82. Historia pistoria, et panificiorum ; et artium rium, quæ non coaluerunt in artem. subservientium, ut molendinaria, etc.

ETIAM MATHEMATICARUM PURARUM HISTORIÆ, CON83. Historia vinaria. 84. Historia cellaria, et diversorum generum potus.

SCRIBENDÆ SUNT, LICET SINT POTIUS OBSERVATI

ONES QUAM EXPERIMENTA. 85. Historia bellariorum et confecturarum. 86. Historia mellis.

129. Historia naturarum et potestatum numerorum. 87. Historia sacchari.

130. Historia naturarum et potestatum figurarum. 88. Historia lacticiniorum.

Non abs re fuerit admonere, quod, cum necesse sit 89. Historia balneatoria, et unguentaria.

multa ex experimentis sub duobus titulis vel plu90. Historia miscellanea circa curam corporis ; ton- ribus cadere (veluti historia plantarum, et historia sorum, odorariorum, etc.

artis hortulanæ multa habebunt fere communia) 91. Historia auri-fabrilis, et artium subservientium. commodior sit inquisitio per artes, dispositio vero 92. Historia lanificiorum, et artium subservientium. per corpora. Parum enim nobis curæ est de arti93. Historia opificiorum e serico et bombyce, et ar- bus ipsis mechanicis, sed tantum de iis quæ affetium subservientium.

runt ad instruendam philosophiam. Verum hæc 94. Historia opificiorum ex lino, cannabio, gossipio, e re nata melius regentur.

FRAGMENTUM LIBRI VERULAMIANI,

CUI TITULUS

ABECEDARIUM NATURÆ.

CONDITIONES ENTIUM.

Cum tam multa producantur a terra et aquis, tam potentialia ad ens in quanto. De iis inquisitio sepmulta pertranseant aërem et ab eo excipiantur, tam tuagesima quinta esto, quæ quadruplex Gamma numulta mutentur et solvantur ab igne, minus perspi- meretur. cuæ forent inquisitiones cæteræ, nisi natura massa- Conditiones entium. Quadruplex Gamma; sive rum istarum, quæ toties occurrent, bene cognita et

de multo et pauco. explicata. His adjungimus inquisitiones de cæles- Durabile et transitorium, æternum et momentatibus et meteoricis, cum et ipsæ sint massæ majores, neum, sunt potentialia ad ens in duratione. De illis et ex catholicis. Vide Augm. Scient. Lib. II. c. 3. septuagesima sexta inquisitio esto, quæ quadruplex et Glob. Intellect.

Delta numeratur. Massæ majores : inquisitio sexagesima septima. Conditiones entium. Quadruplex Delta; sive de Triplex Tau, sive de terra.

durabili et transitorio. Massæ majores : inquisitio sexagesima octava. Naturale et monstrosum sunt potentialia ad ens, Triplex Upsilon, sive de aqua.

per cursum naturæ, et per deviationes ejus. De iis Massæ majores : inquisitio sexagesima nona. inquisitio septuagesima septima esto, quæ quadruTriplex Phi, sive de aëre.

plex Epsilon numeratur. Massæ majores : inquisitio septuagesima. Tri- Conditiones entium. Quadruplex Epsilon ; sive plex Chi, sive de igne.

de naturali et monstroso. Massæ majores : inquisitio septuagesima prima. Naturale et artificiale sunt potentialia ad ens, sine Triplex Psi, sive de cælestibus.

homine, et per hominem. De iis inquisitio septuaMassæ majores: inquisitio septuagesima secunda. gesima octava conficitor, quæ quadruplex Zeta nuTriplex Omega, sive de meteoricis.

meretur.

Conditiones entium. Quadruplex Zeta; sive de

naturali et artificiali. Supersunt ad inquirendum in Abecedario conditi- Exempla in explicatione ordinis Abecedarii non ones entium, quæ videntur esse tanquam transcen- adjunximus, quia ipsæ inquisitiones continent totas dentia, et parum stringunt de corpore naturæ, tamen acies exemplorum. eo, quo utimur, inquirendi modo, haud parum affe- Tituli, secundum quos ordo Abecedarii est disporent illustrationis ad reliqua. Primo igitur, cum situs, nullo modo eam auctoritatem habento, ut pro optime observatum fuerit a Democrito, naturam re- veris et fixis rerum divisionibus recipiantur. Hoc rum esse copia materiæ et individuorum varietate enim esset profiteri scire nos quæ inquirimus. Nam amplam, atque (ut ille vult) infinitam ; coitionibus nemo res vere dispertit, qui non naturam ipsarum vero et speciebus in tantum finitam, ut etiam angusta, penitus cognovit. Satis sit, si ad ordinem inquiet tanquam paupercula, videri possit : quandoqui- rendi (id quod nunc agitur) commode se habeant. dem tam paucæ inveniantur species, quæ sint aut esse possint, ut exercitum millenarium vix conficiant: cumque negativa affirmativis subjuncta ad informa- Abecedarium hoc modo conficimus et regimus. tionem intellectus plurimum valeant; constituenda | Historia et experimenta omnino primas partes teest inquisitio de ente, et non ente. Ea ordine est nent. Ea, si enumerationem et seriem rerum parti. septuagesima tertia, et quadruplex Alpha numer- cularium exhibeant, in tabulas conficiuntur; aliter atur.

sparsim excipiuntur. Conditiones entium. Quadruplex Alpha; sive de Cum vero historia et experimenta sæpissime nos ente et non ente.

deserant, præsertim lucifera illa, et instantiæ crucis, Possibile et impossibile nil aliud est, quam poten- per quas de veris rerum causis intellectui constare tiale ad ens, aut non potentiale ad ens. De eo in- possit ; mandata damus de experimentis novis. quisitio septuagesima quarta conficitor ; quæ qua- Hæc sint tanquam historia designata. Quid enim druplex Beta numeratur.

aliud nobis primo viam ingredientibus relinquitur ? Conditiones entium. Quadruplex Beta; sive de Modum experimenti subtilioris explicamus, ne possibili et impossibili.

error subsit, atque ut alios ad meliores modos excoEtiam multum, paucum, rarum, consuetum, sunt gitandos excitemus.

NORMA ABECEDARII.

Etiam monita et cautiones de rerum fallaciis et mus: item connexiones et vincula, ne inquisitiones inveniendi erroribus, quæ nobis occurrunt, aspergi- sint magis abruptæ, interponimus. mus. Observationes nostras super historiam et ex- Ad usum vero vellicationes quasdam de practica perimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis suggerimus. sit in procinctu.

Etiam optativa eorum, quæ adhuc non habentur, Etiam canones, sed tamen mobiles, et axiomata una cum proximis suis, ad erigendam humanam ininchoata, qualia nobis inquirentibus, non pronunci- dustriam, proponimus.

antibus, se offerunt, constituimus : utilia enim sunt, Neque sumus nescii, inquisitiones inter se ali• si non prorsus vera.

quando complicari, ita ut nonnulla ex inquisitis in Denique tentamenta quædam interpretationis titulos diversos incidant. Sed modum eum adhibequandoque molimur, licet prorsus humi repentia, et bimus, ut et repetitionum fastidia et rejectionum movero interpretationis nomine nullo modo (ut arbitra- lestias, quantum fieri possit, vitemus; postponentes mur) decoranda. Quid enim nobis supercilia opus tamen hoc ipsum (quando necesse fuerit) perspicuiest aut impostura, cum toties profiteamur, nec nobis tati docendi, in argumento tam obscuro. historiam et experimenta, qualibus opus est, suppe. Hæc est abecedarii norma et regula. Deus unitere, nec absque his interpretationem naturæ perfici versi conditor, conservator et instaurator, opus hoc posse, ideoque nobis satis esse, si initiis rerum non et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione desimus ?

ad bonum humanum, pro sua erga homines benevoPerspicuitatis autem et ordinis gratia, aditus quos- lentia et misericordia, protegat et regat, per Filium lam ad inquisitiones, instar præfationum, substerni- suum unicum nobiscum Deum.

HISTORIÆ NATURALIS

AD CONDENDAM

PHILOSOPHIAM

PRÆFATIO.

Cum nobis homines nec opinandi nec experiendi vias tenere prorsus videantur, omni ope huic infortunio subveniendum putavimus: neque enim major aliunde se ostendit bene merendi ratio, quam si id agatur, ut homines, et placitorum larvis, et experimentorum stuporibus liberati, ipsi cum rebus, magis fida et magis arcta inita societate, contrahant quasi per experientiam quandam literatam. Hoc enim modo intellectus et in tuto et in summo collocatur, atque præsto insuper erit, atque ingruet rerum utilium proventus. Atque hujus rei exordia omnino a naturali historia ducenda sunt; nam universa philosophia Græcorum, cum sectis suis omnigenis, atque si qua alia philosophia in manibus est, nobis videtur super nimis angustam basin naturalis historiæ fundata esse, atque ex paucioribus, quam per erat, pronuntiasse. Arreptis enim quibusdam ab experientia traditionibus, neque iis interdum aut diligenter examinatis, reliqua in meditatione et ingenii agitatione posuere, assumpta in majorem rei fiduciem dialectica. Chemistæ autem, et universum mechanicorum et empiricorum genus, si et illis contemplationes et philosophiam tentare audacia crevit, paucarum rerum accuratæ subtilitati assueti, miris modis reliquas ad eas contorquent; et placita magis deformia et monstrosa, quam rationales illi producunt. Illi enim parum ex multis, hi rursus multum ex paucis, in philosophiæ materiam sumunt; utriusque autem ratio, si verum dicendum sit, infirma est et perdita. Sed naturalis historia, quæ hactenus congesta est, primo intuitu copiosa videri possit ; cum revera sit egena et inutilis, neque adeo ejus generis, quod quærimus. Neque enim a fabulis et deliriis purgata est, et in antiquitatem, et philologiam, et narrationes supervacuas excurrit, circa solida negligens et fastidiosa, curiosa et nimia in inanibus. Pessimum autem est in hac copia, quod rerum naturalium inquisitio. nem amplexa est, rerum autem mechanicarum magna ex parte aspernata. Atque hæ ipsæ ad naturæ sinus excutiendos longe illis præstant; natura enim, sponte sua fusa at vaga, disgregat intellectum, et varietate sua confundit; verum in mechanicis operationibus contrahitur judicium, et naturæ modi et processus cernuntur, non tantum effecta. Atque rursus universa mechanicorum subtilitas citra rem, quam quærimus, sistitur : artifex enim, operi et fini suo intentus, ad alia (quæ forsan ad naturæ inquisitionem magis faciunt) nec animum erigit, nec manum porrigit. Itaque magis exquisita cura opus est, et probationibus electis, atque sumptu etiam, ac summa insuper patientia. Illud enim in experimentalibus omnia perdidit

, quod homines etiam a principio fructifera experimenta, non lucifera, sectati sunt; atque ad opus aliquod magnificum educendum omnino incubuere, non ad pandenda oracula naturæ, quod opus operum est, et omnem potestatem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerumque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis: quod videntur fecisse, aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiæ officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus ad ea, quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis, et causarum causis altioribus eruendis, sitam esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque Historia illa naturalis, quæ extat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem, aut ob narrationum jucunditatem, confecta videtur, et propter se facta ; non ut philosophiæ et scientiis initia, et veluti mammam præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra de esse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum jampridem constitutum est. Etiam vias inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas, aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum, quam in animo habemus, intra inventa ulla majora cohibere voluissemus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum cum nobis Deus animum indiderit, qui se rebus submittere sciat, quique, ex meriti conscientia et successus fiducia, speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse. Circa hoc autem duo sunt, de quibus homines, et alias, et nunc præcipue, cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima ; eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu : cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse ; sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari ; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res vulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit; non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius, quam pro dignitate sua, deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt; sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat: nos siquidem conamur rem omnium maximc seriam, et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus nomen hactenus quandoque jactatur; res hominibus penitus ignota est) per facem a divino Numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis sive veræ inductionis subtilitate et veritate suo tempore prætermissa, aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coierint; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse. Restat itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis, atque, exutis opinionum zelis, detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum in quo opes humanæ sitæ sunt, (natura enim non nisi parendo vincitur,) qualis patet ad regnum illud cælorum, in quod, nisi sub persona infantis, ingredi non licet. Usum autem hujus operis plebeium illum et promiscuum ex experimentis ipsis omnino non contemninus, (cum et notitiæ et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum, plurima utilia proculdubio suggerere possit), attamen minimum quiddam esse censemus præ eo aditu ad scientiam et potentiam humanam, quem ex misericordia divina speramus: a qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur.

Natura rerum aut libera est, ut in speciebus ; aut perturbata, ut in monstris ; aut constricta, ut in experimentis artium : facinora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed historia specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum, et fossilium, tumida est et curiosa ; historia mirabilium, vana et e rumore; historia experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiam mirabilium excutere atque expurgare ; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis, collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia ? Hoc est pusillæ specierum ex figura differentiæ quæ ad opera nil faciunt, in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit: sed quamobrem tandem grata ? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artificialibus tribuimus ; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris, aut iridis naturam tam clare explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica aut artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset? Quod si causarum fidi interpretes, etiam affectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsum tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta admirandis adjungentes, atque utilissimis quibusque maxime inhærentes.

Atque a phænomenis ætheris ordiri solennius foret. Nos autem nil de severitate instituti nostri remittentes, ea anteferemus, quæ naturam constituunt et referunt magis communem, cujus uterque globus est particeps. Ordiemur vero ab historia corporum secundum eam differentiam quæ videtur simplicissima ; ea est copia aut paucitas materiæ intra idem spatium sive eandem circumscriptionem contentæ et exporrectæ ;

2 L

VOL. II.

« VorigeDoorgaan »