Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dentem; ita tamen, ut bis in die repercutiantur. | non cessavit jacere multos lapillos, per quos surgeret Itaque si hæc ita se habeant, manifestum est motum et ascenderet aqua, ut bibere posset; quod postea istum rotationis non terminari in cœlestibus, sed cessit in proverbium. communicari aëri et aquæ.

Similiter sit natura inquisita, visibile. Videtur omnino esse divisio vera et certa, lucis, quæ est visibile originale, et primam copiam facit visui et coloris, qui est visibile secundarium, et sine luce non cernitur, ita ut videatur nil aliud esse, quam imago aut modificatio lucis. Attamen ex utraque parte circa hoc videntur esse instantiæ fœderis; scilicet, nix in magna quantitate, et flamma sulphuris: in quarum altera videtur esse color primulum lucens, in altera lux vergens ad colorem.

XXXVI.

Inter prærogativas instantiarum ponemus loco decimo quarto instantias crucis, translato vocabulo a crucibus, quæ erectæ in biviis, indicant et signant viarum separationes. Has etiam instantias deciso

oraculi et mandati, appellare consuevimus. Earum ratio talis est. Cum in inquisitione naturæ alicujus, intellectus ponitur tanquam in æquilibrio, ut incertus sit, utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturæ inquisitæ attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium; instantiæ crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile; unde terminatur quæstio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata. Itaque hujusmodi instantiæ sunt maximæ lucis, et quasi magnæ auctoritatis; ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur. Interdum autem instantiæ crucis illæ occurrunt, et inveniuntur inter jampridem notatas; at ut plurimum novæ sunt, et de industria atque ex composito quæsitæ et applicatæ, et diligentia sedula et acri tandem erutæ.

Etiam ista proprietas levium, nimirum ut ferantur sursum, vacillat nonnihil. Atque in hoc, sumi potest pro instantia fœderis, bulla aquæ. Si enim aër fuerit subter aquam, ascendit rapide versus superficiem aquæ, per motum illum plagæ (quam vocat Democritus) per quam aqua descendens percutit et attollit aërem sursum; non autem per contentionem aut nixum aëris ipsius. Atqui ubi ad superficiem ipsam aquæ ventum fuerit, tum cohibetur aër ab ulteriore ascensu per levem resistentiam, quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari: ita ut exilis admodum sit appetitus aëris ad superiora. Similiter sit natura inquisita, pondus. Est plane divisio recepta; ut densa et solida ferantur versus centrum terræ, rara autem et tenuia versus ambitum cœli; tanquam ad loca sua propria. Atque locarias et judiciales, et in casibus nonnullis, instantias quod attinet (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse. Itaque nugantur philosophi, cum dicunt, quod, si perforata esset terra, corpora gravia se sisterent quando ventum esset ad centrum. Esset enim certe virtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici; quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent: corpus enim non nisi a corpore patitur. Verum iste appetitus ascendendiet descendendi, aut est in schematismo corporis quod movetur, aut in sympathia sive consensu cum alio corpore. Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram; confunditur hujusmodi divisio. At si recipiatur opinio Gilberti, quod magnetica vis terræ ad alliciendum gravia, non extendatur ultra orbem virtutis suæ (quæ operatur semper ad distantiam certam, et non ultra) hocque per aliquam instantiam verificetur; ea demum erit instantia fœderis circa hoc subjectum. Neque tamen occurrit impræsentiarum aliqua instantia super hoc certa et manifesta. Proxime videntur accedere cataractæ cœli, quæ in navigationibus per oceanum Atlanticum versus Indias utrasque sæpe conspiciuntur. Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum, quæ per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis hæsisse et mansisse, et postea potius per causam violentam dejecta et detrusa esse, quam naturali motu gravitatis cecidisse: adeo ut conjici possit corpoream molem, densam atque compactam, in magna distantia a terra, fore pensilem tanquam terram ipsam ; nec casuram, nisi dejiciatur. Verum de hoc nil certi affirmamus. Interim in hoc, et in multis aliis facile apparebit, quam inopes simus historiæ naturalis, cum loco instantiarum certarum, nonnunquam suppositiones afferre pro exemplis cogamur. Similiter sit natura inquisita, discursus ingenii. Videtur omnino divisio vera, rationis humanæ, et solertia brutorum. Attamen sunt nonnullæ instantiæ actionun, quæ eduntur a brutis, per quas videntur etiam bruta quasi syllogizare: ut memoriæ proditum est de corvo; qui per magnas siccitates fere enectus siti, conspexit aquam in trunco cavo arboris; atque cum non daretur ei intrare propter angustias,

Exempli gratia; sit natura inquisita fluxus et refluxus maris, ille bis repetitus in die, atque sexhorarius, in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla, que coincidit in modum lunæ: bivium circa hanc naturam tale est.

Quod

Necesse prorsus est, ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquæ in pelvi agitatæ, quæ quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum; vel a sublatione et subsidentia aquarum e profundo, in modum aquæ ebullientis, et rursus subsidentis: utri vero causæ fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio. si recipiatur prior assertio, necesse est, ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia. Itaque ad hoc reducitur inquisitio. Atqui observavit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione) quod ad littora Florida, et ad littora adversa Hispaniæ, et Africæ, fiant fluxus maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora; non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridæ, fiat refluxus ad littora Hispaniæ et Africæ. adhuc diligentius attendenti, non per hoc evincitur motus attollens, et abnegatur motus in progressu. Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in pro

Attamen

gressu, et nihilominus inundet adversa littora ejus- | quisitio (missis duobus illis motibus prioribus) ad dem alvei simul; si aquæ scilicet illæ contrudantur et compellantur aliunde; quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari. Itaque simili modo fieri potest, ut aquæ venientes magna mole ab oceano orientali Indico, compellantur et trudantur in alveum maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul. Quærendum itaque est, an sit alius alveus, per quem aquæ possint iisdem temporibus minui et refluere. Atque præsto est mare australe, mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.

Itaque jam tandem perventum est ad instantiam crucis circa hoc subjectum: ea talis est. Si pro certo inveniatur, quod cum fit fluxus ad littora adversa tam Floridæ, quam Hispaniæ, in mari Atlantico; fiat simul fluxus ad littora Peruviæ, et juxta dorsum China in mari australi; tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio, quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum. Neque enim relinquitur aliud mare, aut locus, ubi possit ad eadem tempora fieri regressus aut refluxus. Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamæ et Lima (ubi uterque oceanus, Atlanticus et australis, per parvum isthmum separantur) utrum ad contrarias isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra. Verum hæc decisio, sive abjudicatio certa videtur, posito quod terra stet immobilis. Quod si terra rotet, fieri fortasse potest, ut ex inæquali rotatione (quatenus ad celeritatem sive incitationem) terræ et aquarum maris, sequatur compulsio violenta aquarum in cumulum sursum, quæ sit fluxus; et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quæ sit refluxus. Verum de hoc facienda est inquisitio separatim. Attamen etiam hoc supposito, illud æque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora, quibus fiunt fluxus in aliis partibus.

Similiter sit natura inquisita, posterior ille motus ex duobus, quos supposuimus; videlicet motus maris se attollens, et rursus subsidens: si forte ita acciderit, ut (diligenti facto examine) rejiciatur motus alter, de quo diximus, progressivus; tum vero erit trivium circa hanc naturam tale. Necesse est, ut motus iste, per quem aquæ in fluxibus et refluxibus se attollunt, et rursus relabuntur, absque aliqua accessione aquarum aliarum, quæ advolvuntur, fiat per unum ex his tribus modis; vel quod ista aquarum copia emanet ex interioribus terræ, et rursus in illa se recipiat; vel quod non sit aliqua amplior moles aquarum, sed quod eædem aquæ (non aucto quanto suo) extendantur, sive rarefiant, ita ut majorem locum et dimensionem occupent, et rursus se contrahant; vel quod nec copia accedat major, nec extensio amplior, sed eædem aquæ (prout sunt, tam copia, quam densitate aut raritate) per vim aliquam magneticam desuper eas attrahentem, et evocantem, et per consensum se attollant, et deinde se remittant. Itaque reducatur (si placet) jam in

hunc ultimum; et inquiratur si fiat aliqua talis sublatio per consensum, sive vim magneticam. Atqui primo manifestum est universas aquas, prout ponuntur in fossa sive cavo maris, non posse simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo; adeo ut si foret in aquis aliquis hujusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, sive (ut vulgo loquuntur) ne detur vacuum, fractus foret et cohibitus. Relinquitur, ut attollantur aquæ ex aliqua parte, et per hoc minuantur et cedant ex alia. Enimvero rursus necessario sequetur, ut vis illa magnetica, cum super totum operari non possit, circa medium operetur intensissime; ita ut aquas in medio attollat; illæ vero sublatæ, latera per successionem deserant et destituant.

Itaque jam tandem perventum est ad instantiam crucis circa hoc subjectum: ea talis est. Si inveniatur, quod in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda, attollentibus se scilicet aquis in medio maris, et deficientibus circa latera, quæ sunt littora, et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et æqua, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem; tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per vim magneticum; aliter prorsus abjudicanda est. Hoc vero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri; videlicet utrum in refluxibus versus medium maris mare non sit magis altum sive profundum, quam in fluxibus. Notandum autem est, si hoc ita sit, fieri (contra ac creditur) ut attollant se aquæ in refluxibus, demittant se tantum in fluxibus, ita ut littora vestiant et inundent.

Similiter, sit natura inquisita, motus rotationis spontaneus; et speciatim, utrum motus diurnus, per quem sol et stellæ ad conspectum nostrum oriuntur et occidunt, sit motus rotationis verus in cœlestibus; aut motus apparens in cœlestibus, verus in terra. Poterit esse instantia crucis super hoc subjectum talis. Si inveniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et enervatus; si idem motus reperiatur paulo incitation in aëre, præsertim intra tropicos, ubi propter majores circulos est magis perceptibilis; si idem motus reperiatur in humilioribus cometis, jam factus vivus et validus; si idem motus reperiatur in planetis, ita tamen dispensatus et graduatus, ut quo propius absit a terra, sit tardior; quo longius, celerior, atque in cœlo demum stellato sit velocissimus; tum certe recipi debet motus diurnus pro vero in cœlis, et abnegandus est motus terræ ; quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum, et ex consensu universi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus, gradatim labascat, et tandem desinat, et extinguatur in immobili, videlicet terra.

Similiter, sit natura inquisita, motus rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius motui diurno, videlicet ab occidente in orientem, quem veteres astronomi attribuunt planetis, etiam cœlo stellato; at Copernicus et ejus sectatores, terræ quoque; et quæratur, utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditatis calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de ex

pediendis motibus cœlestibus per circulos perfectos. | vel ut excitet ferrum tantummodo et habilitet: motus Neutiquam enim evincitur iste motus esse in supernis verus et realis, nec per defectum restitutionis planetæ in motu diurno ad idem punctum cœli stellati, nec per diversam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi, quæ duo nobis hunc motum pepererunt. Primum enim phænomenon per anteversionem et derelictionem optime salvatur; secundum, per lineas spirales; adeo ut inæqualitas restitutionis, et declinatio ad tropicos, possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes, aut circa diversos polos. Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholæ commentis, quibus illud in more est, ut sensui in multis immerito vim faciant, et obscuriora malint) talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus; cujus imaginem per fila ferrea (veluti in machina) aliquando repræsentari fecimus.

Verum instantia crucis super hoc subjectum poterit esse talis. Si inveniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem, vel sublimiorem vel humiliorem, qui non rotaverit cum consensu manifesto (licet admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotaverit in contrarium cœli; tum certe hucusque judicandum est, posse esse in natura aliquem talem motum. Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.

At pos

Similiter, sit natura inquisita, pondus sive grave. Bivium circa hanc naturam tale est. Necesse est, ut gravia et ponderosa vel tendant ex natura sua ad centrum terræ, per proprium schematismum; vel ut a massa corporea ipsius terræ, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et rapiantur, et ad eam per consensum ferantur. terius hoc si in causa sit, sequitur, ut quo propius gravia appropinquant ad terram, eo fortius et majore cum impetu ferantur ad eam; quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis) idque fieri intra spatium certum; adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia, ut virtus terræ in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura.

Itaque talis circa hanc rem poterit esse instantia crucis. Sumatur horologium ex iis, quæ moventur per pondera plumbea; et aliud ex iis, quæ moventur per compressionem laminæ ferreæ; atque vere probentur, ne alterum altero velocius sit, aut tardius; deinde ponatur horologium illud movens per pondera, super fastigium alicujus templi altissimi, altero illo infra detento; et notetur diligenter, si horologium in alto situm tardius moveatur, quam solebat, propter diminutam virtutem ponderum. Idem fiat experimentum in profundis minerarum, alte sub terra depressarum; utrum horologium hujusmodi non moveatur velocius, quam solebat, propter auctam virtutem ponderum. Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis; recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terræ.

Similiter, sit natura inquisita, verticitas acus ferreæ, tactæ magnete. Circa hanc naturam tale erit bivium. Necesse est, ut tactus magnetis vel ex se indat ferro verticitatem ad septentriones et austrum;

VOL. II.

21

autem ipse indatur ex præsentia terræ, ut Gilbertus opinatur, et tanto conatu probare nititur. Itaque huc spectant ea, quæ ille perspicaci industria conquisivit. Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem, absque tactu magnetis : ac si terra ipsa, quæ ob distantiam debiliter operatur (namque superficies aut extima incrustatio terræ virtutis magneticæ, ut ille vult, expers est) per moram tamen longam magnetus tactum suppleret, et ferrum excitet, deinde excitum conformaret et verteret. Rursus, quod ferrum ignitum et candens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque verticitatem absque tactu magnetis: ac si partes ferri in motu positæ per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suæ magis essent susceptivæ, et quasi sensitivæ, virtutis manantis a terra, quam alias; et inde fierent tanquam excitæ. Verum hæc, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus, quod ille asserit.

Instantia crucis autem circa hoc subjectum poterit esse talis. Capiatur terrella ex magnete, et notentur poli ejus; et ponantur poli terrellæ versus orientem et occasum, non versus septentriones et austrum, atque ita jaceant; deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem. Acus vero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se vertet ad polos magnetis. Itaque quamdiu ita manet, vertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi. Quod si inveniatur acus illa, remota a magnete, et posita super versorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, vel etiam paulatim se eo recipere; tum recipienda est pro causa, præsentia terræ: sin autem vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.

Similiter, sit natura inquisita, corporea substantia lunæ; an sit tenuis, flammea, sive aërea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt; an solida et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent. Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios solis reflectat; neque videtur fieri reflexio lucis nisi a solidis.

Itaque instantiæ crucis circa hoc subjectum eæ esse poterunt (si modo aliquæ sint) quæ demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis. Certe causa crepusculi inter alias est reflexio radiorum solis a superiore parte aëris. Etiam quandoque reflecti videmus radios solis temporibus vespertinis serenis, a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunæ ; neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquæ. Etiam videmus aërem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candela, non minus quam corpus densum. Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen, super flammam aliquam subfuscam et cœruleam. Sane radii aperti solis in

cidentes in flammas obscuriores videntur eas quasi | experiri et ludere possit. Itaque tanta violentia mortificare, ut conspiciantur magis instar fumi albi, huic rei per se assignari non potest. Sed illud quam flammæ. Atque hæc impræsentiarum occur- verum; generationem hujusmodi flammarum flaturunt, quæ sint ex natura instantiarum crucis circa lentarum, et veluti ventorum igneorum, fieri ex conhanc rem; et meliora fortasse reperiri possunt. Sed flictu duorum corporum, eorumque naturæ inter se notandum semper est, reflexionem a flamma non esse plane contrariæ; alterius admodum inflammabilis, expectandam, nisi a flamma alicujus profunditatis: quæ natura viget in sulphure; alterius flammam nam aliter vergit ad diaphanum. Hoc autem pro exhorrentis, qualis est spiritus crudus, qui est in certo ponendum, lucem semper in corpore æquali, nitro; adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante aut excipi et transmitti, aut resilire. se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere præstat, quam ut illa duo corpora incorporet, et commode uniat) et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aër, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur) et per istam fugam et eruptionem, interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exsufflante.

At

Similiter, sit natura inquisita, motus missilium; veluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aërem. Hunc motum schola (more suo) valde negligenter expedit; satis habens, si eum nomine motus violenti a naturali (quem vocant) distinguat: et quod ad primam percussionem sive impulsionem attinet, per illud (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum) sibi satisfaciat ; et de processu continuato istius motus nihil curet. circa hanc naturam bivium est tale: aut iste motus fit ab aëre vehente, et pone corpus emissum se colligente, instar fluvii erga scapham, aut venti erga paleas; aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promoventibus. Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiverunt: neque dubium est, quin sint aëris partes in hac re nonnullæ; sed alter motus proculdubio verus est, ut ex infinitis constat experimentis. Sed inter cæteras poterit esse circa hoc subjectum instantia crucis talis; quod lamina aut filum ferri paulo contumacius; vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum, exiliant. Manifestum enim est, hoc non posse imputari aëri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminæ vel calimi, non in extremis.

|

Poterant autem esse instantiæ crucis circa hoc subjectum duorum generum. Alterum eorum corporum, quæ maxime sunt inflammabilia, qualia sunt sulphur, caphura, naphtha, et hujusmodi, cum eorum misturis; quæ citius et facilius concipiunt flammam quam pulvis pyrius, si non impediantur: ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari. Alterum eorum, quæ flammam fugiunt et exhorrent, qualia sunt sales omnes. Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore, antequam flamma concipiatur, quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente, antequam oleosa concipiat flammam. Sed maxime cernitur hoc in argento vivo, quod non male dicitur aqua mineralis. Hoc enim absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem, vires pulveris pyrii fere adæquat; quod etiam admixtum pulveri pyrio, ejus vires multiplicare dicitur.

Similiter, sit natura inquisita, transitoria natura flammæ, et extinctio ejus momentanea. Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui. Manifestum enim est in flammis, quæ hic continuantur et durant, istam durationem non esse ejusdem flammæ in individuo, sed fieri per successionem novæ flammæ seriatim generatæ, minime autem manere eandem flammam numero; id quod facile perspicitur ex hoc, quod substracto alimento sive fomite flammæ, flamma statim pereat. Bivium autem circa hanc naturam tale est. Momentanea

Similiter, sit natura inquisita, motus ille rapidus et potens expansionis pulveris pyrii in flammam; unde tantæ moles subvertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis majoribus et bombardis videmus. Bivium circa hanc naturam tale est: aut excitatur iste motus a mero corporis appetitu se dilatandi, postquam fuerit inflammatum; aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, violenter erumpit. Schola autem et vulgaris opinio tantum versatur circa priorem illum appetitum. Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserantista natura aut fit remittente se causa, quæ eam flammam ex forma elementi necessitate quadam donari, locum ampliorem occupandi, quam idem corpus expleverat, cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum. Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammæ generationem a tanta mole, quæ illam comprimere et suffocare queat; ut non deducatur res ad istam necessitatem, de qua loquuntur. Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem, aut remissionem corporis quod obstat, si generetur flamma; recte putant. Sed ista necessitas plane evitatur, si moles illa solida flammam supprimat, antequam generetur. Atque videmus flammam, præsertim in prima generatione, mollem esse et lenem, et requirere cavum, in quo

[ocr errors]

primo genuit, ut in lumine, sonis, et motibus (quos vocant) violentis; aut quod flamma in natura sua possit hic apud nos manere, sed a contrariis naturis circumfusis vim patiatur et destruatur.

Itaque poterit esse circa hoc subjectum instantia crucis talis. Videmus flammas in incendiis majoribus, quam alte in sursum ascendant. Quanto enim basis flammæ est latior, tanto vertex sublimior: itaque videtur principium extinctionis fieri circa latera, ubi ab aëre flamma comprimitur, et male habetur. At meditullia flammæ, quæ aër non contingit, sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent; neque extinguuntur, donec paulatim angustentur ab aëre per latera circumfuso. Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior,

vertice autem (inimicante aëre, nec suppeditante | in loco, per gradus et spatia. Est itaque aliquod fomite) acutior. At fumus angustior circa basin momentum temporis et aliquod intervallum loci, in ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inversa; quibus ista virtus sive actio hæret in medio inter duo quia scilicet aër fumum recipit, flammam (neque illa corpora, quæ motum cient. Reducitur itaque enim quispiam somniet aërem esse flammam accen- contemplatio ad hoc; utrum illa corpora, quæ sunt sam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit. termini motus, disponant vel alterent corpora media, Accuratior autem poterit esse instantia crucis ad ut per successionem et tactum verum labatur virtus hanc rem accommodata, si res forte manifestari pos- a termino ad terminum, et interim subsistat in corsit per flammas bicolores. Capiatur igitur situla pore medio; an horum nihil sit, præter corpora, et parva ex metallo, et in ea figatur parva candela virtutem, et spatia? Atque in radiis opticis, et socerea accensa; ponatur situla in patera, et circum- nis, et calore, et aliis nonnullis operantibus ad disfundatur spiritus vini in modica quantitate, quæ ad tans, probabile est media corpora disponi et alterari; labra situlæ non attingat; tum accende spiritum eo magis, quod requiratur medium qualificatum ad vini. At spiritus ille vini exhibebit flammam magis deferendam operationem talem. At magnetica illa scilicet cœruleam, lychnus candelæ autem magis fla- sive coitiva virtus admittit media tanquam adiavam. Notetur itaque utrum flamma lychni (quam phora, nec impeditur virtus in omnigeno medio. facile est per colorem a flamma spiritus vini distin- Quod si nil rei habeat virtus illa aut actio cum corguere; neque enim flammæ, ut liquores, statim com- pore medio, sequitur, quod sit virtus aut actio natumiscentur) maneat pyramidalis, an potius magis ralis ad tempus nonnullum, et in loco nonnullo, subtendat ad formam globosam, cum nihil inveniatur sistens sine corpore; cum neque subsistat in corporiquod eam destruat aut comprimat. At hoc posterius bus terminantibus, nec in mediis. Quare actio magsi fiat, manere flammam eandem numero, quamdiu netica poterit esse instantia divortii, circa naturam intra aliam flammam concludatur, nec vim inimicam corpoream, et actionem naturalem. Cui hoc adjici aëris experiatur, pro certo ponendum est. potest tanquam corollarium aut lucrum non prætermittendum: viz. quod etiam secundum sensum philosophandi sumi possit probatio, quod sint entia, et substantiæ separatæ et incorporeæ. Si enim virtus et actio naturalis emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco, omnino sine corpore; prope est, ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea. Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandam.

Atque de instantiis crucis hæc dicta sint. Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant, de natura judicare per instantias crucis, et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.

XXXVII.

Inter prærogativas instantiarum ponemus loco decimo quinto instantias divortii; quæ indicant separationes naturarum earum, quæ ut plurimum occurrunt. Differunt autem ab instantiis quæ subjunguntur instantiis comitatus; quia illæ indicant separationes naturæ alicujus ab aliquo concreto, cum quo illa familiariter consuescit; hæ vero separationes naturæ alicujus ab altera natura. Differunt etiam ab instantiis crucis; quia nihil determinant, sed monent tantum de separabilitate unius naturæ ab altera. Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leves contemplationes ex rebus obviis orientes; adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.

Exempli gratia: sint naturæ inquisitæ, quatuor naturæ illæ; quas contubernales vult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera: viz. calidum, lucidum, tenue, mobile, sive promptum ad motum. At plurimæ inveniuntur instantie divortii inter ipsas. Aër enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus: luna lucida, absque calore: aqua fervens, calida absque lumine: motus acus ferreæ super versorium, pernix et agilis; et tamen in corpore frigido, denso, opaco: et complura id genus.

Similiter, sint naturæ inquisitæ, natura corporea, et actio naturalis. Videtur enim non inveniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore. Attamen possit fortasse esse circa hanc rem instantia nonnulla divortii. Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, gravia ad globum terræ. Addi etiam possint aliæ nonnullæ operationes ad distans. Actio siquidem hujusmodi et in tempore fit, per momenta, non in puncto temporis; et

XXXVIII.

Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali instantias lampadis, sive informationis prime, appellare consuevimus: eæ sunt, quæ auxiliantur sensui. Cum enim omnis interpretatio naturæ incipiat a sensu; atque a sensuum perceptionibus, recta, constanti, et munita via, ducat ad perceptiones intellectus, quæ sunt notiones veræ et axiomata; necesse est, ut quanto magis copiosæ et exactæ fuerint repræsentationes, sive præbitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et felicius.

Harum autem quinque instantiarum lampadis; primæ roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas; secundæ deducunt non-sensibile ad sensibile: tertiæ indicant processus continuatos sive series earum rerum et motuum, quæ (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis: quartæ aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus: quinta excitant attentionem sensus et advertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis jam dicendum est.

XXXIX.

Inter prærogativas instantiarum ponemus loco decimo sexto instantias januæ sive portæ eo enim nomine eas appellamus, quæ juvant actiones sensus immediatas. Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere visum, quoad informationem ; quare huic sensui præcipue auxilia conquirenda.

« VorigeDoorgaan »