Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

motum: de qua vide Instant. 30. et 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus destruitur, aut saltem insigniter alteratur, ab omni igne et calore forti ac vehementi. Unde liquido constat, fieri a calore tumultum, et perturbationem, et motum acrem, in partibus internis corporis; qui sensim vergit ad dissolutionem.

Intelligatur hoc, quod diximus de motu (nempe, ut sit instar generis ad calorem) non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem (licet et hæc in aliquibus vera sint) sed quod ipsissimus calor, sive quid ipsum caloris sit motus, et nihil aliud: limitatus tamen per differentias, quas mox subjungemus, postquam nonnullas cautiones adjecerimus ad evitandum æquivocum.

Calidum ad sensum, res respectiva est, et in ordine ad hominem, non ad universum; et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem: quinetiam in seipso res varia est, cum idem corpus (prout sensus prædisponitur) inducat perceptionem tam calidi quam frigidi: ut patet per Instant. 41. Tab. 3.

Neque vero communicatio caloris, sive natura ejus transitiva, per quam corpus admotum corpori calido incalescit, confundi debet cum forma calidi. Aliud enim est calidum; aliud calefactivum. Nam per motum attritionis inducitur calor absque aliquo calido præcedente, unde excluditur calefactivum a forma calidi. Atque etiam ubi calidum efficitur per approximationem calidi, hoc ipsum non fit ex forma calidi; sed omnino pendet a natura altiore et magis communi; viz. ex natura assimilationis sive multiplicationis sui: de qua facienda est separatim inquisitio.

At notio ignis plebeia est, et nihil valet: composita enim est ex concursu, qui fit calidi et lucidi in aliquo corpore; ut in flamma communi, ex corporibus accensis usque ad ruborem.

Remoto itaque omni æquivoco, veniendum jam tandem est ad differentias veras, quæ limitant motum, et constituunt eum in formam calidi.

Prima igitur differentia ea est, quod calor sit motus expansivus, per quem corpus nititur ad dilatationem sui, et recipiendi se in majorem sphæram sive dimensionem, quam prius occupaverat. Hæc autem differentia maxime ostenditur in flamma; ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam.

Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas; atque urget processum expandendi se, donec vertatur in corpus longe magis extensum et dilatatum, quam sit ipse liquor; viz. in vaporem, aut fumum, aut aërem.

Ostenditur etiam in omni ligno et combustibili; ubi fit aliquando exudatio, at semper evaporatio.

Ostenditur etiam in colliquatione metallorum; quæ (cum sint corporis compactissimi) non facile intumescunt et se dilatant: sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum. Quod si etiam calor

fortius intendatur, solvit et vertit multum ex iis in volatile.

Ostenditur etiam in ferro aut lapidibus; quæ licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur: quod etiam fit in baculis ligni, quæ calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia.

Optime autem cernitur iste motus in aëre, qui per exiguum calorem se dilatat continuo et manifesto: ut per Instant. 38. Tab. 3.

Ostenditur etiam in natura contraria frigidi. Frigus enim omne corpus contrahit et cogit in angustius; adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, æra dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur. Similiter aër per levem infrigidationem recipit se in angustius: ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his fusius dicetur in inquisitione de frigido.

Neque mirum est, si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo vide Instant. 32. Tab. 2.) cum inveniantur duæ ex sequentibus differentiis (de quibus mox dicemus) quæ competunt utrique naturæ; licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositæ: calidum enim dat motum expansivum et dilatantem, frigidum autem dat motum contractivum et coëuntem.

Secunda differentia est modificatio prioris; hæc videlicet, quod calor sit motus expansivus sive versus circumferentiam : hac lege tamen, ut una feratur corpus sursum. Dubium enim non est, quin sint motus complures mixti. Exempli gratia: sagitta aut spiculum simul et progrediendo rotat, et rotando progreditur. Similiter et motus caloris simul est et expansivus, et latio in sursum.

Hæc vero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem: quia si immittatur perpendiculariter, tenendo manum superius, cito manum adurit; sin ex latere aut inferius, omnino tardius.

Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium; quibus utuntur homines ad flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt. Nam hoc reperit industria, ut collocent ignem non subter sed supra, ut adurat minus. Neque enim flamma tantum vergit sursum, sed etiam omne calidum.

Fiat autem experimentum hujus rei in contraria natura frigidi; viz. utrum frigus non contrahat corpus descendendo deorsum ; quemadmodum calidum dilatat corpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad cætera pares; et calefiant nonnihil; et ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram. Existimamus enim celeriorem fore refrigerationem ad extremitates in eo bacillo, ubi nix ponitur supra, quam in eo, ubi nix ponitur subter: contra ac fit in calido.

Tertia differentia ea est; ut calor sit motus, non expansivus uniformiter secundum totum, sed expansivus per particulas minores corporis ; et simul cohibitus, et repulsus, et reverberatus; adeo ut

induat motum alternativum, et perpetuo trepidantem, et tentantem, et nitentem, et ex repercussione irritatum; unde furor ille ignis et caloris ortum habet.

Ista vero differentia ostenditur maxime in flamma et liquoribus bullientibus; quæ perpetuo trepidant, et in parvis portionibus tument, et rursus subsidunt.

Ostenditur etiam in iis corporibus, quæ sunt tam duræ compagis, ut calefacta aut ignita non intumescant, aut dilatentur mole; ut ferrum ignitum, in quo calor est acerrimus.

Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates focus ardeat acerrime.

Ostenditur etiam in hoc, quod cum extenditur aër in vitro calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet et æqualiter; non percipiatur calor. Etiam in ventis conclusis, licet erumpant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet motus fit secundum totum, absque motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat experimentum, utrum flamma non urat acrius versus latera, quam in medio flammæ.

Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis, quod uritur; adeo ut ustio subruat, et penetret, et focidet, et | stimulet: perinde ac si essent infinita cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquæ fortes (si proportionatæ sint ad corpus, in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.

Atque ista differentia (de qua nunc dicimus) communis est cum natura frigidi; in quo cohibetur motus contractivus, per renitentiam expandendi; quemadmodum in calido cohibetur motus expansivus, per renitentiam contrahendi.

Itaque sive partes corporis penetrent versus interius, sive penetrent versus exterius, similis est ratio; licet impar admodum sit fortitudo: quia non habemus hic apud nos in superficie terræ aliquid, quod sit impense frigidum: Vide Instant. 27. Tab. 9.

Quarta differentia est modificatio prioris: hæc scilicet, quod modus ille stimulationis aut penetrationis debeat esse nonnihil rapidus et minime lentus; atque fiat etiam per particulas, licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi majusculas.

Ostenditur hæc differentia in comparatione operum quæ edit ignis, cum iis quæ edit tempus sive ætas. Ætas enim sive tempus arefacit, consumit, subruit, et incinerat, non minus quam ignis; vel potius longe subtilius: sed quia motus ejusmodi est lentus admodum, et per particulas valde exiles, non percipitur calor.

Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et auri. Aurum enim dissolvitur absque calore excitato; ferrum autem cum vehementi excitatione caloris, licet simili fere intervallo quoad tempus. Quia scilicet in auro, ingressus aquæ separationis est clemens, et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis: at in ferro, ingressus

|

est asper, et cum conflictu, et partes ferri habent obstinationem majorem.

Ostenditur etiam aliquatenus in gangrænis nonnullis et mortificationibus carnium; quæ non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis.

Atque hæc sit prima vindemiatio sive interpretatio inchoata de forma calidi, facta per permissionem intellectus.

Ex vindemiatione autem ista prima, forma sive definitio vera caloris (ejus, qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu. Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores. Modificatur autem expansio; ut expandendo in ambitum, nonnihil tamen inclinet versus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes: ut non sit omnino segnis, sed incitatus, et cum impetu nonnullo.

Quod vero ad operativam attinet, eadem res est. Nam designatio est talis. Si in aliquo corpore naturali poteris excitare motum ad se dilatandum aut expandendum; eumque motum ita reprimere et in se vertere, ut dilatatio illa non procedat æqualiter, sed partim obtineat, partim retrudatur; proculdubio generabis calidum: non habita ratione, sive corpus illud sit elementare (ut loquuntur) sive imbutum a cœlestibus; sive luminosum, sive opacum; sive tenue, sive densum; sive localiter expansum, sive intra claustra dimensionis primæ contentum; sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu; sive animal, sive vegetabile, sive minerale; sive aqua, sive oleum, sive aër, aut aliqua alia substantia quæcunque susceptiva motus prædicti. Calidum autem ad sensum res eadem est: sed cum analogia, qualis competit sensui. Nunc vero ad ulteriora auxilia procedendum est.

XXI.

Post tabulas comparentia primæ, et rejectionem sive exclusivam, necnon vindemiationem primam factam secundam eas; pergendum est ad reliqua auxilia intellectus, circa interpretationem naturæ, et inductionem veram ac perfectam. In quibus proponendis, ubi opus erit tabulis, procedemus super calidum et frigidum; ubi autem opus erit tantum exemplis paucioribus, procedemus per alia omnia: ut nec confundatur inquisitio, et tamen doctrina versetur minus in angusto.

Dicemus itaque primo loco, de prærogativis instantiarum: secundo, de adminiculis inductionis: tertio, de rectificatione inductionis: quarto, de variatione inquisitionis pro natura subjecti: quinto, de prærogativis naturarum quatenus ad inquisitionem; sive de eo quod inquirendum est prius et posterius: sexto, de terminis inquisitionis, sive de synopsi omnium naturarum in universo: septimo, de deductione ad praxin, sive de eo quod est in ordine ad hominem: octavo, de parascevis ad inquisitionem : postremo autem, de scala ascensoria et descensoria axiomatum.

XXII.

culi, quod indiget cautione; hoc videlicet, ne formam nimis retrahant ad efficientem, et intellectum

de forma, ex intuitu efficientis. Efficiens vero semper ponitur nil aliud esse, quam vehiculum, sive deferens formæ. Verum huic rei, per exclusivam legitime factam, facile adhibetur remedium.

Inter prærogativas instantiarum, primo propone-perfundant, vel saltem perstringant falsa opinione mus instantias solitarias. Eæ autem sunt solitariæ, quæ exhibent naturam, de qua fit inquisitio, in talibus subjectis, quæ nil habent commune cum aliis subjectis, præter illam ipsam naturam; aut rursus quæ non exhibent naturam, de qua fit inquisitio, in talibus subjectis, quæ sunt similia per omnia cum aliis subjectis, præterquam in illa ipsa natura. Manifestum enim est, quod hujusmodi instantiæ tollant ambages, atque accelerent et roborent exclusivam; adeo ut paucæ ex illis sint instar multarum.

Proponendum itaque est jam exemplum instantiæ migrantis. Sit natura inquisita, candor sive albedo: instantia migrans ad generationem est vitrum integrum, et vitrum pulverisatum. Similiter, aqua simplex, et aqua agitata in spumam. Vitrum enim integrum, et aqua simplex, diaphana sunt, non alba: Exempli gratia: si fiat inquisitio de natura calo- at vitrum pulverisatum, et aqua in spuma, alba, non ris, instantiæ solitariæ sunt prismata, gemmæ crys- | diaphana. Itaque quærendum, quid accideret ex tallinæ, quæ reddunt colores, non solum in se, sedista migratione vitro aut aquæ. Manifestum enim exterius supra parietem; item rores, etc. Istæ❘ est, formam albedinis deferri et invehi per istam enim nil habent commune cum coloribus fixis in contusionem vitri, et agitationem aquæ. Nihil aufloribus, gemmis coloratis, metallis, lignis, etc. præter tem reperitur accessisse, præter comminutionem ipsum colorem. Unde facile colligitur, quod color partium vitri et aquæ, et aëris insertionem. Neque nil aliud sit, quam modificatio imaginis lucis im- vero parum profectum est ad inveniendam formam missæ et receptæ in priore genere, per gradus di- albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed seversos incidentiæ; in posteriore, per texturas et sche- cundum magis et minus (aër scilicet et aqua, aut matismos varios corporis. Istæ autem instantiæ aër et vitrum) simul posita per minutas portiones, sunt solitariæ quatenus ad similitudinem. exhibeant albedinem, per refractionem inæqualem radiorum lucis.

Rursus in eadem inquisitione, venæ distinctæ albi et nigri in marmoribus, et variegationes colorum in floribus ejusdem speciei, sunt instantiæ solitariæ. Album enim et nigrum marmoris, et maculæ albi et purpurei in floribus caryophylli, conveniunt fere in omnibus præter ipsum colorem. Unde facile colligitur colorem non multum rei habere cum naturis alicujus corporis intrinsecis, sed tantum situm esse in positura partium crassiori et quasi mechanica. Istæ autem instantiæ sunt solitariæ, quatenus ad discrepantiam. Utrumque autem genus, instantias solitarias appellare consuevimus; aut ferinas, sumpto vocabulo ab astronomis.

XXIII.

Inter prærogativas instantiarum, ponemus secundo loco instantias migrantes. Eæ sunt, in quibus natura inquisita migrat ad generationem, cum prius non existeret; aut contra migrat ad corruptionem, cum prius existeret. Itaque in utraque antistrophe, instantiæ tales sunt semper geminæ; vel potius una instantia in motu, sive transitu, producta ad periodum adversam. At hujusmodi instantiæ non solum accelerant et roborant exclusivam, sed etiam compellunt affirmativam, sive formam ipsam in angustum. Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur; aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur. Atque licet omnis exclusio promoveat affirmativam, tamen hoc magis directe fit in subjecto eodem, quam in diversis. Forma autem (ut ex omnibus, quæ dicta sunt, manifesto liquet) prodens se in uno, ducit ad omnia: quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio. Præterea instantiæ migrantes magni sunt usus ad partem operativam; quia cum proponant formam copulatam cum efficiente aut privante, perspicue designant praxin in aliquibus; unde facilis etiam est transitus ad proxima. Subest tamen in illis nonnihil peri

Verum hac in re proponendum est etiam exemplum periculi et cautionis, de quibus diximus. Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus depravato, quod ad formam albedinis aër semper requiratur: aut quod albedo generatur tantum per corpora diaphana; quæ omnino falsa sunt, et per multas exclusiones convicta. Quin potius apparebit (misso aëre et hujusmodi) corpora omnino æqualia (secundum portiones opticas) dare diaphanum; corpora vero inæqualia, per texturam simplicem, dare album; corpora inæqualia secundum texturam compositam, sed ordinatam, dare reliquos colores, præter nigrum; corpora vero inæqualia per texturam compositam, sed omnino inordinatam et confusam, dare nigrum. Itaque de instantia migrante ad generationem in natura inquisita albedinis, popositum est jam exemplum. Instantia autem migrans ad corruptionem in eadem natura albedinis, est spuma dissoluta, aut nix dissoluta: exuit enim albedinem, et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aëre.

Neque vero illud ullo modo prætermittendum est, quod sub instantiis migrantibus comprehendi debeant non tantum illæ quæ migrant ad generationem et privationem; sed etiam illæ quæ migrant ad majorationem et minorationem ; cum illæ etiam tendant ad inveniendam formam, ut per definitionem formæ superius factam, et tabulum graduum manifesto liquet. Itaque papyrus, quæ sicca cum fuerit, alba est; at madefacta (excluso aëre, et recepta aqua) minus alba est, et magis vergit ad diaphanum ; similem habet rationem cum instantiis supradictis.

XXIV.

Inter prærogativas instantiarum, tertio loco ponemus instantias ostensivas, de quibus in vindemiatione prima de calido mentionem fecimus; quas etiam elucescentias sive instantias liberatas et prædomi

nantes, appellare consuevimus. Eæ sunt, quæ ostendunt naturam inquisitam nudam et substantivam, atque etiam in exaltatione sua, aut summo gradu potentiæ suæ; emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suæ virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coërcentem. Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concereto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget; unde obscurantur formæ singulæ. Inveniuntur autem subjecta nonnulla, in quibus natura inquisita præ aliis est in suo vigore; vel per absentiam impedimenti, vel per prædominantiam virtutis. Hujusmodi autem instantiæ sunt maxime ostensive formæ. Verum et in his ipsis instantiis adhibenda est cautio, et cohibendus impetus intellectus. Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem.

Exempli gratia; sit natura inquisita, consistens, sive se determinans; cujus contrarium est liquidum, sive fluens. Instantiæ clandestinæ sunt illæ, quæ exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in 'fluido; veluti bulla aquæ, quæ est tanquam pellicula quædam consistens et determinata, facta ex corpore aquæ. Similiter stillicidia, quæ, si adfuerit aqua quæ succedat, producunt se in filum admodum tenue, ne discontinuetur aqua; at si non detur talis copia aquæ, quæ succedere possit, cadit aqua in guttis rotundis, quæ est figura, quæ optime aquam sustinet contra discontinuationem. At in ipso temporis articulo, cum desinit filum aquæ, et incipit descensus in guttis, resilit ipsa aqua sursum ad evitandam discontinuationem. Quin in metallis, quæ cum funduntur sunt liquida, sed magis tenacia, recipiunt se sæpe guttæ liquefactæ sursum, atque ita hærent. Simile quoddam est in instantia speculorum puerilium, quæ solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquæ. At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili; quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam, tanquam in castellum bullarum; quæ per interpositionem aëris inducit consistentiam, eo usque ut se projici nonnihil patiatur absque discontinuatione. Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quæ talem induunt consistentiam, ut fere secari possint; cum tamen sint corpora formata ex aëre et aqua, quæ utraque sunt liquida. Quæ omnia non obscure

Exempli gratia; sit natura inquisita, calidum. Instantia ostensiva motus expansionis, (quæ, ut superius dictum est, portio est præcipua formæ calidi,) est vitrum calendare aëris. Etenim flamma, licet manifesto exhibeat expansionem; tamen propter momentaneam extinctionem non ostendit progressum expansionis. Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquæ in vaporem et aërem, non tam bene ostendit expansionem aquæ in corpore suo. Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus, per partes compactas et crassas (quæ domant et frænant expan-innuunt, liquidum et consistens esse notiones tantum sionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum. At vitrum calendare clare ostendit expansionem in aëre, et conspicuam, et progredientem, et durantem, neque transeuntem.

plebeias, et ad sensum; inesse autem revera omnibus corporibus fugam et evitationem se discontinuandi ; eam vero in corporibus homogeneis (qualia sunt liquida) esse debilem et infirmam; in corporibus vero, quæ sunt composita ex heterogeneis, magis esse vividam et fortem; propterea quod admotio heteroconstringit corpora; at subintratio homogenei solvit et relaxat.

Rursus, exempli gratia; sit natura inquisita, pondus. Instantia ostensiva ponderis est argentum vivum. Omnia enim superat pondere magno inter-genei vallo, præter aurum; quod non multo gravius est. At præstantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum, quam aurum ; quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum; at argentum vivum liquidum est, et turgens spiritu, et tamen multis partibus exuperat gravitate diamantem, et ea quæ putantur solidissima. Ex quo ostenditur, formam gravis, sive ponderosi, dominari simpliciter in copia materiæ, et non in arcta compage.

XXV.

Inter prærogativas instantiarum ponemus quarto loco instantias clandestinas, quas etiam instantias crepusculi appellare consuevimus. Eæ sunt veluti oppositæ instantiis ostensivis. Exhibent enim naturam inquisitam in infima virtute, et tanquam in incunabulis et rudimentis suis; tentantem, et tanquam primo experientem, sed sub contraria natura latentem, et subactam. Sunt autem hujusmodi instantiæ magni omnino momenti ad inveniendas formas; quia sicut ostensivæ ducunt facile ad differentias, ita clandestine ducunt optime ad genera: id est, ad naturas illas communes, quarum naturæ inquisitæ nihil aliud sunt quam limitationes.

Nam ita fert

Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita, attractio sive coitio corporum. Instantia circa formam ejus ostensiva maxime insignis est, magnes. Contraria autem natura attrahenti est, non attrahens; licet in substantia simili. Veluti ferrum, quod non attrahit ferrum, quemadmodum nec plumbum plumbum, nec lignum lignum, nec aquam aqua. Instantia autem clandestina est magnes ferro armatus, vel potius ferrum in magnete armato. natura, ut magnes armatus in distantia aliqua non trahat ferrum fortius, quam magnes non armatus. Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet, quam magnes simplex et inermis; propter similitudinem substantiæ ferri versus ferrum; quæ operatio erat omnino clandestina, et latens in ferro, antequam magnes accessisset. Itaque manifestum est formam coitionis esse quippiam, quod in magnete sit vividum et robustum, in ferro debile et latens. Itidem, notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, aut similia) quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitu

dinem substantiæ ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit. Itidem, licet aër aërem, aut aqua aquam, manifesto non trahat in corporibus integris; tamen bulla approximata bullæ, facilius dissolvit bullam, quam si bulla illa altera abesset, ob appetitum coitionis aquæ cum aqua, et aëris cum aëre. Atque hujusmodi instantiæ clandestinæ (quæ sunt usus nobilissimi, ut dictum est) in portionibus corporum parvis et subtilibus maxime se dant conspiciendas: quia massæ rerum majores sequuntur formas magis catholicas, et generales; ut suo loco dicetur.

XXVI.

Inter prærogativas instantiarum ponemus quinto loco instantias constitutivas, quas etiam manipulares appellare consuevimus. Eæ sunt, quæ constituunt unam speciem naturæ inquisitæ tanquam formam minorem. Cum enim formæ legitimæ (quæ sunt semper convertibiles cum naturis inquisitis) lateant in profundo, nec facile inveniantur; postulat res et infirmitas humani intellectus, ut formæ particulares, quæ sunt congregativæ manipulorum quorundam instantiarum (neutiquam vero omnium) in notionem aliquam communem, non negligantur, verum diligentius notentur. Quicquid enim unit naturam, licet modis imperfectis, ad inventionem formarum viam sternit. Itaque instantiæ, quæ ad hoc utiles sunt, non sunt contemnendæ potestatis, sed habent nonnullam prærogativam.

[ocr errors]

autem illis instantiis, quæ superius dictæ sunt, prænotio perspicua est et certa. In prima videlicet debet esse aliquid, quod congruat cum ordine: In secunda debet esse imago, quæ relationem aliquam habeat, sive convenientiam ad illa loca certa : In tertia debent esse verba, quæ cadant in versum. Atque ita abscinditur infinitum. Aliæ autem instantiæ dabunt hanc alteram speciem, ut quicquid deducat intellectuale ad feriendum sensum (quæ ratio etiam præcipue viget in artificiali memoria) juvet memoriam. Aliæ instantiæ dabunt hanc alteram speciem; ut quæ faciunt impressionem in affectu forti, incutientes scilicet metum, admirationem, pudorem, delectationem, juvent memoriam. Aliæ instantiæ dabunt hanc alteram speciem, ut quæ maxime imprimuntur a mente pura, et minus præoccupata ante vel post; veluti quæ discuntur in pueritia, aut quæ commentamur ante somnum, etiam primæ quæque rerum vices; magis hæreant in memoria. Aliæ instantiæ dabunt hanc alteram speciem, ut multitudo circumstantiarum, sive ansarum, juvet memoriam; veluti scriptio per partes non continuatas, lectio, sive recitatio voce alta. Aliæ denique instantiæ dabunt hanc alteram speciem; ut quæ expectantur, et attentionem excitant, melius hæreant, quam quæ prætervolant. Itaque si scriptum aliquod vicies perlegeris, non tam facile illud memoriter disces, quam si illud legas decies, tentando interim illud recitare, et ubi deficit memoria, inspi

Verum in his diligens est adhibenda cautio, neciendo librum. Ita ut sint veluti sex formæ minores intellectus humanus, postquam complures ex istis eorum, quæ juvant memoriam; videlicet abscissio formis particularibus adinvenerit, atque inde partiti-infiniti; deductio intellectualis ad sensibile; imones sive divisiones naturæ inquisitæ confecerit; in pressio in affectu forti; impressio in mente pura; illis omnino acquiescat, atque ad inventionem legiti- multitudo ansarum; præ-expectatio. mam formæ magnæ se non accingat; sed præsupponat, naturam velut a radicibus esse multiplicem et divisam, atque ulteriorem naturæ unionem, tanquam rem supervacuæ subtilitatis, et vergentem ad merum abstractum, fastidiat et rejiciat.

Exempli gratia; sit natura inquisita, memoria, sive excitans et adjuvans memoriam. Instantiæ constitutivæ sunt; ordo, sive distributio, quæ manifesto juvat memoriam. Item loci in memoria artificiali; qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, veluti janua, angulus, fenestra, et similia; aut possunt esse personæ familiares et notæ ; aut possunt esse quidvis ad placitum (modo in ordine certo ponantur) veluti animalia, herbæ; etiam verba, literæ, characteres, persona historicæ, et cætera; licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus. Hujusmodi autem loci memoriam insigniter juvant, eamque longe supra vires naturales exaltant. Item carmina facilius hærent, et discuntur memoriter, quam prosa. Atque ex isto manipulo trium instantiarum, videlicet ordinis, locorum artificialis memoriæ, et versuum, constituitur species una auxilii ad memoriam. Species autem illa, abscissio infiniti recte vocari possit. Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur; si nullam prænotionem habeat aut perceptionem ejus quod quærit; quærit certe et molitur, et hac illac discurrit, tanquam in infinito. Quod si certam aliquam prænotionem habeat; statim abscinditur infinitum; et fit discursus memoriæ magis in vicino. In tribus

Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita, gustus, sive gustatio. Instantiæ, quæ sequuntur, sunt constitutive: videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant, aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum; neque similiter alliatum, aut rosatum, aut hujusmodi. Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum, aut aqua rosacea inspersum. Rursus, qui afficiuntur hujusmodi rheumate, si in ipso momento, cum aliquid foetidum aut odoratum habent in ore, sive palato, emungant fortiter; in ipso instanti manifestam perceptionem habent rancidi vel odorati. Quæ instantiæ dabunt et constituent hanc speciem, vel partem potius gustus; ut sensus gustationis ex perte nihil aliud sit, quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum. At contra, salsum, et dulce, et acre, et acidum, et austerum, et amarum, et similia; hæc (inquam) omnia æque sentiunt illi, in quibus olfactus deest, aut obturatur, ac quisquam alius: ut manifestum sit, sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori, et tactu quodam exquisito; de quo nunc non est dicendi locus.

Similiter, exempli gratia; sit natura inquisita, communicatio qualitatis, absque commistione substantiæ. Instantia lucis dabet vel constituet unam speciem communicationis; calor vero et magnes, alteram. Communicatio enim lucis est tanquam

« VorigeDoorgaan »