Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

momentanea, et statim perit, amota luce originali. At calidum et virtus magnetica, postquam transmissa fuerint, vel potius excitata in alio corpore, hærent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente. Denique magna est omnino prærogativa instantiarium constitutivarum; ut quæ plurimum faciant et ad definitiones (præsertim particulares) et ad divisiones, sive partitiones naturarum; de quo non male dixit Plato," Quod habendus sit tanquam pro Deo, qui definire et dividere bene sciat."

XXVII.

Inter prærogativas instantiarum ponemus sexto loco instantias conformes sive proportionatas; quas etiam parallelas, sive similitudines physicas, appellare consuevimus. Eæ vero sunt, quæ ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiæ constitutive) sed plane in concreto. Itaque sunt tanquam primi et infimi gradus ad unionem naturæ. Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio; sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum. Attamen licet non multum promoveant ad inveniendas formas; nihilominus magna cum utilitate revelant partium universi fabricam, et in membris ejus exercent veluti anatomiam quandam ; atque proinde veluti manu-ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia; præsertim illa, quæ ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.

Exempli gratia; instantiæ conformes sunt, quæ sequuntur speculum, et oculus; et similiter fabrica auris, et loca reddentia echo. Ex qua conformitate, præter ipsam observationem similitudinis, quæ ad multa utilis est, proclive est insuper colligere et formare illud axioma, videlicet, organa sensuum et corpora, quæ pariunt reflexiones ad sensus, esse similis naturæ. Rursus ex hoc ipso admonitus intellectus, non ægre insurgit ad axioma quoddam altius et nobilius. Hoc nimirum; nihil interesse inter consensus sive sympathias corporum sensu præditorum, et inanimatorum sine sensu, nisi quod in illis accedat spiritus animalis ad corpus ita dispositum; in his autem absit. Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato, ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum ido

neum.

Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato, ubi spiritus animalis abfuerit; licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis, quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus. Atque hujus rei ostendit se exemplum valde manifestum in doloribus. Etenim cum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturæ, alius compressionis, alius extensionis, et similium) certissimum est, omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis ; veluti ligno, aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur; et sic de aliis: licet non subintrent sensus, propter absentiam spiritus animalis.

Item instantiæ conformes (quod mirum fortasse dictu) sunt radices et rami plantarum. Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum. Neque alia est differentia radicum et ramorum, quam quod radix includatur in terra, et rami exponantur aëri et soli. Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetem arboris, atque illum reflectat in aliquam terræ particulam, licet non cohæreat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem. Atque vice versa, si terra ponatur superius, atque ita obstruatur lapide, aut aliqua dura substantia, ut planta cohibeatur, nec possit frondescere sursum, edet ramos in aërem deorsum.

Item instantiæ conformes sunt gummi arborum, et pleræque gemmæ rupium. Utraque enim nil aliud sunt, quam exudationes et percolationes succorum in primo genere scilicet, succorum ex arboribus; in secundo, ex saxis; unde gignitur claritudo et splendor in utrisque, per percolationem nimirum tenuem et accuratam. Nam inde fit etiam, quod pili animalium non sint tam pulchri, et tam vividi coloris, quam avium plumæ complures; quia succi non tam delicate percolantur per cutem, quam per calamum.

Item instantiæ conformes sunt, scrotum in animalibus masculis; et matrix in fœmellis. Adeo ut nobilis illa fabrica, per quam sexus differunt (quatenus ad animalia terrestria) nil aliud videatur esse, quam secundum exterius et interius; vi scilicet majore caloris genitalia in sexu masculo protrudente in exterius, ubi in fœmellis nimis debilis est calor, quam ut hoc facere possit; unde accidit, quod contineantur interius.

Item instantiæ conformes sunt pinnæ piscium, et pedes quadrupedum, aut pedes et alæ volucrum, quibus addidit Aristoteles quatuor volumina in motu serpentum. Adeo ut in fabrica universi, motus viventium plerumque videatur expediri per quaterni ones urtuum sive flexionum.

Item dentes in animalibus terrestribus, et rostra in avibus, sunt instantiæ conformes: unde manifestum est in omnibus animalibus perfectis fluere duram quandam substantiam versus os.

Item non absurda est similitudo et conformitas illa, ut homo sit tanquam planta inversa. Nam radix nervorum et facultatum animalium, est caput; partes autem seminales sunt infimæ, non computatis extremitatibus tibiarum et brachiorum. At in planta, radix (quæ instar capitis est) regulariter infimo loco collocatur; semina autem supremo.

Denique illud omnino præcipiendum est, et sæpius monendum; ut diligentia hominum in inquisitione et congerie naturalis historiæ deinceps mutetur plane, et vertatur in contrarium ejus, quod nunc in usu est. Magna enim hucusque, atque adeo curiosa fuit hominum industria, in notanda rerum varietate, atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis; quarum pleræque magis sunt lusus naturæ, quam seriæ alicujus utilitatis versus scientias. Faciunt certe hujusmodi res ad delectationem, atque etiam quandoque ad praxin; verum ad introspiciendam naturam parum, aut nihil. que convertenda plane est opera ad inquirendas et notandas rerum similitudines et analoga, tam in in

Ita

tegralibus, quam partibus: illæ enim sunt, quæ naturam uniunt, et constituere scientias incipiunt.

Verum in his omnino est adhibenda cautio gravis et severa; ut accipiantur pro instantiis conformibus et proportionatis illæ, quæ denotant similitudines (ut ab initio diximus) physicas; id est, reales et substantiales, et immersas in natura; non fortuitas et ad speciem; multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiæ scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis, quales nunc agimus, vix nominandi) ubique ostentant; magna cum vanitate et desipientia inanes similitudines et sympathias rerum describentes, atque etiam quandoque affingentes.

Verum his missis, etiam in ipsa configuratione mundi in majoribus, non sunt negligendæ instantiæ conformes; veluti Africa, et regio Peruviana, cum continente se porrigente usque ad fretum Magellanicum. Utraque enim regio habet similes isthmos, et similia promontoria, quod non temere accidit. Item novus et vetus orbis; in eo quod utrique orbes versus septentriones lati sunt, et exporrecti; versus austrum autem angusti et acuminati.

Item instantiæ conformes nobilissimæ sunt, frigora intensa in media (quam vocant) aeris regione; et ignes acerrimi, qui sæpe reperiuntur erumpentes ex locis subterraneis; quæ duæ res sunt ultimitates et extrema; naturæ scilicet frigidi versus ambitum cæli, et naturæ calidi versus viscera terræ; per antiperistasin, sive rejectionem naturæ contrariæ.

Postremo autem in axiomatibus scientiarum, notatu digna est conformitas instantiarum. Veluti tropus rhetoricæ, qui dicitur præter expectatum, conformis est tropo musicæ, qui vocatur declinatio cadentiæ. Similiter, postulatum mathematicum, ut que eidem tertio æqualia sunt, etiam inter se sint @qualia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica; qui unit ea, quæ conveniunt in medio. Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quædam in conquirendis et indagandis conformitatibus, et similitudinibus physicis.

XXVIII.

ubi nunc contemplationes hominum non procedant ultra, quam ut ponant hujusmodi res pro secretis et magnalibus naturæ, et tanquam incausabilibus, et pro exceptionibus regularum generalium.

Exempla instantiarum monodicarum sunt, sol et luna, inter astra; magnes, inter lapides; argentum vivum, inter metalla; elephas, inter quadrupedes ; sensus veneris, inter genera tactus; odor venaticus in canibus, inter genera olfactus. Etiam S litera apud grammaticos, habetur pro monodica; ob facilem compositionem, quam sustinet cum consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus; quod nulla alia litera facit. Plurimi autem faciendæ sunt hujusmodi instantiæ, quia acuunt et vivificant inquisitionem, et medentur intellectui depravato a consuetudine, et ab iis quæ fiunt plerumque.

XXIX.

Inter prærogativas instantiarum, ponemus loco octavo instantias deviantes; errores scilicet naturæ, et vaga, ac monstra: ubi natura declinat et deflectit a cursu ordinario. Differunt enim errores naturæ ab instantiis monodicis in hoc, quod monodicæ sint miracula specierum, at errores sint miracula individuorum. Similis autem fere sunt usus; quia rectificant intellectum adversus consueta, et revelant formas communes. Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione, donec inveniatur causa hujusmodi declinationis. Veruntamen causa illa non exurgit ad formam aliquam proprie, sed tantum ad latentem processum ad formam. Qui enim vias naturæ noverit, is deviationes etiam facilius observabit. At rursus, qui deviationes noverit, is accuratius vias describet.

vam.

Atque in illo differunt etiam ab instantius monodicis, quod multo magis instruant praxin et operatiNam novas species generare arduum admodum foret; at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum. Facilis autem transitus est a miraculis naturæ ad miracula artis. Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem, quo per casum aberraverit. Neque solum eo, sed et aliorsum ; cum errores ex una parte monstrent et aperiant viam ad errores et deflexiones undequaque. Hic vero exemplis non est opus, propter eorundem copiam. Facienda enim est congeries sive historia naturalis particularis omnium monstrorum, et partuum naturæ prodigiosorum; omnis denique novitatis, et raritatis, et inconsueti in natura. faciendum est cum severissimo delectu, ut constet fides. Maxime autem habenda sunt pro suspectis, quæ pendent quomodocunque a religione; ut prodigia Livii: nec minus, quæ inveniuntur in scriptoribus magiæ naturalis, aut etiam alchemiæ, et hujusmodi hominibus; qui tanquam proci sunt et amatores fabularum. Sed depromenda sunt illa ex gravi et fida historia, et auditionibus certis.

Hoc vero

Inter prærogativas instantiarum, ponemus septimo loco instantias monodicas; quas etiam irregulares, sive heteroclitas (sumpto vocabulo a Grammaticis) appellare consuevimus. Eæ sunt, quæ ostendunt corpora in concreto; quæ videntur esse extravagantia, et quasi abrupta in natura, et minime convenire cum aliis rebus ejusdem generis. Etenim instantiæ conformes sunt similes alterius; at instantiæ monodice sunt sui similes. Usus vero instantiarum monodicarum est talis, qualis est instantiarum clandestinarum; viz. ad evehendam et uniendam naturam ad invenienda genera, sive communes naturas, limitandas postea per differentias veras. Neque enim desistendum ab inquisitione, donec proprietates et qualitates, quæ inveniuntur in hujusmodi rebus, quæ possunt censeri pro miraculis naturæ, reducantur et comprehendantur sub aliqua forma sive lege certa: ut irregularitas sive singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi; miraculum vero Inter prærogativas instantiarum, ponemus loco illud sit tandem solummodo in differentiis accuratis, nono instantias limitantes; quas etiam participia et gradu, et concursu raro, et non in ipsa specie: vocare consuevimus. Eæ vero sunt, quæ exhibent

XXX.

species corporum tales, quæ videntur esse compositæ ex speciebus duabus, vel rudimenta inter speciem unam et alteram. Hæ vero instantiæ inter instantias monodicas sive heteroclitas recte numerari possunt: sunt enim in universitate rerum raræ et extraordinariæ. Sed tamen ob dignitatem seorsum tractandæ et ponendæ sunt; optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.

Itaque (ut alibi diximus) qui de machinis et arietibus, quales erant apud veteres, cogitasset; licet hoc fecisset obnixe, atque ætatem in eo consumpsisset; nunquam tamen incidisset in inventum tormentorum igneorum operantium per pulverem pyrium. Neque rarsus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.

Quocirca omnia inventa, quæ censeri possunt magis nobilia (si animum advertas) in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et ex

Harum exempla sunt: muscus, inter putredinem et plantam; cometæ nonnulli, inter stellas et mete-tensiones artium, sed omnino per casum. Nihil ora ignita; pisces volantes, inter aves et pisces; vespertiliones, inter aves et quadrupedes; etiam

"Simia quam similis, turpissima bestia, nobis ;"

autem repræsentat aut anticipat casum (cujus mos est, ut tantum per longa secula operetur) præter inventionem formarum.

Exempla autem hujusmodi instantiarum particu

et partus animalium biformes, et commixti ex speci-laria nihil opus est adducere, propter copiam eorunebus diversis; et similia.

XXXI.

Inter prærogativas instantiarum ponemus decimo loco instantias potestatis, sive fascium (sumpto vocabulo ab insignibus imperii) quas etiam ingenia, sive manus hominis, appellare consuevimus. Eæ sunt opera maxime nobilia et perfecta, et tanquam ultima in unaquaque arte. Cum enim hoc agatur, præcipue ut natura pareat rebus et commodis humanis; consentaneum est prorsus, ut opera, quæ jampridem in potestate hominis fuerunt (quasi provinciæ antea occupatæ et subactæ) notentur et numerentur; præsertim ea, quæ sunt maxime enucleata et perfecta ; propterea quod ab istis proclivior et magis in propinquo sit transitus ad nova et hactenus non inventa. Si quis enim ab horum contemplatione attenta propositum acriter et strenue urgere velit; fiet certe, ut aut producat illa paulo longius, aut deflectat illa ad aliquid, quod finitimum est; aut etiam applicet et transferat illa ad usum aliquem nobiliorem.

Neque hic finis. Verum quemadmodum ab operibus naturæ raris et inconsuetis erigitur intellectus, et elevatur ad inquirendas et inveniendas formas, quæ etiam illorum sunt capaces: ita etiam in operibus artis egregiis et admirandis hoc usu-venit. Idque multo magis; quia modus efficiendi et operandi | hujusmodi miracula artis, manifestus ut plurimum est; cum plerunque in miraculis naturæ sit magis obscurus. Attamen in his ipsis cautio est adhibenda vel maxime; ne depriment scilicet intellectum, et eum quasi humo affigant.

Periculum enim est, ne per hujusmodi opera artis, quæ videntur velut summitates quædam et fastigia industriæ humanæ, reddatur intellectus attonitus et ligatus, et quasi maleficiatus quoad illa; ita ut cum aliis consuescere non possit, sed cogitet nihil ejus generis fieri posse, nisi eadem via, qua illa effecta sunt, accedente tantummodo diligentia majore, et præparatione magis accurata.

Contra illud ponendum est pro certo: vias et modos efficiendi res et opera, quæ adhuc reperta sunt et notata, res esse plerumque pauperculas, atque omnem potentiam majorem pendere, et ordine derivari a fontibus formarum, quarum nulla adhuc inventa est.

dem. Nam hoc omnino agendum, ut visitentur et penitus introspiciantur omnes artes mechanica, atque liberales etiam (quatenus ad opera) atque inde facienda est congeries sive historia particularis, tanquam magnalium et operum magistralium, et maxime perfectorum in unaquaque ipsarum; una cum modis effectionis sive operationis.

Neque tamen astringimus diligentiam, quæ adhibenda est in hujusmodi collecta, ad ea, quæ censentur pro magisteriis et arcanis alicujus artis tantum, atque movent admirationem. Admiratio enim proles est raritatis siquidem rara, licet in genere sint ex vulgatis naturis, tamen admirationem pariunt.

At contra, quæ revera admirationi esse debent, propter discrepantiam, quæ inest illis in specie, collatis ad alias species; tamen si in usu familiari præsto sint, leviter notantur. Debent autem notari monodica artis, non minus quam monodica naturæ; de quibus antea diximus. Atque quemadmodum in monodicis naturæ posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quæ re vulgatissima sunt, sed natura tamen fere singulari; idem et de monodicis artis faciendum est.

Exempli gratia; instantia monodica artis, est papyrus; res admodum vulgata. At si diligenter animum advertas, materiæ artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transversa; qualia sunt pannus sericus, aut laneus, et linteus, et hujusmodi : aut coagmentantur ex succis concretis; qualia sunt later, aut argilla figularis, aut vitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia; quæ, si bene uniantur, splendent; sin minus, indurantur certe, sed non splendent. Attamen omnia talia, quæ fiunt ex succis concretis, sunt fragilia; nec ullo modo hærentia et tenacia. At eontra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit, ita ut imitetur et fere æmuletur pellem sive membranam alicujus animalis, aut folium alicujus vegetabilis, et hujusmodi opificia naturæ. Nam neque fragilis est, ut vitrum; neque textilis, ut pannus; sed habet fibras certe, non fila distincta, omnino ad modum materiarum naturalium: ut inter artificiales materias vix inveniatur simile aliquid, sed sit plane monodicum. Atque præferenda sane sunt in artificialibus ea, quæ maxime accedunt ad imitationem naturæ, aut e contrario cam potenter regunt et invertunt.

Rursus, inter ingenia et manus hominis, non pror- | affirmationem vel abnegationem requirimus. Suffisus contemnenda sunt præstigiæ et jocularia. Non- cit enim ad id, quod agitur, etiam si exceptionem nalla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, nonnullam singularem aut raram patiantur. tamen informatione valida esse possunt.

Postremo: neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica. Licet enim hujusmodi res sint in immensum obrutæ grandi mole mendaciorum et fabularum; tamen inspiciendum paulisper, si forte subsit et lateat in aliquibus earum aliqua operatio naturalis: ut in fascino; et fortificatione imaginationis; et consensu rerum ad distans; et transmissione impressionum a spiritu ad spiritum, non minus quam a corpore ad corpus; et similibus.

XXXII.

[ocr errors]

Usus autem instantiarum comitatus est ad angustandam affirmativam formæ. Quemadmodum enim in instantiis migrantibus angustatur affirmativa formæ; viz. ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid, quod per actum illum migrationis inditur aut destruitur: ita etiam in instantiis comitatus angustatur affirmativa formæ; ut necessario poni debeat forma rei esse aliquid, quod talem concretionem corporis subingrediatur, aut contra ab eadem abhorreat; ut qui bene norit constitutionem aut schematismum hujusmodi corporis, non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturæ inquisitæ.

Exempli gratia; sit natura inquisita, calidum. Instantia comitatus est flamma. Etenim in aqua, aëre, lapide, metallo, et aliis quamplurimus, calor est mobilis, et accedere potest et recedere: at omnis flamma est calida, ita ut calor in concretione flammæ perpetuo sequatur. At instantia hostilis calidi nulla reperitur apud nos. Nam de visceribus terræ nihil constat ad sensum; sed eorum corporum, quæ nobis nota sunt, nulla prorsus est concretio, quæ non est susceptibilis caloris.

Ex iis, quæ ante dicta sunt, patet ; quod quinque illa instantiarum genera, de quibus diximus (viz. instantiarum conformium, instantiarum monodicarum, instantiarum deviantium, instantiarum limitanearum, instantiarum potestatis) non debeant reservari, donec inquiratur natura aliqua certa (quemadmodum instantiæ reliquæ, quas primo loco proposuimus, necnon plurimæ ex iis, quæ sequentur, reservari debent) sed statim jam ab initio facienda est earum collectio, tanquam historia quædam particularis; eo quod digerant ea, quæ ingrediuntur intellectum, et corrigant pravam complexionem intellectus ipsius, quem omnino necesse est imbui, et infici, et demum perverti ac distorqueri ab incursibus quotidianis et consuetis. Itaque adhibendæ sunt eæ instantiæ tanquam præ-fixarum supersunt duo monita, quæ utilia sunt ad id parativum aliquod ad rectificandum et expurgandum intellectum. Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, æquat et complanat aream ejus, ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum. Quin etiam hujusmodi instantiæ sternunt et præstruunt viam ad operativam; ut suo loco dicemus, quando de deductionibus ad praxin sermo erit.

XXXIII.

Inter prærogativas instantiarum ponemus loco undecimo instantias comitatus, atque hostiles; quas etiam instantias propositionum fixarum appellare consuevimus. Eæ sunt instantiæ, quæ exhibent aliquod corpus sive concretum tale, in quo natura inquisita perpetuo sequatur tanquam comes quidam individuus: aut contra, in quo natura inquisita perpetuo fugiat, atque ex comitatu excludatur, ut hostis et inimicus. Nam ex hujusmodi instantiis formantur propositiones certæ et universales; aut affirmative, aut negative: in quibus subjectum erit tale corpus in concreto, prædicatum vero natura ipsa inquisita. Etenim propositiones particulares omnino fice non sunt, ubi scilicet natura iniquisita reperitur in aliquo concreto fluxa et mobilis; viz. accedens, sive acquisita; aut rursus recedens, sive deposita. Quocirca particulares propositiones non habent prærogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis; de quo antea dictum est. Et nihilominus, etiam particulares illæ propositiones comparatæ et collatæ cum universalibus, multum juvant; ut suo loco dicetur. Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam

At rursus, sit natura inquisita, consistens: instantia hostilis est aër. Etenim metallum potest fluere, potest consistere; similiter vitrum, etiam aqua potest consistere, cum conglaciatur: at impossibile est, ut aër unquam consistat, aut exuat fluorem. Verum de instantiis hujusmodi propositionum

quod agitur. Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non ens: sicut fecimus de calido, ubi universalis negativa (quatenus ad entia, quæ ad nostram notitiam pervenerint) in rerum natura deest. Similiter, si natura inquisita sit æternum aut incorruptibile; deest affirmativa universalis hic apud nos. Neque enim prædicari potest æternum aut incorruptibile de aliquo corpore eorum, quæ infra cœlestia sunt, aut supra interiora terræ. Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta, quæ proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus: ut in calore, flammæ mollissimæ et minimum adurentes; in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit. Omnia enim ista indicant terminos naturæ inter ens et non ens; et faciunt ad circumscriptiones formarum, ne gliscant et vagentur extra conditiones materiæ.

XXXIV.

Inter prærogativas instantiarum, ponemus loco duodecimo ipsas illas instantias subjunctivas, de quibus in superiori aphorismo diximus: quas etiam instantias ultimatas sive termini appellare consuevimus. Neque enim hujusmodi instantiæ utiles sunt tantum, quatenus subjunguntur propositionibus fixis; verum etiam per se et in proprietate sua. Indicant enim non obscure veras sectiones naturæ, et mensuras rerum, et illud quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturæ ad aliud. Talia sunt; aurum, in pondere; ferrum, in duritie; cete,

XXXV.

Inter prærogativas instantiarum, ponemus loco decimo tertio instantias fœderis sive unionis. Eæ sunt, quæ confundunt et adunant naturas, quæ existimantur esse heterogeneæ; et pro talibus notantur et signantur per divisiones receptas.

At instantiæ fœderis ostendunt operationes et effectus, quæ deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis; ut convincatur ista heterogenea (quæ in opinione est) vera non esse, aut essentialis; sed nil aliud esse, quam modificatio naturæ communis. Optimi itaque sunt usus ad elevandum et evehendum intellectum a differentiis ad genera, et ad tollendum larvas et simulacra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatæ in substantiis concretis.

in quantitate animalium; canis, in odore; inflam- | videlicet solis, et recessus) non respective, sed quasi matio pulveris pyrii, in expansione celeri; et alia indifferenter præbeat causam tam generationi quam id genus. Nec minus exhibenda sunt ea, quæ sunt corruptioni : quandoquidem inæqualitas caloris, ultima gradu infimo, quam quæ supremo: ut spiritus generationi et corruptioni rerum; æqualitas, conservini, in pondere; sericum, in mollitie; vermiculi vationi tantum ministret. Est et quarta differentia cutis, in quantitate animalium; et cætera. inter calorem solis et ignis, magni prorsus momenti: viz. quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia; ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breviora intervalla ad exitum perducantur. Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit); deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem; maxime autem si imitetur calorem solis inaqualitate; postremo, si moram patienter toleret (non certe eam, quæ sit proportionata operibus solis; sed largiorem, quam homines adhibere solent in operibus ignis) is facile missam faciet heterogeniam illam caloris : et vel tentabit, vel exæquabit, vel in aliquibus vincet opera solis, per calorem ignis. Similis instantia fœderis est, resuscitatio papilionum, ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis ut facile cernas, non magis negatum esse igni, vivificare animantia, quam maturare vegetabilia. Etiam inventum illud celebre Fracastorii de sartagine acriter calefacta, qua circundant medici capita apoplecticorum desperatorum, expandit manifeste spiritus animales, ab humoribus et obstructionibus cerebri compressos et quasi extinctos; illosque ad motum excitat, non aliter quam ignis operatur in aquam aut aërem; et tamen per consequens vivificat. Etiam ova aliquando excluduntur per calorem ignis; id quod prorsus imitatur calorem animalem; et complura ejusmodi: ut nemo dubitare possit, quin calor ignis in multis subjectis modificari possit ad imaginem caloris cœlestium et animalium.

Exempli gratia: sit natura inquisita, calidum. Omnino videtur esse divisio solennis et authentica, quod sint tria genera caloris : videlicet calor cœlestium, calor animalium, et calor ignis: quodque isti calores (præsertim unus ex illis, comparatus ad reliquos duos) sint ipsa essentia et specie, sive natura specifica, differentes et plane heterogenei: Quandoquidem calor cœlestium et animalium generet et foveat, at calor ignis contra corrumpat et destruat. Est itaque instantia fœderis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvæ, etiam mense integro citius quam foras: Ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit, scilicet ab igne, cum hoc ipsum videatur esse opus proprium solis. Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenea essentiali, ad inquirendum quæ sint differentiæ illæ, quæ revera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit, ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi.

Quæ differentiæ reperientur quatuor: viz. primo, quod calor solis, respectu caloris ignis, sit gradu longe clementior et lenior; secundo, quod sit (præsertim ut defertur ad nos per aërem) qualitate multo humidior; tertio (quod caput rei est) quod sit summe inæqualis; atque accedens et auctus, et deinceps recedens et diminutus: id quod maxime confert ad generationem corporum. Recte enim asseruit Aristoteles, causam principalem generationum et corruptionum, quæ fiunt hic apud nos in superficie terræ, esse viam obliquam solis per zodiacum: unde calor solis, partim per vicissitudines diei et noctis, partim per successiones æstatis et hiemis, evadit miris modis inæqualis. Neque tamen desinit ille vir, id quod ab eo recte inventum fuit, statim corrumpere et depravare. Nam ut arbiter scilicet naturæ (quod illi in more est) valde magistraliter assignat causam generationis accessui solis; causam autem corruptionis, recessui cum utraque res (accessus

Similiter sint naturæ inquisitæ, motus et quies. Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant. Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum. At motus ille perennis rotationis, videtur esse cœlestium proprius: Statio, sive quies, videtur competere globo ipsi terræ: At corpora cœtera (gravia quæ vocant, et levia; extra loca scilicet connaturalitatis suæ sita) feruntur recta ad massas sive congregationes similium; levia sursum, versus ambitum cœli; gravia deorsum, versus terram. Atque ista pulchra dictu sunt.

At instantia fœderis est cometa aliquis humilior; qui cum sit longe infra cœlum, tamen rotat. Atque commentum Aristotelis, de alligatione sive sequacitate cometæ ad astrum aliquod, jampridem explo sum est; non tantum quia ratio ejus non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per varia loca cœli.

At rursus alia instantia fœderis circa hoc subjec tum, est motus aëris ; qui intra tropicos (ubi circuli rotationis sunt majores) videtur et ipse rotare ab

oriente in occidentem.

Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquæ ipsæ deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et evanido) ab oriente in occi

« VorigeDoorgaan »